LATINA LINGVA - MERETRIX AN REGINA?

Karl-Wilhelm Weeber: Mit dem Latein am Ende? Tradition mit Perspektiven. (Kleine Reihe V&R;4003.) Pp. 156. Göttingen: Vandenhoeck und Ruprecht, 1998, DM 19.80. ISBN 3-523-34003-6.

Rezension von Wilfried Stroh

Si quis in tantis angustiis est ut quo uertatur nesciat, nos Germani quidem uti hoc prouerbio solemus: Er ist mit seinem Latein am Ende, i.e. "non satis Latine didicit" sc. ad superandam hanc difficultatem (Anglice, nisi fallor: That's got him stumped). quod prouerbium Carolus Gulielmus - ioco in Germania iam inueterato - inscribit nouo libro, quo Latinarum litterarum scientiam ut etiam nunc utilissimam pueris puellisque commendat. neque is peculiaria quaedam aut longe arcessita argumenta affert; sed magis ea, quae nunc a plurimis magistris Latinis uel a magistrorum magistris, quos didacticos dicunt, in Germania usurpantur, comprehendit. iocosius autem et copiosius quam ceteri solent scribit.

Ac quomodo olim praedicatores Christiani primum gehennae terroribus animos permouebant, deinde euangelii dulcedine solabantur, sic ille in prooemio (cap. 1) formidine terret eos, qui cum Latinam linguam in gymnasio turpiter contempserint, postea eandem cum sanguine sudore lacrimis discere in uniuersitate cogantur; tum (cap. 2) amoenitatem Latinae institutionis scholasticae laudat, quae olim aspera atque arida nunc fabellis picturis aliisue illecebris discentium mentibus blandiatur. atque haec ad beneuolentiam comparandam. deinde commoda ipsa Latinae eruditionis sic explicat, ut maiore parte libri (cap. 3-10) de lingua, minore (cap. 11-14) de litteris ipsis i.e. de ueterum scriptis legendis disputet.

Quid igitur utile habet sermo Latinus? hic maxime eo argumento utitur uir didacticus, quod saeculo duodeuicesimo exeunte a Friderico Gedike excogitatum postea omnibus in deliciis fuit: esse in arte grammatica Latina palaestram quandam rationis et mentis, aut, ut nuper Manfredus Fuhrmann noster dixit, "animi tramitem gymnasticum" ("Trimmpfad des Geistes", keep-fit-trail of the mind: cap. 3-4, cf. pp. 19 sq.). quam uirtutem Latini sermonis Carolus Gulielmus caute ac recte non tam in perspicuitate aliqua quam in ipsa ponit obscuritate, quae, cum eadem uerba Latina per se saepe multiplicem intellectum habeant, i.e. diuersa significare possint, mentem ratiocinari magis et laborare cogat (pp. 16-18, 28). et quamquam uix satis comprobari posse existimat hac Latina exercitatione animos etiam ad alia uegetiores reddi - quam nunc "translationem" (transfer) didactici dicunt (p. 19) -, non dubium uidetur ei, quin Latine discendo etiam uernaculi sermonis copia augeatur (cap. 5). magistris autem suadet ut magis scriptis continuis leges grammaticas doceant quam eas singulis inculcent sententiis (cap. 6).

Quae sequuntur minora sunt. nam uelut in figuris oratoriis eas quae sunt in uerbis compositis a singulorum uerborum tropis distinguimus, sic Carolus Gulielmus hic quasi syntaxi absoluta de uerbis Latinis agit singulis. ac primum de eis quae sunt in nouis linguis seruata, quorum etymologias utiles esse ad historiam cultus humanitatisque cognoscendam demonstrat (cap. 7); nec minus expeditum est docere quanto facilius multa uerba peregrina in Germanico sermone intelligantur, si quis Latine calleat (cap. 8), quantumque id commodi afferat ad linguas Romanicas (cap. 9) Anglicamque discendas (cap. 10). ubi tamen nemini dubium est, quin eae per se, si totam temporis iacturam spectes, etiam celerius percipi possint.

Transitu autem ad litteras scriptaque Romanorum facto iam in materia difficiliore uersamur. nam quod auctor Caesaris Bellum Gallicum primum in scholis legendum censet idque commendat minus scientiae militaris quam calliditatis cuiusdam oratoriae causa (cap. 11), non hercle id eis placebit qui aut Erasmum aut ipsum Terentium, e quo tot saecula Latinitatem hauserint, iuuentuti magis idoneum credunt. etiam minus probanda existimo plurima eorum quae proximo capite (12) de sermone Ouidi, Phaedri, Martialis sagacius quam uerius disputat (ubi perperam ubique in enarrando abutitur figura hyperbati). nec sane multa dicit de summis scriptoribus, Horatio, Vergilio, etiam Cicerone unice Latino (cf. p. 132): scilicet in omnibus litteris minus uenustatem ac gratiam eloquentiae quaerit didacticus quam utilitatem ac doctrinam in rebus ipsis collocatam. enimuero haud absurdum uidetur quae Romanorum fuerit uita cottidiana aut quomodo Christiana religio inter eos creuerit noscere (cap. 13). id enim maxime effici uult didacticus scriptis Romanis legendis - nam de recentibus Musis Latinis ne cogitat quidem (cf. p. 141) -, ut discipuli antiquorum uitae cultum temporum, quippe qui huic nostro cum similis tum in ipsa uicinitate ab eo diuersus sit (quod Vuo Hoelscher olim dixit "das nächste Fremde", p. 128), intelligant (cap. 14). in peroratione autem ad ea reuertitur, quibus etiam magis animos ad institutionem Latinam allici posse credit: ea enim uiam muniri ad proprios recentium disciplinarum sermones iure dicit (cap. 15), ea denique fieri (cap. 16) ut pueri consuescant non subtrahere sese mentis laboribus propter commoditatem quandam a magistris blandius palpantibus (p. 147), si dis placet, etiam concessam. quare eam credit partem esse posse illius "emancipationis" (pp. 144 sq., cf. pp. 131 sq.), quam nunc didactici maxime quaerunt.

Disertum hercle praeconem Latini sermonis et qui mercem suam uendat! a quo tamen, cum singula concedam et probem, si totum specto, ualde dissentio. ac praecipuum uitium huius doctrinae mihi uidetur, quod didacticus Latinae institutionis finem non in ipsa linguae cognitione, sed in aliis, ut in historiae scientia et maxime in exercitatione mentium, ponit. neque hercle fieri posse nego, ut grammaticis legibus perspectis et expensis mentes ad uarias res magis idoneae fiant, ad pecuniae quoque commerciorumque negotia (cf. p. 19); sed hoc pro meo iure asseuero: quo magis curabimus, non ut Latine discatur, sed ut Latine discendo animus ratioque exerceatur, eo magis ut Latine nesciant Latinamque linguam oderint discipuli, effecturi sumus. ac uellem id uaticinium esset tantum de futuro! quotus enim quisque eorum, qui nunc quinque septem plures annos in schola Germanica Latine didicerunt, uel unum locum Ciceronis aut paucissimos Vergili uersus expedite legit atque intellegit? neque enim id umquam didicit, sed consueuit dissecare sententias in suas partes ac membra, modo huc modo illuc oculis discurrendo uerba inter se conectere, donec post maximos illos labores sensus aliquis eluceat - si quidem id umquam futurum est! at id ipsum pessimum Latinae disciplinae uitium non solum non deplorat Carolus Gulielmus, sed etiam iactat ut uirtutem optimam! sic enim fieri credit, ut, quoniam discipulus uerba non statim et quasi continuo tenore percipere possit, perscrutanti ei sententias et diu perpendenti ipsa linguae indoles ac structura manifestior fiat (p. 24). et nos miramur, cur pueri de Latino potissimum sermone, quicum numquam in consuetudinem uenire debeant, conquerantur! errat autem uir didacticus quod hanc peruersam rationem Latine docendi etiam peruetustam putat (l.c.): abhinc ducentos annos ea paulatim irrepere, praeterito denique saeculo dominari in scholis coepit (ut nunc demum paene simus "mit dem Latein am Ende").

Sed huius morbi remedium in promptu est. conemur quam maxime fieri possit Latine loqui; curemus ut discipuli quam plurimum Latine audiant, legant, cantent, etiam ipsi loquantur. sic ex assiduitate sermonis nascetur consuetudo, e consuetudine scientia, e scientia et facultate amor linguae Latinae. eam autem amemus et colamus ut linguarum reginam, quae per plurima saecula regnum exercuit, non ut meretricem, quae uenusto corpore quaestum facere in commoda aliena cogatur!