Wilfried Stroh

De Carolo Henrico Ulrichs Latinitatis reviviscentis auctore


Latinam linguam mortuam esse quis non audivit? Id quod iam annos fere trecentos viri vel doctissimi Latinissimique profitentur ac clamant. Ab illo enim tempore, dico ab intitio saeculi duodevicesimi p.Chr. n., professores in universitatibus ipsis coeperunt vernaculis linguis uti, non quo Latinus sermo novis usibus minus accommodatus esset, sed quod tantus ubique propriarum nationum amor exarserat, ut qui doctrina excellerent sua inventa potius suis civibus vel rudioribus nota facere quam cum politissimo quoque in aliqua re publica litterarum communicare vellent. Sic etiam grammatici illi, qui tunc philologi classici nuncupari malebant, cum olim eloquentiae pofessores extitissent, usum linguae Latinae in dies restringebant suisque artibus non tam linguas excolere iuventutis quam ingenia acuere et historiae melus cognoscendae subsidia quaedam ministrare cupiebant.
     Nec tamen defuerunt qui huic rationi sese opponerent Latinisque litteris veterem suam laudem ac dignitatem vindicarent. qui hoc tempore – sunt enim nunc quoque non pauci - „Latinitatis vivae“ nomen veluti tesseram sibi elegerunt, quam suis vexillis inscribunt, ut hoc signo vincant. Quos milites si a prima origine recenseas, inter vetustissimos huius exercitus signiferos virum invenies, qui hodie philologis Latinis paucissimis quidem notus est, eximia tamen laude ornandus videtur: Carolum Henricum Ulrichs, hominem tam iuris peritum quam humanissimis artibus instructum nec uni populo adscriptum, sed cunctarum gentium civem. Qui cum id quod sibi primum ac maximum proposuerat temporis iniquitate evincere non potuisset – scilicet ut Venus inter masculos amoresque viriles, quos expertus ipse describebat, metu legum poenaque carerent -, expulsus e Germania patria in regione Paeligna aliud opus aggrediebatur cui vires intenderet. Edebat enim inde a m. Maio anni 1889 usque ad annum 1895, quo mortuus est, periodicum novum nomine „Alaudarum“ vocatum, quo homines ex omni orbe terrarum incitaret ut inter se denuo Latina lingua uterentur. Quare inde a fasciculo quod, m. Augusto anni 1889 quintum editum est inscripsit suo operi, cuius tamen auctor solus erat, hanc sententiam: „Linguae Latinae mira quaedam vis inest ad jungendas nationes“. Neque iniuria. Fuerunt enim, ut ipse in Summa vitae suae dixit, in cunctis orbis terrarum partibus homines qui se Alaudarum subscriptores profiterentur, in India, Russia, Aegypto, America, immo etiam, ut ait, „apud ipsos antipodas“ (quam nos nunc Novam Zeelandiam dicimus). Non mirum est igitur quod post mortem Caroli Henrici ex omnibus gentibus pecuniae mittebantur quibus tanti ingenii memoriae monumentum ac sepulcrum exstrueretur. Cuius in titulo cum et ea commemorantur quibus ille in iuris et anthropologiae q.d. scientia bene meritus est et laudatur eius in arduis secundisve rebus singularis mentis constantia, tum denique hoc subiungitur:

TANDEM AQVILAE IN VESTINIS DIV DEGENS
EDIDIT EPHEMERIDEM LATINAM
CVI TITVLVS „ALAVDAE“
AB ANTIQVO AD NOVVM ORBEM IVRE LAVDATAM

Etiam ex epitaphiis sermonibus, quorum „In memoriam Caroli Henrii Ulrichs“ largissimam „Syllogen“ Nicolaus Persichetti composuit, facile vides tum quidem Latina opera viri celebrati laude dignissima visa esse.
    Atque ipse Carolus Henricus in Summa vitae, quam laudavimus, scripsit: „Cordi mihi per totam vitam fuit lingua Latina“; tum pergit „Perpetuum ‚caeterum censeo‘, ut ita dicam, mihi mansit: linguam Latinam non esse delendam“. Iam primum opus, quod anno 1846, cum ipse viginti unum annos natus esset – nam natus est anno 1825 in Frisia orientali -, sub titulo „Fori reconventionis origines et doctrina“ edidit quodque ab Academia Gottengensi praemio ornatum et sexaginta quinque paginis impressum est, elegantia Latini sermonis, quantum per materiam et consuetudinem scribendi licuit, excellit. Ubi vel e versu Vergiliano quem operi inscripsit – „at mihi mens juvenali ardebat amore“ – et ex epigrammate de patris morte scripto, quod quasi praefationis munere fungitur, facile cognoveris adolescentis animum ad poesin magis incinare. quamquam hi versus in summa veritate doloris non omnibus numeris exculti videntur.
    Quod autem duobus annis post iterum Latine scripsit disputationem hoc titulo „Pax Westphalica quid constituerit de principum jure reformando religionisque exercitio subditorum“, id opus ab Academia Berolinensi, cui miserat, praemio qudem dignum iudicatum nec tamen propter vitia quaedam minora eo insignitum aut publicatum est. Quare nunc deperditum videtur.
    Sed veniamus ad ea quibus Carolus Henricus hodieque illustris est, dico eam librorum seriem, quorum agmen duxit „Vindex“, pars prima studiorum, ut ipse appellavit, „de masculorum amorum aenigmate“. Quo libro et sui animi studium proclivitatemque eximia libertate confessus est et lectorum animos semper ad exempla veterum classica revocavit.
Nam cum vel primis verbis Phrynichum poetam tragicum „Amoris lumen in pupureis refulgens“ celebrantem laudaret, sic suos ipsius sensus aperuit, ut id humanissimo cuique molestum vix esse posset. Postea autem praeter plurimos Graecos attulit e Romanis Alexin, i.e. Vergili eclogam alteram, Suetonium, Petronium, Scriptores Historiae Augustae. In quibus omnibus inesse demonstravit testimonia illorum „uringorum“ quos dixit (quod nomen non sine aliquo negotio ac labore e Platonis Convivii interpretatione derivabat; ibi enim dicitur de Venere Caelesti sive „Urania“). Voluit etiam Florilegium congerere, quod sub titulo „Nemus sacrum“ etiam e Catullo, Propertio, Martiale, Calpurnio carmina virilem amorem testantia contineret. At id opus numquam perfectum aut editum est; specimen operis adumbrati praebet liber septimus, qui „Memnon“ inscriptus est.
    Nec nunc vacat illustrare quam penitus notae Carolo Henrico Musae Romanae veteresque poetae fuerint –quamquam hic magnus campus eis qui philologiae historiam scrutantur patet -, sed magis quomodo in adhibenda lingua Latina ipse felix fecundusque exstiterit. Id autem manifestum est vel ex ea hexametri parte „vincula frango“, quam et primo et posteris suorum „de masculorum amorum aenigmate“ librorum praescripsit, ut quid ipse quasi Vindex vellet declararetur. Voluit enim urningos quos dixit e metu poenarum quasi e servitutis vinculis liberare. Quod autem secundae parti, quae „Inclusa“ vocatur, inscribit „Rerum cognoscere causas“, eum se philosophum declarat qui velut novus Lucretius lucem tenebris infundat. Etiam graviores sunt haec quibus omnem in masculos amores propensam naturam paucissimis verbis constringit:

    Sunt mihi barba maris, artus, corpusque virile,
    His  i n c l u  s a  quidem: sed sum maneoque puella.

Scilicet ut Plato omnis animi corpus velut carcerem ess dixit, sic Carolus Henricus suum urningorumque animos puellares in virilium corporum carceribus inclusos esse vult. E qua indole biformi foratesse etiam illud nomen psudonymum explicandum est, „Numa Numantius“, sub quo primi quinque libri illorum studiorum publicati sunt. Nam Numa, qui secundum Livium iure legibus moribus rem publicam constituisset, aptissimum sane nomen praebebat illi, qui et ipse novas leges ac iura condere paratus erat; eo autem magis hoc nomen arridebat quod per muliebrem terminationem sexum viri in dubium vocare videbatur. Ne tamen natura haec muliebris praevaleret in eo qui tamen barbam corpusque virile haberet, libuit addere illum ex ipso Numa derivatum Numantium: habes igitur veram imaginem duplicis naturae e Numa et Numantio velut e mente ac corpore mire confusam!
Sed  redeamus ad Caroli Henrici carmina Latina. Quibus ille raro aut numquam usus est, ut suas flammas viriles, si dicere fas est, describeret. Primam autem edidit „Apiculam“ Latinam, quam Universitati Gottingensi, cuius olim alumnus fuerat, dedicauit: nihil habet nisi delicias iocosque quibus non raro ea variat, quae iam antea Germanice sub titulo „Auf Bienchens Flügeln“ (Alis apiculae) publicaverat. Quare sic incipit:
        Quae nimis duros patriis susurros
        Versibus ludens prius edidisti,
        Nunc, apis, lingua Latii canora
            Carmina funde.

Quod autem linguam Latinam hic superiorem Germanicae dicit, id in Appendicis notis diligentius enucleatur. Ibi enim concedit Germanorum sermoni et „copiam et mollitiem quandam“; sed „venustate“ eum Latinae linguae parem esse plane negat: „Movet me in ea“, inquit, „nobilis illa simplicitas et vis quaedam quieta, quae eo tam grata est quod in ipsarum syllabarum concinnitate et vocales iucundae et consonantes non nimis multae reperiantur.“ Quare sese qui nihil fere nisi versiones aut translationes exhibeat similem esse dicit lapicidae qui in chartula adumbrata mamore exprimat.
Nec semper talis lapicida est! Ut carmina sua vel a potis libentius cantentur saepe rhythmicis versibus (quale fuit illud notissimum et tritissimum „Gaudeamus igitur“) contentus est. Quae sic fere sonant:

        Cantus et spumantia
            Pocula amamus,
        Vivat cerevisia!
            Juvenes bibamus! etc

Facetiora sunt maccaronica quaedam ut illud de Rege Thules, quod sic incipit:

            Thules regi vetusto
            Fido jusqu‘ à la mort,
            Moriens ejus puella
            Dederat poculum d‘ or.

Interdum etiam ad verissimam poesin adspirat, ut cum Matthisonii Adelaidam  - „Einsam wandelt dein Freund im Frühlingshaine ...“-, quam Ludovicus van Beethoven suis modis immortalem reddidit, Latine vertit. Legite primam et alteram stropham:

        Ante dilectos fugio sodales:
        Atque, seu suaves nemorum recessus
        Solus accedens patulaeque amoenam
            Arboris umbram

        Sive, queis nubes superantur, arces
        Alpium aurora glacieque [glaciesque?] rubras,
        Te voco et nomen vacuas in auras:
            „Adelaida!“

At multo magis admiratione dignae sunt pauculae „Cupressi“ quibus octo annis  post sepulcrum Ludovici II. Bavarorum regis infelicissimi, qui arcana morte abreptus esset, ornavit. Hic sane eam materiam invenerat qua ingenium eius surgeret ac cresceret, hic eum virum quem ut sibi similem amplecteretur: amabilem, irritabilem, exulem denique ac solitarium. Ac post pauca disticha hexametris animosis describit, quomodo regem sceptro ac diademate insignem in vincla ut insanum rapuerint:

    „Jam captivus ero? Torquent mihi sub juga collum?
    Me credunt, me, frena pati? ...“

Sequitur carmen de ipsa mortis rege, quem notum est in Lacu Vermis una cum medico suo mersum mortem obisse - quod quomodo quibusve de causis factum sit, homines suspicionibus expendere numquam desinent. Audite de re tam lubrica poetam:

            Villa regia Berg

    Murmurat unda canens. Sonat, et sua littora pulsans
    Volvitur ad flexas leni cum carmine ripas.
    Murmurat unda QUIES. REQUIES levis unda susurrat.
    Num fortasse tibi sua mollia murmura fundit?
    Spuma sonans crispis allabitur alba coronis,
    De tacito cantans somno mitique sopore.
    Stat lacus ex alto fulgens et ab aethere tinctus,
    Caeruleo condens arcana silentia velo.
    Nansque lacu, liquidis canit humida Nais in undis:
    HIC EST PAX. Canit unda: VENI! Audisne? VENITO!
    HIC PATET AD LETHES OBLIVIA JANUA CORDI.
    HIC SUB AQUIS ITER EST. Audisti. Caerula linter
        Ad libertatem
sic fuit unda tibi.

Quis dubitet, hos versus cum legerit ipsamque lacus Naidem ad pacem et ad libertatem vocantem audiverit, quin Ludovicus non scelere aliquo aut importuno caso obierit, sed mortem, quae una vulnerato animo mederi possit, ipse sibi voluntariam elegerit?
Sed sensu venustatis mollique animo si quis praeditus est, non continuo inter maximos poetas numeratur; maior quaedam vis ingenii et quae ad nova inauditaque mentem impellat, ut os caelestia canere videatur, requiritur. Quod summmum ingenium in Carolo Henrico tam facundo certe non erat. Quare in illo Alaudarum periodico, cuius mentionem iam fecimus, maxime excellebat. Quamquam ne ibi quidem desunt deliciae vere poeticae. Legite vel primum carmen, a quo pagina princeps incipit, ad ipsas Alaudas suas velut ad veras aviculas iucundissime scriptum. Tantum impetum in eis  esse sentit ut volatum earum non unius fasciculi terminis circumscriptum esse patiatur, sed in quinque aut sex eos libellos quasi evolare iubeat; quorum in tertio iam eas vult „spumantia transvolare Aequora ponti“ (p. 17), ut in quarto denique ad ipsas boreales oras perveniant, „Circulos volvens ubi celsiores Ambulat Ursa“ (p. 25), unde eas sane mox ad mitius caelum suum revocat. Genuini autem prophetae partes sibi assumit, cum dubitantibus num illic quoque, „nubes ubi frigus halant“, talia i.e. Latina intelligantur, verissima voce respondet: „Quod alauda ludit, Id capit orbis“ (p. 26). Nam in sexto fasciculo, ubi primos lectores sibi contigisse Upsalenses gaudet, „iam fata id ratum habere“, quod suas Alaudas iusserit, cognoscit; addit autem eas iam tum quinque maria supervolare (p. 26). Quis igitur dubitet quin hic quoque non solum dulcis poeta, sed etiam gravissimus vates Carolus Henricus exstiterit?
    Nec mirum est quod Alaudarum cantus in omni orbe terrarum tanto plausu exceptus sit. Erat enim genus periodici tum plane novum et quale nemo exspectaret. Post Alaudas natas (sive ovis exclusas) surrexit „Phoenix“ ille Londinensis, qui cum „nuncius Latinus internationalis“ appellaretur, a Carolo Henrico primum amicis verbis salutatus (p. 125), mox, cum post tertium volatum iam mortuus decidisset, cum querela quasi sepultus et in ipsum Orcum deductus est (p. 262-268): scilicet parvae Alaudae tanta ave vivaciores erant. Quae autem diuturnior futura erat, „Vox urbis“ Romana sive Vaticana, ea tribus denique annis post mortem Caroli Henrici a Leone XIII papa et poeta condita est.
Maxime autem admireris summam copiam et varietatem rerum, quas auctor attigit. Qui non solum de materia grammatica, sed etiam de rebus epigraphicis, botanicis, zoologicis, geographicis, meteorologicis aliisque multis facundissime disserit; unde ei nullum fere genus doctrinae ignotum fuisse cognoscas. Id autem facit verbis semper puris ac propriis, ut omnes res suo rectoque nomine notentur. Quod tum praecipue venustum ac gratum videtur, cum ad res parvas medioque ex usu sumptas descendit: illic vero maxime manifesta fit elegantia illa, quae nos scriptores praeclarissimos commendat. Nec multos eorum, qui post Carolum Henricum Latine scripserunt, hac diligentia ac scientia sermonis illum superavisse crediderim. Accedit rara hilaritas et urbanitas, qua ieiunum quoque argumentum saepe ita condit, ut totum opus quasi perpetua festivitate vigere videatur. Quid quod cachinnos etiam movet ille „quasillus ineptiarum“, quem severioribus dissertationibus adiungere ad animos relaxandos solet? Tum autem maxime eius gaudio quasi exultat oratio, cum de rebus quae in toto orbe cum aliquo usu Latinae linguae gerantur refert: ubicumque oratio aliqua Latina habetur, titulus Latinus dedicatur, comoedia Latina agitur, adsunt Alaudae, alas quatiunt, cantant, omnibus populis rem notam faciunt, quasi ea aliqua Aurora sit resurgentis Latinitatis praenuntia.
Sed quid necesse est haec omnia enumerare? Habes, lector candide, non solum uno conspectu totum opus, quod Carolus Henricus per singulas partes sex annis elucubravit, habes etiam, de quo ille ne cogitavit quidem, adiunctum optimum et copiosissimum Indicem, qui tibi imaginem tam varii multiplicisque argumenti praestet. Inde cape et carpe tibi quo fruaris! Vos autem, Alaudae, quoniam iterum, ut ait poeta „agitatis alas, Spernitis nidum, cupitis secare Aëra pennis“, vos iterum feliciter volare iubeo totoque in orbe terrarum hoc nuntiare, quod Carolo Henrico Ulrichs viro ingeniosissimo maxime cordi fuit: „Linguae Latinae mira quaedam vis inest ad jungendas nationes“.

Carolum Henricum Ulrichs si diligentius cognoscere volueris, lege praesertim hos libros:
Hubert Kennedy: Karl Heinrich Ulrichs: Leben und Werk, Hamburgi ²2001 (primum Americane 1988);
Wolfram Setz (ed.), Karl Heinrich Ulrichs zu Ehren: Materialien zu Leben und Werk, Monachii 2000 (ubi inest etiam disputatio mea „Karl Heinrich Ulrichs als Vorkämpfer eines lebendigen Latein“, unde quae supra scripsi plurima Latine translata sunt).