Valahfridus (Wilfried Stroh)
De Iacobi Balde uita et operibus
Si forte quaeritis, sodales, cur mihi de Iacobo Balde potissimum
dicendum putauerim, me id facere cum propter amorem poetae eximium tum
propter ipsorum temporum necessitatem quandam respondeo: nam post breue
tempus, post quindecim menses, A.D. bis millesimo quarto celebraturi
sumus natalem poetae clarissimi ac nobilissimi, qui mense Ianuario a.
1604 Ensishemii in Alsatia natus et baptizatus est. Quem cum dico
clarissimum, de praeterita, quod nollem, gloria loquor; nam hodie
admodum paucis esse notus uidetur. Exstant quidem nunc quoque Monachii,
in urbe principe Bauariae, ubi ille multos annos fuit, quaedam eius
nominis uestigia: est ibi «Balde-Haus», i.e. Domus
Baldeana , est etiam «Balde-Platz », Forum Baldeanum
satis conspicuum, sed quotus quisque eorum, qui nunc ciues sunt
Monacenses, horum nominum
originem nouit? Iacobus Balde nunc etiam Monachii, in urbe maxime sua,
paene
ignotus et quasi peregrinus uersatur.
At si praeteritis temporibus, si
saeculo decimo septimo quaesiuisset aliquis non a Monacensibus solum,
sed
a quibusuis doctioribus in Europa uiris, quisnam poeta inter Germanos
nobilissimus
diceretur, uno ore respondissent omnes: eum esse Iacobum Balde e
Societate
Iesu, qui gloria nominis atque operum facile omnes superaret, quippe
qui
etiam appellaretur Germaniae Horatius.
Quomodo igitur euenit, ut eius
fama, cum olim tanta fuerit, nunc exstincta paene iaceat? Causa in
aperto nec
diu quaerenda est: tanta gloriae iactura in nomine illustrissimo facta
est
propter unum hoc, quod Iacobus Balde in scribendo lingua Latina usus
est,
quae eius saeculo etiam in Musis ac litteris primum ubique locum sibi
uindicabat,
nunc multo paucioribus nota est. Quare tunc eorum nomina, qui nunc
poetarum
Germanorum celeberrimi dicuntur, ut Gryphius, Grimmelshausen, Paulus
Gerhardt,
in Germania quidem satis illustria erant, sed eorum fama angustis
patriae
finibus terminabatur, cum Iacobi Baldi gloria per totam Europam, immo
per
totum orbem terrarum peruagaretur. Admirabantur enim et iure
admirabantur
omnes uiri docti eius tam multa tamque multiformia opera. Nam si ipsum
uersuum
numerum spectamus: ne Ouidius quidem una cum Vergilio Horatio Lucretio
Catullo
tot uersus omnes scripserunt, quot hic solus pepigit (sunt enim fere
octoginta
milia uersuum, quibus etiam plurima oratione prosa scripta intermixta
sunt).
Si autem carminum uariorum genera respicimus: nemo fere omni aeuo poeta
Latinus
tam diuerso in opere tam felix fuit. Neque enim ea tantum poetica opera
attigit,
quae antiquitus tradita erant, modo ab hoc modo ab illo exculta, sed
etiam
noua quaedam atque inaudita ipse procreare uoluit: ubique certe
nouitatem
duxit sibi esse sectandam. In eo enim summum praecipuumque poetae
officium
ei positum uidebatur, non ut res atque actiones imitaretur (ut
Aristoteli
uisum est) neque ut exempla quaedam Graeca et classica imitatione
exprimeret
(ut Horatius in Arte poetica monuit), sed ut nihil imitando ipse nouum
aliquid
neque adhuc notum procuderet. Audite ipsum dicentem in Dissertatione
quam scripsit de studio poetico 1)
[Op. omn. 2) 3, p. 325]
Quid enim? tua petuntur, non antiqua, noua,
inquam: non Virgilii, non Ouidii, non Lucani, non Horatii monumenta.
[...] Memento Graios eodem uocabulo Phoebi Sacerdotem cohonestare, quo
DEVM: quem Poëtam à faciendo, fingendoque uocant.
Vterque statuit opus
foras productum, quod paullò antea in rerum natura non erat:
DEVS
ex nihilo; Poëta ex cerebro.
Quam audacter hoc dicitur: poetam unum esse tamquam alterum Deum
opificem!
Videamus igitur, quae Iacobus
ipse quoue consilio ficta carmina e thesauro cerebri emiserit. Sed cum
eius opera quasi in unum conspectum ponere conamur, simul etiam uitam
percenseamus. 3)
Natus est igitur, ut dixi,
Ensishemii in Alsatia, iurisperiti cuiusdam filius. Pueritiam
adulescentiamque parum cognitam habemus, donec anno 1622 uniuersitatem
adiit Ingolstadiensem, tum quidem Ingolstadiensem, nunc Monacensem,
cuius me ipsum professorem esse
profiteor. Coepit autem operam dare primum artibus liberalibus, ut mos
erat,
philosophiae etiam magister factus est; tum sese, ut patris uestigiis
ingrederetur,
ad iurisprudentiam conuertit. Neque illa eum diu tenuit. Nam uere
proximo
omnes eius uitae rationes atque consilia plane perturbata atque
commutata
sunt, cum a uita saeculari (quae dicitur) ad spiritalem transmigrauit.
De
qua conuersione lepidissima traditur fabula, quam ipse tamen numquam
narrauit,
uno saeculo et dimidio post demum litteris diuulgata est 4)
a uiro docto qui historiam uniuersitatis Ingolstadiensis scripsit:
5)
Vetus traditio est apud Ingolstadienses, Iacobum
Baldeum cum noctu haud procul a Monasterio Monialium Franciscanarum,
nescio
in cuius gratiam cythara luderet, atque subito religiosae Virgines
nocturnos
de more psalmos intonarent, altiori illustratum lumine, cytharam muro
illisisse
cum dicto: Cantatum satis est, frangito barbiton; atque tum
primum
ad Iesuitarum ordinem animum applicuisse.
Quam subita conuersio? Quam ingenio poetico digna! Nam ea ipsa uerba
quae tum dixit, ut a carminibus cantibusque sese abdicaret, effecerunt
optimum uersum asclepiadeum minorem: cantatum satis est: frangito
barbiton . Ergo non omnino Musis et carminibus ualedixit, sed a
leuiore cithara
ad sanctius psalterium transiit.
Iesuita igitur factus Iesu Deique
nomen omni suae uitae praescripsit. Nouicius autem fuit in domo
exercitiorum Landesbergensi, tum post examen scholasticus approbatus in
collegio Monacensi Iesuitarum. Nec statim theologiae operam dare ei
licebat, sed, ut mos erat Iesuitis,
in gymnasio ut magister classicarum linguarum prima quasi stipendia
merebat. (Erat autem illud gymnasium id quod nunc quoque Monachii uiuit
ac uiget
sub nomine Wilhelmsgymnasium). Quae opera Iacobo admodum
facilis
uidetur fuisse. Nam cum tres essent studiorum gradus in scholis
Iesuitarum,
scilicet Rudimenta, Humanitas, Rhetorica, celeri cursu Iacobus
ad summum Rhetoricae locum escendebat (qui honos maioribus
natu reseruari solebat). Sed iam, cum Humanitatem doceret, duo
opera
edidit poetica, quae nunc quoque memorabilia uidentur (quamquam adhuc
tota
edita non sunt). Ac primum eorum nunc quidem uocari solet “De Dei et
mundi amore“ (titulo, nisi fallor, e doctrina Augustini sumpto);
6) consistit autem e maxima congerie emblematum, i.e.
picturarum
allegoricarum quae titulis breuibusque epigrammatibus illustrantur.
Quae
emblemata habent pugnam ac proelium, quod inter Cupidinem, amoris
terrestris
deum, et Christum ipsum committitur, quorum uidelicet alter, Cupido,
mundi
amorem suadet, alter, Christus, ad amorem Dei perducere conatur. Hae
picturae
a Iacobo Balde discipulisque eius elaboratae parietibus gymnasii affixa
spectabantur,
opus sane Christianissimum, quo Iacobus Balde suae religioni suoque
saeculi
ingenio seruiebat.
Contra secundum opus, quod paulo
post exhibuit, multo magis paganum erat, ab omni certe religione satis
remotum. Hic autem est titulus:
DECLAMATIO seu Regnum Poëtarum in quo stylus
cuiusque Poëtæ ad exemplum ueterum conformatur, eiusque
diuersitas cum materiæ uarietate tum etiam alia atque alia
Harmonia explicatur. 7)
Quid hoc est? Prodibant scilicet in scaenam gymnasii duodecim poetae
Romani uetusti nobilissimi, qui suo quisque metro ac stylo cantaturi
erant, non de rebus antiquis atque obsoletis, sed de recentissimis
quibusque, nempe de
ipso Bello Bohemico, quod ex illa seditione Pragensi ortum erat, qua
Caesaris legati de fenestra deiecti sunt.
Hic igitur Iacobi Balde
discipuli, ut uidetur, agebant ueteres illos poetas, quibus magister
ipse suos uersus ministrauerat. Cecinit autem Horatius, qui agmen
ducebat, oden encomiasticam in laudes Ferdinandi imperatoris :
Vicit pudendum, credite Posteri,
Nidum iubarum prodigialium
Sacrásque Ferdinandus aras
Diues opum spoliis repleuit.
Iam nunc rebelles sæuitiae suæ
Pudet Bohemos [...]
Deinde Lucretius in causas cometae siue stellae crinitae illius
inquirebat, quae initio belli uisa erat; postea Lucanus mortem Tamperii
ducis maximi uerbis ualde oratoriis complorauit; Ouidius epistula
elegiaca lacrimas Friderici Palatini regis hiemalis rettulit, similiter
deinceps ceteri. Ea omnes suo quisque stylo proferebant, differentes
inter se non tantum materiae uarietate , ut dixit, sed etiam
alia atque alia Harmonia, i.e. uerborum diuersa compositione. Huic declamationi
inerant specimina etiam omnis fere operis siue generis poetici.
Canebant enim tres poetae epici, Vergilius,
Lucanus, Statius; his uersuum genere similes panegyricus, Claudianus,
et
didacticus, Lucretius; deinde elegiacus, Ouidius; epigrammaticus,
Martialis;
duo lyrici, Horatius, Catullus; tragicus, Seneca; comicus, Plautus;
satiricus,
Iuuenalis. Quantum opus! Quantae eruditionis plenum! Quotus quisque
nostrum,
qui hodie in uniuersitatibus Latinas litteras profitemur, tale quid
componere
ausit ! Ausus est Iacobus Balde, tum uix uiginti quattuor annos natus,
qui,
cum hoc fecit, si quidem totum opus spectamus, edidit rem prorsus
nouam, 8) cum singulae tamen partes ad certa poetarum
classicorum exempla conformatae essent.
Atque hic Iacobus Balde quasi
praelusisse ipse sibi operibusque futuris uidetur. Continebat enim hoc Regnum
Poetarum semina atque initia carminum plurimorum, quae postea
scripturus erat.
Quare eum crediderim hic de industria uires temptauisse suas, ut
uideret,
num uni cuique operi par esse posset. Cuius uitam si totam percensemus,
sic eam tamquam consilio quodam diuisam uidemus (quod iam uidit
Georgius
Westermayer 9) ), ut prima fuerit adulescentia tamquam
epica,
quam epico panegyricoque carmini maxime dicauit, secuta sit iuuentus
quaedam
maturior lyrica, quo tempore Germaniae Horatius euasit,
tertio loco inueniatur quasi autumnus uitae satyricus ac tragicus;
quarto
et ultimo senectus elegis Ouidianis dedita. De his ego quasi aetatibus
aut
gradibus uitae poetae nunc quam breuissime potero dicam.
Incipiamus ab adulescentia! Cuius
et ipsius quasi quattuor sunt partes. Nam primum Monachii in gymnasio
docuit (de quo tempore iam diximus), deinde idem munus Oeniponti
exercuit. Postea absolutis his officiis scholasticis uniuersitati
iterum redditus est. Nam Ingolstadii theologiae operam nauauit, donec
sacerdos inauguratus est. Denique post aliquod obscurius interuallum
anno tricesimo quinto saeculi iterum
rhetoricam docuit; idque fecit Ingolstadii, ubi simul gymnasii magister
erat, simul in uniuersitate artium liberalium professoribus
adnumerabatur.
10)
Atque hoc omni tempore poetae adulescenti non nimis licebat ingenio suo
indulgere: officiis tenebatur uariis, quae ei et superiores in ordine
Iesuitarum et ipsa Ratio studiorum quae dicitur imponebant.
Anno 1628 Otto Henricus Fugger Iesuitarum fautor a rege Hispaniae eques
aurei uelleris factus est: iubent Iacobum Balde superiores pangere
panegyricum carmen, quod ille breui tempore absoluit stylo Claudiani. 11)
Hoc eius carmen primum in publicum editum est, sine
auctoris nomine scilicet, opus non optimum, sed, ut uerum fateamur,
partim aridum, partim nimio ornatu frigidiusculum. Multo iucundius est
quod duobus annis post scripsit genethliacum,
12) item ad imitationem Claudiani, cum Guarnerio Tilly,
maximi
ducis fratri, filius natus esset. Sed longe lepidissimum est Epithalamion
, 13) quod a. 1635 ad secundas nuptias Maximiliani I
Electoris composuit. Hoc Claudianum ipsum poetam ingeniosissimum
scripsisse suspiceris: tam facetum est, tam iocosum, tam omni genere
inuentionum refertum. Quare uix dubito quin Maximilianus summus ille
Bauariae princeps, qui doctus erat Latinisque non parum imbutus
litteris, propter hoc ipsum carmen Iacobum poetam adamauerit, paulo
post etiam secum habere Monachii uoluerit.
Talia igitur poemata a Iacobo
Balde temporum necessitas, ut ita dicam, exigebat. Erant alia, ad quae
ut magister rhetoricae Ratione studiorum Iesuitarum cogeretur. Debebant
illi qui rhetoricam in gymnasiis docebant certis temporibus fabulas
scaenicas siue dramata componere, quae ab ipsis discipulis in theatro
agerentur: mos utilissimus et qui plurimorum animos Iesuitarum
gymnasiis conciliaret. Hoc igitur munus Iacobus Balde
bis expleuit: a. 1629 Oeniponti comoediam in scaenam edidit, Iocum
serium theatralem 14), a. 1637 Ingolstadii
tragoediam
egit, quae tunc Iephte dicta est.15)
Quarum
fabularum 16) natura diuersissima est. Nam
comoedia
illa ab exemplis ueterum ualde discedit: non unum argumentum habet, ut
in
Plauto, Terentio inuenitur, sed e pluribus historiis composita est,
quae
eo uno inter se coniunguntur, quod semper (ut titulus ipse indicat) e
ioco
fit serium, iocosa in seria conuertuntur. Vocat aliquis per iocum
diabolum:
diabolus uerus adest. Iubet Ninus rex Assyriorum per iocum regnare
Semiramin
uxorem: illa serio regnat, Ninum ipsum interfici iubet. Genesius
histrio
paganus sese Christianum esse per iocum adsimulat: Christianus fit
germanus,
martyrium etiam patitur. Sic fere uariae fabulae inter se succedunt, ut
Ouidius
olim in Metamorphosesin suis lusit, ea tamen differentia, quod Ouidius
quidem
sibi seriem temporum quandam finxit, ut a prima origine mundi
ad sua
tempora carmen deduceretur (met. 1,3), Iacobus Balde contra omnes
aetates
ac saecula ita inter se commiscet, ut spectator modo in recentiora modo
in
uetustissima rapiatur. Comoediam uidetis ualde nouam, antea uix
spectatam! 17) Contra in Iephte tragoedia
fidelissime Senecae tragici
Romani uestigia sequitur. Sed de ea mihi postea dicendum erit, quoniam
tum
Iacobus ne Iephten quidem typis impressum edidit, in posterum
tempus
id sibi reseruauit.
Veniamus igitur ad ea, quae tunc
magis sua sponte et quasi Marte proprio fecit. Sunt autem duo magna
prosimetra: 18) Maximilianus Primus Austriacus
19) , quasi imago imperatoris illius, cuius
uirtutes allegorice inuolutae demonstrantur (quod opus a. 1631 Iacobus
non suo, sed Congregationis Marianae nomine edidit), deinde Magnus
Tillius rediuiuus siue M. Tillii parentalia ,20)
mirum opus tragoediae aliquatenus simile, quod tamen non totum
fictum est, sed partim fluxit e ueritate. Nam Tillius quis fuerit,
certe nostis: summus dux Catholicorum in illo bello fatali, qui
a. 1632 uulneratus Ingolstadii mortem obiit; cuius cadauer expositum
cum
Iacobus Balde una cum amicis quibusdam conspexisset, subito furore siue
enthusiasmo abreptus uidere sibi uisus est personas illustrissimas de
Tillio
mortuo conquerentes: Alemanniam, Austriam, Bauariam seu (ut ipse
appellat) Boiariam, etiam Martem belli deum aliosque. Earum
igitur
personarum orationes et colloquia iussu amicorum, qui una erant quasi
socii
insaniae Baldeanae, quinque actibus descripsit intercinente quater
choro
militum. Ac ne hoc quidem opus admodum nouum atque a consuetudine
remotum
prelo committere ausus est: diu mansit in manu scriptis, donec post
mortem
auctoris aliquando diuulgatum est.
Sed haec adulescentis poetae
opera et nunc paene in obscuro iacent neque umquam fama ualde celebrata
sunt.
Aliis magis scriptis Iacobus ipse innotescere et apud ciues suos et
fortasse
apud alios quoque cupiebat, quorum alterum erat quodammodo lyricum, Ode
noua de uanitate mundi,21) alterum epicum, Batrachomyomachia
,22) duo carmina inter se prorsus diuersa. Nam
illa Ode, quam a. 1636 edidit, manifestum est eum popularem
aliquam famam secutum esse. Nihil certe gratius illo saeculo fuit,
nihil
iucundius quam de rerum omnium uanitate conqueri et decantare illud
Salomonis:
„Vanitas uanitatum et omnia uanitas“. Quod Balde fecit centum strophis
-
quare hanc Oden etiam Hecatomben uocauit –, cum
in longa serie rerum omnia uana i.e. caduca ac futilia esse declarat:
uetera
regna Persarum, Graecorum, Romanorum, nobilissimos uiros ut reges,
duces,
oratores, poetas; unam aeternam manere dicit urbem Ierusalem, quam
mente
tamen adire homini semper liceat.23) Id autem agit
uersibus quam maxime iocosis, quos bilingues edidit, nempe et Latine et
Germanice scriptos (quomodo hodieque in libris facere solemus
bilinguibus,
ut pagina quaeque sinistra Latina, dextera Theodisca sit). Sic autem
incipit
[cf. Op. omn. 7, p. 17 24) ]:
FVERE TROES, ILIVM;
Troia ist hin / einanders
her/
TROS, ILIVM FUERE,
Als wan sie
nie wär gwesen.
Fuit, fuit Domus Inclyta
Verschwunden seynd all Dardaner.
Noménque Dardanorum,
Schon tausentmal verwesen.
Impressit altis mœnibus
Mit gmäur vnd wändt / vom fundament /
Hostile Mars aratrum.
Ist Troia
gantz verbrunnen.
Vbi steterunt Pergama,
In Hectors Saal wachßt vberal
Nunc fluctuant aristæ.
Wein / Korn /
bey guter Sunnen.
Quo genere uersus carmen scriptum sit, si scire cupitis: Iacobus quidem
uocat Anacreonticum, tamquam antiquum sit, nec tamen est. Nam
neque apud Anacreontem ipsum neque apud alios lyricos, quantum scio,
sic alternis uicibus inter se succedere solent dimetri iambici
acatalectici ( x – v – x – v - x ) et catalectici (x – v –
v – x
25) ). Hoc uero genus metricum ex litteris non
antiquis,
sed Germanicis sumptum est. Fuit enim eo tempore carmen notissimum
Petri
Frank: „Der grimmig Todt mit seinem Pfeyl / Thut nach dem leben zihlen
[...]“
- carmen sane rhythmicum, more Germanico, i.e. certo numero
syllabarum,
certis accentibus modulatum. Eam figuram rhythmicam Iacobus Balde
accommodauit
ad uersus Germanicos „Troia ist hin...“, deinde eandem etiam Latine
expressit,
non tamen rhythmice, sed, ut aequum erat, metrice.26)
Ergo hic Iacobus Balde contrarium fecit eis poetis Germanis, qui postea
e Latinis metris rhythmos Theodiscos facturi erant, ut Klopstockius,
Goethius,
Schillerus, sescenti alii: „Singe unsterbliche Seele der sündigen
Menschheit
Erlösung“ (aut iam antea: „Komm Gott Schöpfer Heiliger Geist“
pro: Veni creator spiritus).
Non mirum est igitur, quod haec
Ode populo tam grata fuit, neque id solum propter materiam
popularissimam! Quod carmen et intellegebant omnes, quia uersione
Germanica instructum erat, et cantare facile poterant propter uersus
consuetos modosque notos. Quare nullum ex operibus Baldianis tam saepe
typis impressum uidetur. Mox autem Iacobus curauit, ut sua Ode etiam
doctioribus magis arrideret auribus: alia metra addidit e Martiale
sumpta, disticha elegiaca, hendecasyllabos
phalaeceos, iambos scazontes, quo factum est, ut in Poemate de
uanitate
mundi 27) – sic enim titulum leuiter mutauit
– quasi nouus Martialis inania hominum studia ludibrio habere uideatur.
Maiorem autem famam sibi apud
uiros doctos sperauisse eum puto e Batrachomyomachia a. 1637
edita, i.e. „Bello ranarum et murium“, quod carmen Balde primum omnium
sub suo nomine diuulgauit (cum antea eius opera anonyma mansissent). Ac
scitis inter Homeri opera traditum esse etiam recentius quoddam
opusculum (siue epyllium, ut
nunc dicimus) hoc Batrachomyomachiae titulo, carmen breue ac
mediocriter facetum. Quod renascentium litterarum tempore propter
materiam puerilem
pergratum fuit magistris discipulisque, quare etiam in plurimas linguas
conuersum, a non paucis poetis auctum et laboriose retractatum est. Id
autem
nemo facundius aut iocosius fecit quam Iacobus Balde: quinque libris
opus
composuit quod inter carmina epica Latina emineret, non sane grauitate
et
spiritu aliquo diuino, sed uarietate et singulari festiuitate. Audite
paucos
uersus a quibus prooemium incipit [Op. omn. 3, p. 6]:
Inuisas acies, Latioque ignota
tot annis
Prælia Ranarum cum Muribus,
asperáque arma
Hinc canere incipimus. tantæne
animalibus iræ,
O Superi, minimis! & stragem, &
uulnera magna
Et scelus, & furias, & quid non
denique campus
Sordidus à tabo, densísque
instratus aceruis
Portauit [...]
Eheu! hoc carmen, quod optimum et suauissimum est, semper paene
contemptum iacuit prae illo De uanitate mundi aliisque 28)
– sed haec ipsa mundi est uanitas. Nec tamen dubito quin Iacobus Balde
eo tempore, cum illa prosimetra conamina, de quibus diximus, fortasse
parum
successisse sibi putaret, epici poetae gloriam maxime affectauerit:
Neque
enim in ranis ac muribus consistere uolebat, sed, ut post Culicem
Vergilius Aeneidem temptauisset,29) sic
ipse
excellere maxime Tilliade aliqua, nempe carmine epico
scripto de Ioanne illo Tillio (quem Balde propter uirtutem ac pietatem
unice
admiratus est). A quo consilio tamen auocatus est, cum eum a. 1637
ipsius
Electoris Maximiliani I iussu superi Monachium uocauerunt, ubi mox
praeses
Marianae Congregationis factus est. Tum enim relicta Tilliade Mariam
potissimum celebrandam sibi sensit, id autem fieri debere uidit carmine
lyrico. Audite ipsum [Lyrica 1,42, 1-4 ; 17-20 = Op. omn.
1, p. 52-53]:
Est & hoc Nomen,
WILIBALDE, tanti,
Me suum VIRGO iubet esse Vatem:
VIRGO cantanti GALILÆA molleis
Applicat aureis.
[...]
Noster es, nostris agitande flammis,
Nos canes primum. celebris sequetur
TILLIAS, magnam meditata famam, &
Arma uirumque.
Ergo non tolli Tillias illa, sed differri tum quidem
uidebatur;
nec tamen postea ad illam reuertit. Nam inde ab eo tempore, quo iterum
Monachium uenit, nihil edidit epici carminis (si panegyrica
quaedam excipias). Tunc denique coepit fieri fidicen lyricus, Germaniae
Horatius, ut
postmodo uocatus est.
Sed antequam ad haec opera maiora
hodieque notissima ueniamus, duo minora inspiciamus, quae paene eodem
tempore edidit, eodem metro Anacreontico, quod antea tam
feliciter in Vanitate mundi adhibuerat, sed alterum Latine
modo, alterum Germanice scriptum. Scripsit igitur in honorem Mariae
1638 carmen Theodiscum, sed dulcissimum, titulo Ehrenpreiß,30)
i.e. “Laudes”; edidit anno antea Agathyrsum,31)
quae est “Laus Macilentorum”. Quare eam fecit? Fuit Iacobus Balde
statura corporis adeo tenui atque macra, ut inter ossa cutemque uix
quicquam carnis discerneres, quare etiam ab amicis ridebatur. Nam belli
temporibus - et tum maximum, ut nostis, bellum Europam
perturbabat - non macerrimus quisque, sed magis pinguissimus
esurientibus placet. Eam igitur ob causam quasi ad sui defensionem
cecinit hunc Agathyrsum, quo omnes magnos uiros, tam ciuitatis
rectores quam librorum scriptores, macilentos fuisse comprobauit,
uersibus grauissimis et simul iocosissimis, qui sic incipiunt [str. 1 =
Op. omn. 7, 218 32)]:
CANTAMVS OSSA. Deditum
Ventri genus, recede.
MENS Alta, Tu, quæ Corporis
Transgressa uilitatem
Præ ceteris, es Carcerem
Sortita mitiorem;
Agnosce Summi Iudicis
Sententiam: Pepercit.
E quibus uersibus, qui Christianitatem ualde Platonicam spirant,
uidetis rem non totam ironice esse confictam, sed serias etiam subesse
sententias, quas asceticas dicunt. Cecinit autem hoc canticum tanto
successu, ut inde exstiterit noua Congregatio, non Mariana, sed
Macilentorum. 33) Congregabantur enim in
unum collegium ciues Monacenses multi, qui aut macri erant aut
macrescere cupiebant, inter quos erant etiam nobilissimi. Quibus
Iacobus Balde seuera praescripsit ieiunia, quibus uentriculorum uolumen
pedetemptim in macilentiam pio Christiano ac temperanti aptam
decresceret. Ergo ille poeta noster id primus docuit, quod ante eum
nemo, post saeculum et dimidium tandem Byron poeta Anglus celeberrimus
suo exemplo docuit, ut homines cibis subductis corporis molem
imminuerent (quod his nostris temporibus in Europa Americaque obesiores
plerique etsi perficere non ualent, conantur tamen).
Sed ad uitam Iacobi Balde
redeamus. Vocatus est igitur primum in gymnasium illud Monacense, ubi
olim fuerat,
deinde contionator siue praedicator in aula Electoris factus, Ieremiae
Drexelii
celeberrimi oratoris successor. Quo tempore Maximilianus Elector ei
officium
siue onus impegit sane grauissimum, nempe ut scriberet Historiam
Bauariae , quod non tam per se iniucundum fuit quam eo, quod
Maximilianus ipse sese
operis censorem ratus idoneum, quae Balde scripserat, hic illic
emendare
studebat. Quod cum is aegre pateretur – nostis enim genus
irritabile uatum -, edidit etiam carmen de illis miseriis suis sub
titulo Somnium [Sylu. 7,16], quod tam obscurum est, ut nec
tunc quisquam intellexerit nec
nos intellegeremus, nisi auctor ipse id commentario occulto (quem
publicare
non auderet) illustrauisset. 34) Molestissimum
autem
erat, quod tunc ipsum historiae ac rebus scribendis uacare cogebatur,
cum
eius mens studio lyrico arderet, cum omni impetu animi ferretur ad
illas
Musas Horatianas.
Nec sane tum primum Aeolio
carmini siue Horatiano studuit: iam illud Regnum Poetarum
Monacense, si meministis, a tali ode initium sumpsit; postea
Ingolstadii nonnulla lyrica ad amicos collegasue lusit (quae sunt in
libro primo Lyricorum).
Sed cum iterum Monachium uocatus esset, amore Mariano totus paene ad
hoc
poesis genus raptus est. Sic admodum paucis annis creuit corpus
lyricum,
quantum et quale orbis terrarum uix antea uidit.35)
Neque
enim Iacobus satis habebat tres simul libros edere carminum, ut
Horatius
ipse a. 23 a.Chr.n. fecerat; sed a. 1643 uno atque eodem tempore
produxit
duodecim integros libros duobus amplissimis uoluminibus comprehensos.
Quorum
in primo 36) erant Lyricorum libri
quattuor,
ad imitationem Horati diligentius facti (nisi quod uersuum numerus
etiam
maior erat), deinde unus liber Epodon, Archilochio sane
spiritu inflammatus.
In altero autem eoque etiam ampliore uolumine septem libri Syluarum
,37) quorum nomen uidelicet a Statio, metra ex Horatio,
argumenta
magnam partem ex sese ipse sumpsit. A Lyricis autem quae
dicebantur
hae Syluae eo discrepabant, quod non e singulis uarieque commixtis
constabant
carminibus, sed inerant quaedam odarum inter se cohaerentium minora
corpora
et quasi corollae, quales sunt apud Horatium illae sex Odae Romanae
, quae tertii libri initio leguntur. Sic primo libro Syluarum carmina
ad
uenationem spectantia insunt, secundo tria corpora odarum sacrarum
(quae
dicuntur Eclogae, Apiarium, Parthenia), tertio querelae de
moribus
Germanorum;38) sic etiam e reliquis libris, quos
nunc
enumerare nolo, unus quisque suam peculiarem formam ac materiam habet.
39)
Vbique autem spirat amor Marianus!
40) Carmina scilicet in laudem Deiparae composita, quae
in Lyricis statis certisque interuallis recurrunt, quasi substituuntur
eis,
quae Horatius olim in amores, in curas iuuenum et proelia uirginum
lusit. 41) Quibus cum apud Iesuitas nullus locus
daretur,
feliciter accidit quod una Maria puellarum omnium uice fungi poterat.
Nec
quisquam Alcaeus Anacreon Horatius ardentius suas Glyceras cecinit quam
Iacobus
Balde unam beatissimam uirginem, cuius se ministrum primum in Bauaria
sentiebat. Ergo huius in laudem etiam liber ultimus Lyricorum desinit
[Lyr . 4, 49, 1-10 = Op. omn. 1, p. 260]:
O DIVA, uitæ
Præses, & altera
Spes Vatis; olim cui mea, me
super
Seruum dicaui: da,
prius quam
Fata
citent, oculosque claudant;
Da pœnitenteis, & lacrymas
sacro
Dolore lætas, in mare
Creticum
Quascunque proiectura
noxas.
Tum tenera mea fila dextra
Abscinde, VIRGO. neu fragilem
colum
Tres fabulosæ
præcipitent Anus [...]
Ceterum ea carmina lyrica in
simili materia uersantur atque illa fuit, quam Horatius olim tractabat.
Multa ad philosophiam moralem spectant, dum recte uiuendi praecepta
continent, quae modo Stoica, modo Platonica, nonnumquam magis Epicurea
uidentur; multis
etiam rem publicam fataque Germaniae amplectitur: laudantur heroes
catholici,
ut Pappenhemius; uituperantur inimici aut proditores, ut
Wallensteinius.
Maxime autem poetae animus insurgit, cum enthusiasmos loquitur,
ut
ipse dicit. Erat enim Iacobus Balde uir ecstaticus i.e. ad furorem
breuemque
illam insaniam, quae poetarum prophetarumque propria est, maxime
pronus.
Vnde illa carmina extiterunt, quae Enthusiasmorum nomine inscripsit, in
quibus ipse furentem sese atque interdum etiam uaticinantem inducit,
secundum
illud Horatianum Quo me, Bacche, rapis tui plenum eqs.
42) Nec mirum est, quod hoc lyricum corpus summopere
ab eruditioribus omnibus in Europa probabatur.
Ohe! iam satis est, sub
finem septimi libri Syluarum exclamare nobis uidetur, cum ipse
suam citharam frangere se dicit idque in pictura lepidissima etiam suos
Cupidines musicos facere iubet. Initio autem eiusdem libri sese ad
carmen elegiacum iam transire uelle non obscure significat [Sylu.
7,1,1-4 = Op. omn. 2,
p. 173]:
Paullatim emoueor Venusino
languidus antro;
Sulmóque pellit Aufidum.
Tempus erit, quo te, NASONEM,
FLACCE, relicto
Cultris sed exsectum sequar.
Nempe Ouidium aemulaturum se promittere hic uidetur, sed castratum,
i.e. ita transfiguratum, ut omni lasciuia ac licentia amatoria careat.
Quod promissum uerum non fuit. Nam reliquit quidem paulisper Horatium,
sed ita reliquit, ut ad Boethium lyricum Christianorem transiret, cuius
metris cecinit Philomelam carmen mysticum de amore Christi.
43) Deinde retractauit Syluas suas atque auxit,
ut nouem libris Musarum numerum adaequaret. Denique a. 1648 omnes suas Odas
Parthenias , i.e. in laudem Virginis Mariae scriptas in unum idque
satis amplum corpus conuocauit.44) Atque hic
tandem finis fuit
lyrae metricae; nam quam duobus annis post scripsit Choream
mortualem 45) in obitum Leopoldinae
Imperatricis (in puerperio mortuae), id rhythmicum fuit carmen, in
Iacobi operibus paene unicum huius generis exemplum. Cuius primi uersus
hi sunt [str. 1 = Op. omn. 7, p. 385]:
Eheu, quid
Homines sumus ?
Vanescimus,
sicuti fumus.
Vana, uana
Terrigenûm Sors,
Cuncta
dissipat improba Mors.
Crassiuscula est haec, ut uidetis, lyra quaeque a plurimis intellegi
cantarique uelit.
Vnum tamen eorum operum quae
Monachii edidit lyrici carminis fines egreditur: Drama Georgicum
46) (quod tamen scaenae destinatum non fuit). Hoc a.
1647 Iacobus iussu Electoris scripsit ad pacem Vlmensem celebrandam et
scripsit sermone non Romano, sed, ut ipse dicit, Osco, i.e.
linguae Latinae uetustiore forma quadam, qualem ipse sibi e XII
tabulis, Plauti fabulis, Liuui Naeui Enni reliquiis, testimoniis Festi
Noni aliorumque grammaticorum concinnauerat. Audite igitur agricolas
Vlmenses Osce inter se colloquentes et gratias agite Iacobo
Balde, quod pro benignitate sua etiam uersionem Romanam uobis
largitus est [Op. omn. 6, p. 385]:
OSCA.
Quisnam ollic gradat in mollestra, et sifilat?
ennam
Nos specit? ecquidnam gurdus secum ipse fruguttit?
Romana.
Quisnam illic graditur in pelle ouina, &
sibilat? Etiamne
Nos aspicit? & quidnam
stolidus secum ipse garrit?
Opus exquisitae doctrinae et quod tribus saeculis postea elucubratum
suspiceris.
Sed breuiter reliquum uitae
percenseamus. Ergo Iacobus Balde ab Electore dudum liberatus officiis,
Monachio relicto Landishutam, post Ambergam uocatus est, ubi et
praedicatoris munus exerceret et ualetudini studeret satis infirmae.
Nec poetari desiit. Opus elegiacum, quod olim animo destinauerat,
iterum distulit: satyrico et scaenico (siue dramatico) carmini sese
apparauit. Quare nunc ea potissimum sibi elegit?
De satyris ipse dicit in aliquo loco Dissertationis de studio
poetico id genus carminis maxime esse uarium ac multiplex eamque ob
causam conuenire magis aetati maturiori [Op. omn. 3 p. 355-356]:
alia pleraque Poëmata imputes Iuuentæ,
ætatis humanæ ueri, uelut flores: aut
æstati ut segetes;
SATYRA, uirilis animi, maturique Iudicii fructus est, ac uitæ
debetur Autumno; Quem iuuenes optare
quidem possunt, non item carpere.
Ergo scripsit librum satyricum, cui titulum dat Medicinae gloria
, 47) quo uiginti carminibus malos ineptosque medicos
ludibrio habet, bonos sapientesque ueris laudibus celebrat (nam in
praefatione quantum ipse debeat auxilio medicorum candide confitetur).
Atque hi sunt primae satyrae primi uersus [1, 1-3 = Op. omn.
4, p. 372]:
Atque adeò Carmen scribi
nunc posse putatis,
Pierides; quale aut Lucilius,
aut sale multo,
Qui
prauos fricuit mores, bacchatus Aquinas?
Quare hoc interrogat, num suo tempore scribi possit tale carmen? Duo
scilicet uidentur obstare, quae postea dicturus est: primum, quod
homines ueritatem audire nolint 48); secundum, quod
poetam Christianum ac pudicum non ea licentia uerborum uti fas sit quam
olim Lucilius aut Iuuenalis adhibuerint 49). Id tamen
nunc non dicit, sed more satyrico digreditur in aliquam cauillationem
[u. 4-6]:
Scribamus. Si non ut Persius,
ut Matho saltem;
Quos sanare nequit, solitus
decorare sepultos
Lugubri uersu, & damnum
sarcire canendo.
Scilicet is Matho, quem aliunde non nouimus, mediocris erat medicus,
sed tamen poeta, qui in eos aegrotos quos mors medicinae arti eripuerat
naenias scripsit siue carmina sepulcralia. Ad eius similitudinem
Iacobus Balde simulat se, si iam uero officio poetae satyrici fungi non
queat – scilicet ut prauos mores fricando etiam sanet –,
scribere saltem uersus aliquos, ut illud uitium aliquatenus
compensetur. Sic ioco inexspectato et quasi
per ambages, immo praestigias, uiam sibi munit ad argumentum suum, quod
in medicina positum est.
Sed nos iam transeamus ad
carmen tragicum, quod Iacobus eidem uitae autumno uidetur aptum
putauisse! Ac meministis eum iam a. 1637 in scaena Ingolstadiensi
edidisse Iephten tragoediam, cuius argumentum e libro Iudicum
[cap. 10-11] S. Scripturae sumptum erat. Erat autem is Iephte
eiectus olim e suo populo, postea dux
creatus, ut Ammonitas Isrelitarum hostes acerrimos bello deuinceret.
Is,
ut fortasse nostis – nam fabula saepe tractata est a poetis et a
musicis
-, ante proelium maximum Deo uouit, quodcumque sibi uictori e
bello
reduci primum occurrisset, sese id ut hostiam seu uictimam immolaturum.
Vouit,
uicit, uidit tandem quid egerit! Nam e pugna redeunti fit obuiam ipsius
filia,
quam ut Deo sacram ipse occidere ad aram cogitur. Horribile sane
argumentum
et quod animis nostris repugnet! Sed de eo nunc non agimus, nam rem
satis
tragicam esse nemo negauerit.
Iacobus Balde autem, cum ueterem
tragoediam suam tum retractaret et amplificaret, ut pro Iephte esset
Iephtias ,50)
materiam non eo more digessit, quo poetae Iesuitae Germani
consueuerant,
quippe qui id maxime studerent, ut populo quam splendidissimum
spectaculum
exhiberetur, sed rem magis accommodauit ad seueras leges Aristotelis et
Horati (secutus scilicet e magna parte Senecam tragicum). Scripsit
igitur trimetros genuinos iambicos, rem in quinque actus distribuit
choris intercinentibus, omisit personas allegoricas (ceteris poetis tam
gratas), denique – id quod maximum erat - omnem crudelitatem e scaena
et conspectu spectatorum submouit: sacrificium ipsum illud quo Iephtes
filia a patre occiditur non in scaena demonstratur, sed per nuntium uel
nuntios narratur. Non igitur, ut oculi
sanguine ac uulneribus satiarentur, curauit poeta, sed ut animi
mouerentur
ad misericordiam et lacrimas. Audite, ut paruum exemplum afferam, uerba
ipsa,
quibus Iephte Menulemam filiam de calamitate fatali certiorem facit
tristissimo
nuntio, quem antea per uersus plurimos distulerat [act. 3, Op. omn
. 6, p. 114]:
IEPHTE. [...]
Te destinant huc Fata: te,
nunquid uides,
Fors cæca poscit. Nocuit
occursus tibi
Mihique. Pater occido: pater
etiam occido.
Quid exspectes? Exclamare sane puellam subito terrore perculsam,
erumpere in lacrimas, miserias, obsecrationes! Illa tamen post paruum,
ut decet, silentium, uoce leni atque in tanto dolore sedata:
MENVLEMA.
Adeone miserum ac triste pro
patria mori!
Adeone dulce est uiuere inuito
patre!
Hoc quidquid in me spirat, est Genitor, tuum.
Reddo repetenti. Corpus in tua
est manu.
Iure ac merito Balde se opus
fecisse egregium et quo poetas Germanos superaret credidit. Quare in
praefatione
ad lectorem (satis confidenter) scribit [Op.omn. 6, p. 11]:
Dabimus fortasse uerò nos & alias,
stilo uet. haud paullo breuiores, si uita & otium suppetant; uix
decem foliis staturas. Me nunc saltem iuuerit, Germanum popularibus
meis, insuetum per iter, uiam strauisse. Quod ipsum Lyricis
ac Satyris tentauimus.
Insuetum iter se ingressum dicit, iure, quia nemo e ciuibus
suis tragoediam biblicam tam accurate ad Senecae Horatique leges
derigere uoluerat.51) Quod
autem sperat se etiam plures eiusmodi tragoedias editurum, ea spes
fefellit.
Nullum enim theatrum tragoediam tantam – nam paene quinque milia habet
uersuum
-, tam a consuetudine scaenica abhorrentem admittere uoluit: usque ad
nostros dies, si credere fas est, opus illud egregium sepultum in
libris iacet. Quare Iacobus tum magis magisque ad satyras scribendas
animum adhibuit, quae uidelicet maiore plausu a lectoribus exceptae
uidebantur. Plurima certe eius generis carmina fecit annis proximis,
quibus (inde ab a. 1654) Neoburgi ad Danuuium in aula Philippi Gulielmi
Comitis Palatini uersabatur; inter quae eminet
uenustissima Satyra contra abusum
tabaci a.1657 edita,52) quam hodieque omnibus
nimium
tabacophilis commendauerim. Nec spernenda sunt, quae ad Comitis
liberorum
incunabula scripsit uenusta genethliaca.53)
Anno 1660 autem id Iacobo Balde
contigit, quod nulli tum fere e poetis Germanis, ut auctore uiuo omnia
Poemata eius collecta in publicum ederentur.54)
Quae sic in quattuor uolumina digesta erant, ut primum contineret
lyrica, secundum epica (quibus satyrae addebantur), tertium dramatica,
quartum poemata uaria. Quae carminum dispositio, ut uidetis, non uitae
ordinem sequitur, sed magis quandam operum dignitatem.Vnde etiam
Iacobum Balde ipsum plurimum tribuisse carminibus
lyricis suis non immerito suspiceris. Neque id solum ex illa fama
uenisse
credo, quam lyricis sibi potissimum apud doctiores iudices quaesiuerat
(quae
usque ad hanc nostram aetatem obtinet), sed fortasse ex ipsa horum
carminum
difficultate. Nam ut Horatius, sic Balde sua aetate neminem habuit
riualem
qui secum Aeolio carmine contendere auderet. Atque etiam illud
recordemur
iam illud uetus Regnum poetarum, quod omnis Baldeanae poesis
tamquam
seminarium diximus, ab ode Horatiana splendidum exordium sumpsisse.
Necdum Balde post Poemata
illa collecta carminum scribendorum finem fecit, sed aliud idque
maximum
opus aggressus est, Vraniam uictricem,55)
carmen
noui generis, quod tamen ad quandam Ouidi similitudinem factum esset.
Constat
enim e triginta epistulis heroicis (quae dicuntur), quae non a personis
aut
fabulosis aut historicis aut biblicis exaratae sunt, sed ab allegoricis.
56) Nam primas partes agit anima hominis, quae Vrania
i.e. “Caelestis” uocatur, non
quo e caelo originem ducat – id Iacobo nimis Platonicum uisum erat -,
sed
quod caelo destinata est, ut sponsa Christi, quae cum eo sit uictura in
aeternum.
Quam tamen Vraniam, ut Penelopen aliquam, quinque proci ambiunt inque
matrimonium
petunt; qui sunt Sensus hominum, scilicet Visus, Auditus, Gustus,
Odoratus,
Tactus. Ergo hi quinque Sensus omni genere deliciarum Vraniam
conciliare
sibi ac delenire conantur, adiuti etiam a ministris nonnullis; ut Visui
inter
alios seruit pictor quidam, Auditui musicus, Gustui coquus, quorum sua
quisque
munera per litteras officiose uirgini obtrudit. Mirificum poema atque
opus
uere mundanum (si dicere fas est), cui omnia gaudia ac
uoluptates mundi (ut Paulus apostolus
hoc uerbo utitur) insint. Quae tamen gaudia ab Vrania, puella tam
sapienti
quam faceta, facile eleuantur et respuuntur. Atque ut Iacobum Balde
senem
etiam amatoris cupidi partibus sufficere posse uideatis, recitabo uobis
uersus
aliquot quibus Caspar Aruncus Venantius Afer, belli dux (qui
Tactui
auxiliatur), Vraniae pudicitiam expugnare frustra conatur [Sensus
V, epist. 5,11,1-4 = Op. omn
. 5, p. 218]:
Fortè
times culpam? simplex, ne rustica dicam.
Audacem & timidam non
decet esse nimis.
Pecca, sed retice. modò casta silentia
serues,
Quis prohibet taciti
dulcia furta tori?
Et postea [5,13,1-10, p. 220]:
Quid dubitas, & longa
trahis per iurgia mentem?
Da
modò consensum: cætera linque mihi.
Efficiam, ne sint tibi gaudia
nostra pudori.
Præcipuam partem criminis ipsa feram.
Stent fulti postes adamante,
& ahenea claustra:
Seruetur centum ianua septa seris:
Perrumpam. neque me nutrix odiosa
uenire,
Nec
uigil eunuchus sentiet esse propè.
Ascensu superabo domum, de nocte
fenestram
Non nouus
est nobis pandere posse dolus.
Hoc uidelicet carmine amplissimo maximeque uario Iacobus Balde
quodammodo ad sua initia poetica rediit. Nam id ipsum certamen inter
uitam sensualem et spiritalem, inter mundum et Christum, iam
adulescens expresserat in illis emblematibus quae “De Dei et mundi
amore” fecit, in quibus Christi et Cupidinis pugna erat. Quae omnia
ad fatalem illam uidentur respicere conuersionem, qua Ingolstadii olim
captus amore puellae, sed altiori
illustratus lumine muro illisisse dicitur lyram saecularem.
Si autem quaerimus, cur Balde hoc
opus Ouidianum et elegiacum tam diu distulerit, cum (ut meministis) iam
uiginti annis ante (a. 1643) tale quid scribere animo destinauisset,
causa certe
non in eo posita est, quod id genus carminis difficilius sibi
putauerit:
iam adulescens in illo Regno poetarum Ouidiana epistula
amatorie scripta (ut ipse testatur 57) ) maxime
placuerat. Probabilius igitur uidetur consulto eum id carmen senectuti
reseruauisse, quod se etiam uiribus animi paululum languescentibus
scribere posse confideret. Quamquam in hac Vrania, quam etiam
Alexander VII. pontifex maximus aureo numismate dignam iudicauit,58)
non multum aut nihil languet!
Sed ut olim emblematibus Christianissimis opus magis paganum aut certe
religionis expers adiunxerat - dico illud Regnum poetarum iam
saepius laudatum -, sic tunc quoque Vraniae piae uno anno post
addidit Expeditionem polemico-poeticam,59) opus
e magna parte numeris solutum, saturae Menippeae tamen uicinum, quo
omnis uatum Romanorum memoria allegorice renouaretur. Ibi enim poetae neoterici
quos uocat (sunt autem inde a Petrarca ei poetae quos nunc neolatinos
nuncupare solemus), quoniam Arcem Ignorantiae propriis
uiribus expugnare non possunt, ad auxilium ueteres uocant: militant
igitur sub Vergili auspiciis omnes illi poetae qui olim in scaenam
Monacensis gymnasii ingressi erant (additis etiam Ennio, Tibullo,
Propertio, Terentio, Persio, quorum tamen partes minores sunt); qui cum
officiis militaribus uariis assignantur, simul censuram quandam
criticam subeunt, qua mores i.e. uirtutes et uitia singulorum
iucundissime demonstrantur. Ergo uidetis hic quoque Iacobum Balde
poetam e Societate Iesu scriptis suis non modo eo spectauisse ut
Deo soli gloriam tribueret, sed etiam ut Musis atque humanitati
seruiret.
Audiamus tamen denique, quid Litterae
annuae Collegii Neoburgensis de morte poetae religiosissimi dicant:
69)
Vltimo demum triduo iacere compulsus in cubili
suo se detinuit, biduúmque selegit, quo cum Deo solus
negotiaretur, tractarétque iter æternitatis, quam prius
elegantissimo poëmate, typis tamen nec dum commisso, probè
meditatus cecinit. Sacro Viatico munitus, extremam unctionem ipsemet
petiit ; suauissima dein morte solutus ad supremum usque halitum sibi
praesens exspirauit 9.o Augusti anno aetatis sexagesimo sexto,
Societatis uerò quadragesimo quinto.
Sepulchrum ipsum non notum est; tabula parua tamen in ecclesia
Neoburgensi aulica, quantus ibi poeta iaceat, dicit.
______________________
1) Repertorium nr. 23 = Dünnhaupt nr. 35; haec Dissertatio,
quae praemissa est Vultuosae Toruitatis encomio, mox iterum
edetur (commentario amplissimo instructa) a Thorstenio Burkart (in: Münchner
Baldestudien).
2) In textu constituendo minus haec Opera omnia (1729)
sequor quam, ubi possum, editiones uetustiores; sed de his minutiis
agere hic nihil attinet.
3) Cf. Conspectum temporum operumque nobiliorum infra
additum in pp. XXX. De uita poetae exploranda optime meritus
est Georgius Westermayer
(1868/²1998); de operibus uniuersis post illum egerunt Bach
(1904),
Beitinger (1968), optime Kühlmann / Wiegand in praefatione
Operum
omnium (²1990); cf. indicem scriptorum infra p. XXX .
4) Quare utrum uera sit necne illa fabula, acerrime disputatur;
cf. quae ipse scripsi in Appendice (“Nachwort”) nouae
editionis operis Westmayeriani (in pp. *7-*11) ad opiniones Guntherii
Hess et Petri L. Schmidt.
5) I.N. Mederer: Annales Ingolstadiensis Academiae, pars
2, Ingolstadii 1782, p. 239.
6) Clm 27271, cf. G. Hess, in: Wolfenbütteler
Barock-Nachrichten 3, 1976, 192-193.
7) Clm 27271.III (cf. Repertorium nr. 34); cf. P.L.
Schmidt, „Balde und Claudian“, in: Valentin (1986), 157-184 et W.
Stroh, „Seneca in Prag“ in: Leitmotive (Scripta in hon. D.-R.
Moser), ed. M. Sammer, Kallmuntii 1999, 69-119.
8) Comparari possunt ex parte Academicae prolusiones,
quas Famianus Strada S.I. Romae a. 1617 edidit; inter opera Baldeana
similis est Pudicitia uindicata (stylo,
Stati, Lucani, Vergili elaborata; Repertorium nr. 33), quam
edidit
et enarrauit Veronika Lukas, Monachii 1992 (ad gradum Magistrae Artium
obtinendum:
opus nondum publicatum).
9) Westermayer (1868/²1998) p. 31, ubi has uitae operumque
partes singulis diei partibus adsimilat, scilicet ut tempus matutinum
sit epicum, meridianum lyricum eqs.
10) Sic recte Lukas (2001) p. 8; ubi emendat quae ipse paululum
erraui in Appendice ad Westermayer (²1998) p.*6 sq.
11) Panegyricus equestris (= Repertorium nr. 1 =
Dünnhaupt nr. 5); opus nuper ediderunt (cum notis) Veronika Lukas
/ Stephanie Haberer, Augustae Vindelicum 2002.
12) Francisco Andreae [...] geniale ac praesagum
carmen , 1630 (Repertorium nr. 2 = Dünnhaupt nr. 6)
13) = Repertorium nr. 4 = Dünnhaupt nr. 8
14) = Repertorium nr. 44 (quod opus critice edere ipse
in
animo habeo).
15) Eius tantummodo periochae q.d. (id est singulorum
actuum argumenta) seruatae sunt; cf. J.-M. Valentin, in: Argenis 2,
1978, p. 67-72 (cf. Repertorium nr. 19 et Dünnhaupt nr.
22.I; 34).
16) Fusius egi de his fabulis in disputatione (quae mox proditura
est) „Balde auf der Bühne“.
17) Cf. tamen ea dramata quae Elida M. Szarota (Das
Jesuitendrama im deutschen Sprachgebiet: eine Periochen-Edition, 4
uolumina, Monachii 1979-1987, ibi I 33-35) nominat
„Revuestücke“ (i.e. fabulae pomposae siue pomparum
modo dispositae).
18) Accedit tertium Templum honoris (Repertorium
nr. 9 = Dünnhaupt nr. 4) Ferdinando III. Romanorum regi coronato
scriptum; quod Iacobo Balde primum Collegium S.I. Ratisbonense
mandauerat.
19) Repertorium nr. 3 = Dünnhaupt nr. 7; cf.
Karlheinz Töchterle, „Zur Hölle in Schwaz, gen Himmel in
Hall“, in: J. Holzner & al. (edd.), Literatur und Sprachkultur
in Tirol, Oeniponti 1997, p. 306-308.
20) 1632/1678, Repertorium nr. 30 = Dünnhaupt nr. 32
21) Repertorium nr. 6 = Dünnhaupt nr. 9.1-4
22) Repertorium nr. 8 = Dünnhaupt nr. 10; cf.
Lukas (2001).
23) Vnde hoc carmen, quamquam multa in eo ex Apocalypsi Ioannis
sumpta sunt et Paulus apostolus laudatur, magis Platonicum uidetur quam
Christianum; cf. W. Stroh, „Poema de vanitate mundi”, in: W. Jens
(ed.), Kindlers
Neues Literturlexikon, Monachii 1989, II p. 93-94.
24) Sequor editionem 1637 (Rudolf Berger [ed.], J. Balde,
Deutsche Dichtungen, Amstelodami/Maarsenii 1983).
25) Hi catalectici tamen per se, praesertim cum a duabus breuibus
syllabis in elemento ancipiti incipiunt (ut in illo Hadriani latitare
per popinas, v v – v – v - -), saepe anacreontea dicuntur
(cf. F. Crusius / H. Rubenbauer, Römische Metrik,
²1955,
p. 98-99).
26) Praeeunte iam Matthaeo Rader S.I. in Certamine poetico
(1604), qui Frankii uerba sic transtulit: Horrenda mors, tremenda
mors
/ Telo minax et arcu [...] (Hans Pörnbacher [ed.], Die
Literatur
des Barock, Monachii 1986, p. 55, cf. p. 1241).
27) Repertorium nr. 7 = Dünnhaupt nr. 9.5-13
28) Vt nuper Robertus Seidel uir doctissimus
(http://iasl.uni-muenchen.de/rezensio/liste/seidel.html) uituperauit
Veronicam Lukas, quod in uno libro Batrachomyomachiae
enarrando (Lukas 2001) tantum olei operaeque consumpserit.
29) Ipse in praefatione Statium laudat (Lucas [2001] p. 84 = Op.
omn. 3, p.2): neque quisquam illustrium Poetarum est, ait
Statius
lib.I. siluarum, in præfatione ad Stellam amicum, qui non aliquid
operibus suis stylo remissiore præluserit. nam & Culicem
(Maronis) legimus; & Batrachomyomachiam (Homeri) agnoscimus;
apertius idem Apollo auguratur in libro V,
cf. Lucas (2001) p. 60-61.
30) Repertorium nr. 11 = Dünnhaupt nr. 13
31) Repertorium nr. 10 = Dünnhaupt nr. 12
32) Vbi uersio aucta, Agathyrsus Teutsch (1647),
exhibetur.
33) Totum hunc locum tractaui in disputatione “Iß dich
schlank mit Pater Balde”, Literatur in Bayern 31,1993, p. 2-13;
a Congregatione distinguendus est Ordo
macilentorum, quem Balde cogitatione tantum sibi finxit.
34) Repertorium nr. 42
35) Cf. praecipue Schäfer (1976) et nuper Lefèvre
(2002); inter uetustiora excellunt quae Herder (1795/6) et Knapp (1848)
scripserunt; cf. etiam librum adhuc utilem Antonii Henrich, Die
lyrischen Dichtungen
Jakob Baldes, Argentorati 1915.
36) Repertorium nr. 12 = Dünnhaupt nr. 14
37) Repertorium nr. 13 = Dünnhaupt nr. 15
38) Cf. nunc Wilhelm Kühlmann, „Alamode-Satire,
Kultursemiotik und jesuitischer Reichspatriotismus – Zu einem
Gedichtzyklus in den Sylvae (1643) des Elsässers Jacob Balde SJ“, Simpliciana
22, 2000,
201-226.
39) De Syluis, quae iniuria negleguntur, optime iudicant
Kühlmann / Wiegand (1990) p. 14-16.
40) De quo cf. nunc praesertim Andream Heider (1999), qui Parthenia
in secundo Syluarum ingeniose explicat.
41) Cf. Hor. ars 85 et carm. 1,6,16
42) Hor. carm. 3,25; de enthusiasmis Baldeanis cf. Schäfer
(1976) 178-188 et B. Promberger, Die ‘Enthusiasmen’ in den
lyrischen Werken
Jacob Baldes von 1643, Diss. Monacensis 1995 (1998).
43) Repertorium nr. 14 = Dünnhaupt nr. 16
44) Repertorium nr. 16 = Dünnhaupt nr. 18
45) Repertorium nr. 17 = Dünnhaupt nr. 19
46) Repertorium nr. 15 = Dünnhaupt nr. 17; cf.
Jürgen
Leonhardt, „Philologie in Baldes Drama Georgicum“, in: S. Neumeister /
C.
Wiedemann (edd.), Res Publica litteraria, uol. 2 , Aquis
Mattiacis
1987, p. 475-484.
47) Repertorium nr. 18 = Dünnhaupt nr. 20; de quo
cf.
praesertim Carl Joachim Classen, “Barocke Zeitkritik im antiken
Gewande”, Daphnis 5, 1976, p.
67-125 et Hermann Wiegand, „Ad vestras, medici, supplex prosternitur
aras“,
in: U. Benzenhöfer / W. Kühlmann (edd.), Heilkunde und
Krankheitserfahrung in der Frühen Neuzeit, Tubingae 1992, p.
247-269.
48) u. 19 Difficile hoc æuo est, sanctum proponere uerum
49) Diss. de stud. poet. (Op. omn. 3, 356): Si
fas
esset, nunc quoque, Scapham Scapham nominare, & ficum ficum, oculis
portenta, auribus tonitrua ingereremus: nec inæquale pondus
orationi
Vett. fortasse consurgeret. [...] Iam Satyræ nomen
usurpamus,
non potestatem; umbratici pugiles.
50) Repertorium nr. 19 = Dünnhaupt nr. 22.I; de hac
fabula
egerunt praecipue Nikolaus Scheid, „J. Balde als Dramatiker“, Historische
Blätter für das katholische Deutschland 133, 1904, p.
19-39;
Barbara Bauer, “Apathie des stoischen Weisen oder Ekstase der
christlichen
Braut?”, in: S. Neumeister / C. Wiedemann (edd.), Res Publica
Litteraria
, uol. 2, Aquis Mattiacis 1987, p. 435-474; Fidel Rädle, “Das Alte
Testament
im Drama der Jesuiten”, in: F. Link (ed.), Paradigmata:
Literarische Typologie
des Alten Testaments, Teil 1, Berolini 1989, p. 239-251; Anna
Christoph, Die Jephtias als Synthese von “christlicher” und
“antik-klassischer” Tragödie, Disp.
Mag. Oeniponti 1998; nunc copiosissime Heidrun Führer, „Ein
Menschenopfer zur Ehre Gottes und zum Trost der Menschen“, Neulateinisches
Jahrbuch 4, 2002, p. 89-154
51) Sic etiam Lyricorum suorum et Medicinae gloriae
carmina, quae commemorat, in materia penitus noua quam accuratissime ad
normam ueterum elaborauit.
52) Repertorium nr. 21 = Dünnhaupt nr. 24; satyrae
uersionem Germanicam a Sigmundo a Birken licenter, sed
ingeniosissime confectam, sub titulo Die Truckene Trunkenheit
(1658), iterum edidit Karl Pörnbacher, Monachii 1967.
53) Scilicet Eleonorae... geniale carmen (Repertorium
nr. 20 = Dünnhaupt nr. 23), quod habet uerum uaticinium de
Eleonorae
marito futuro, et Musae Neoburgicae (Repertorium nr. 22,
cf.
Dünnhaupt nr. 35), quas cum translatione et commentario sub titulo
Die Neuburger Musen in Festesfreude scite edidit Wolfgang
Beitinger, Neoburgi ad D. 1992.
54) Repertorium p.*17 = Dünnhaupt nr. 1
55) Repertorium nr. 27 = Dünnhaupt nr. 29; nouam
editionem
librorum I et II (commentario instructam) Gulielmus Kühlman
adiutus
a Sodalitate neolatina Heidelbergensi mox publicaturus est.
56) De toto genere doctissime disputauit Henricus Dörrie in
libro satis noto Der heroische Brief, Berolini 1968.
57) In praefatione Vraniae (Op. omn. 5, p. 13):
Memini cùm adhuc iuuenis, stylos Vet. Poëtarum exhiberem;
omnium
exspectatione delusâ, Ouidianam epistulam primas tulisse.
58) Sic editores Operum omnium (1729)
in Icone Authoris, uol. 1, s.p. (fol. 4).
59) Repertorium nr. 28 = Dünnhaupt
nr. 30; cf. Peter Lebrecht Schmidt, „’The Battle of Books’ auf
Neulatein“
(primum 1984), in: Traditio Latinitatis, Aquis Mattiacis 2000,
340-355.
60) Literatur in Bayern 11, 1988, 13
_________________
Siglorum explicatio
Dünnhaupt = Gerhard Dünnhaupt: Personalbibliographien zu
den Drucken des Barock. Zweite [...] Auflage des
Bibliographischen Handbuches der Barockliteratur, pars prima,
Stutgardiae 1990, p. 378-400
Op. omn. = Jacobi Balde S.J. Opera poetica omnia, 8
uolumina, Monachii 1729; denuo edita a Wilhelm
Kühlmann / Hermann Wiegand, Francofurti ad M. 1990, cf.
infra nr. 11
Repertorium = W. Stroh: “Repertorium der Werke Baldes”, in:
Westermayer ²1998 [u. infra nr. 3], *17-*26;
inuenitur etiam in Bibliographie (u. infra nr. 16)
De Iacobo Balde scripta nonnulla
1. Johann Gottfried Herder: Terpsichore (primum 1795/96), in:
B. Suphan (ed.), Herders Sämmtliche Werke,
uol. 27, Berolini 1881
2. Albert Knapp: „Ueber des Dichters, Jakob Balde, Leben und
Schriften“, in: Christoterpe. Ein
Taschenbuch für christliche Leser auf das Jahr
1848 , Heidelbergae s.a., 277-355
3. Georg Westermayer: Jacobus Balde, sein Leben und seine Werke
, Monachii 1868, denuo ed.
H. Pörnbacher / W. Stroh, Amstelodami / Maarssenii 1998 (cum
epilogo, repertorio operum, indice scriptorum composito a W. Beitinger
/ W. Stroh)
4. Joseph Bach: Jakob Balde. Ein religiös-patriotischer
Dichter aus dem Elsass, Friburgi Brisgouiae 1904
5. Max Wehrli (ed.): Jacob Balde: Dichtungen, lat. u. dt.,
Coloniae & al. 1963 (anthologia e Lyricis et
Philomela)
6. Wolfgang Beitinger: „Jakob Balde. Eine Würdigung seines
Gesamtwerkes“, Neuburger
Kollektaneenblatt 121, 1968, 3-114
7. Rudolf Berger: Jacob Balde: Die deutschen Dichtungen, Bonnae
1972
8. Eckart Schäfer: Deutscher Horaz: C. Celtis, G. Fabricius,
P. Melissus, J. Balde: Die Nachwirkung des Horaz
in der neulateinischen Dichtung Deutschlands, Aquis Mattiacis
1976, 109-260
9. Günter Hess: „Fracta Cithara oder Die zerbrochene Laute: Zur
Allegorisierung der
Bekehrungsgeschichte Jacob Baldes im 18. Jahrhundert“, in: W. Haug
(ed.), Formen und
Funktionen der Allegorie, Stutgardiae 1978,
605-631
10. Jean-Marie Valentin (ed.): Jacob Balde und seine Zeit,
Bernae & al. 1986
11. Wilhelm Kühlmann / Hermann Wiegand: „Einleitung“, in
J. B. Opera, ²1990 [u. supra], uol. 1, p. 5-36
12. Andrée Thill: Jacob Balde. Dix ans de recherche,
Lutetiae Parisiorum 1991
13. Peter Lebrecht Schmidt: „Bemerkungen zu Biographie und Text im Werk
des Jesuiten Jakob Balde“; in:
Acta Conventus Neo-Latini Hafniensis (1991),
Binghamtoni 1994, 97-119
14. Andreas Heider (ed.): SPOLIA VETVSTATIS. Die Verwandlung der
heidnisch-antiken Tradition in Jakob
Baldes marianischen Wallfahrten: Parthenia, Silvae II Nr. 3 (1643)
, Monachii 1999 (editio critica et
commentarius)
15. Veronika Lukas: Batrachomyomachia: Homers Froschmäusekrieg
auf römischer Trompete geblasen von
Jacob Balde S.J. (1637/1647), mit krit. Ausg. d. 1. Buchs, Übers.
und Komm., Monachii 2001
15. Eckard Lefèvre (Hrsg.): Balde und Horaz, Tubingae
2002
16. Wolfgang Beitinger / Wilfried Stroh: Bibliographie zu Jacobus
Balde (1604-1668):
www.klassphil.uni-muenchen.de/~stroh/balde-bib.htm (opus a Beitingero
incohatum [u. supra nr. 3]
perpetuis curis a Valahfrido retractatur et augetur)
Conspectus temporum operumque nobiliorum
<opera deperdita>
opera non ab ipso Iacobo Balde edita
opera ab ipso Iacobo
Balde edita
opera notissima
4. 1. 1604 Iacobus Balde baptizatur Ensishemii
5. 4. 1622 Adit uniuersitatem Ingolstadiensem: artibus
liberalibus studere incipit
April 1622 Sodalis fit Congregationis Marianae
Inde a Sept. 1623 iurisprudentiae studet
Vere 1624 subita conuersione uitam spiritualem ingreditur:
Societati Iesu sese adscribit
1. 7. 1624 – 30. 6. 1626 Nouicius Landisbergi exercetur
Nov. 1626 – Okt. 1628 In gymnasio Monacensi docet
1627 ? Pudicitia uindicata [Fabella
de D. Nicolao stylo Stati, Lucani, Vergili expressa]
Epiphaniae festo 1628 ? „De
Dei et mundi amore“
post Epiph. 1628 Regnum
poetarum Oct. 1628
Panegyricus equestris
Oct. 1628 – 1630 Oeniponti in gymnasio docet
1.
10. 1629 Iocus serius theatralis in scaena agitur
1630 – 1632 Ingolstadii theologiae studet
1630 Genethliacum
1631 Maximilianus
I. Austriacus
post 30. 4. 1632 Magnus Tillius
rediuiuus siue M. Tillii parentalia
1633 Sacerdos inauguratur
1635 – Oct. 1637 Ingolstadii rhetoricam docet
1635 Epithalamion
3. 4. 1635 <oratio Monachii habita de
ciuibus e Suecia reducibus>
1636 Ode noua de
uanitate mundi
1637 Batrachomyomachia
1637 Templum honoris
1637 <Iephte> tragoedia
agitur, quae multo post retractata editur sub titulo Iephtias,
1654
Okt. 1637 – Apr. 1638 Iterum in gymnasio Monacensi docet
Apr. 1638 – 1640 Ieremiae Drexel ut contionator in aula
Maximiliani I. Electoris succedit;
condit „Congregationem
Macilentorum“
?
Regulae et
statuta ordinis Macilentorum [nondum edita]
1638 Poema de uanitate
mundi [editio secunda ualde amplificata]
1638 Agathyrsus
1638 Ehrenpreiß
1640 – 1648 Historiam Bauariae a Maximiliano I. Electore
iussus componit
1642 <Expeditio
Donawerdiana> [specimen historiae Bauaricae, nunc deperditum]
1643 Lyrica . Epodi
1643 Sylvae I – VII
1645 Philomela [enarratio
lyrica Bonauenturae]
1646 Sylvae I – IX
[editio retractata]
1647 Drama georgicum
1647 Agathyrsus
Teutsch [noua editio Germanica uersione aucta]
1648 Odae partheniae
1648 – 1650 Ab Electore dimissus Monachii uersari pergit
1649 Interpretatio Somnii
1649 Arion Scaldicus [drama
allegoricum, uersibus lyricis, de Antuerpia 1585 expugnata]
1649 Chorea mortualis
1650 – 1653 Landishutae ualetudinem recreat, in ecclesia D.
Martini contionatur
1651 Medicinae gloria
1653 – 1654 Ambergae in ecclesia contionatoris munere
fungitur
1654 Iephtias
1654 – 1668 Contionatur Neoburgi ad Danuuium in aula
Philippi Gulielmi Comitis Palatini
1655 Eleonorae geniale carmen
1657 Satyra contra abusum tabaci
1658 Musae Neoburgicae
[genethliacum in Iohannem Gulielmum filium comitis Palatini]
1657 Toruitatis encomium, cum
praefatione, cui titulus Dissertatio de studio poetico
[oratione prosa scripta]
1658 Antagathyrsus [laudantur
crassi siue obesi, hexametris]
1658 Poemata [omnia
carmina usque ad
id temporis ab auctore edita IV libris collecta]
1661 Solatium podagricorum
[carmen satiricum, quo Podagra tamquam uxor fidelis laudatur]
1662 De eclipsi solari [quam
uidit Ambergae 1654]
1663 Vrania uictrix
166 Expeditio polemico-poetica
1664 Paean Parthenius [D.Vrsula
cum puellis amicis martyrium patitur]
9. 8. 1668 Iacobus Balde Neoburgi moritur