Jan Novák: Catulli Lesbia
 
choro virorum concinenda
Catulls Lesbia für Männerchor (entstanden 1968)
Text:
Catull 51, 1-12; 5; 58; 85; 8; 76, 17-26
  

Catull 5
 
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
  

Catull 51, 1-12
 
Ille mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
   spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
   uocis in ore,

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
   lumina nocte.
  

Catull 58
 
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amauit omnes:
nunc in quadriuiis et angiportis
glubit magnanimi Remi nepotes.
 

Catull 85
 
Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
   Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
 

Catull 8
 
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse, perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas, quo puella ducebat
amata nobis, quantum amabitur nulla!
ibi illa multa cum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat,
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uult: tu quoque, impotens, noli,
nec, quae fugit, sectare nec miser uiue,
sed obstinata mente perfer, obdura.
uale, puella. iam Catullus obdurat
nec te requiret nec rogabit inuitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, uae te! quae tibi manet uita?
Quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
 

Catull 76, 17-26
 
O di, si uestrumst misereri, aut si quibus umquam
   extremo, iam ipsa in morte, tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
   eripite hanc pestem perniciemque mihi!
hei mihi, subrepens imos ut torpor in artus
   expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
   aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
ipse ualere opto et taetrum hunc deponere morbum.
   o di, reddite mi hoc pro pietate mea!

 
Zurück zum Werkverzeichnis