IN INCLITA UNIVERSITATE
LUDOVICO-MAXIMILIANEA MONACENSI
RECTORE MAGNIFICO VIRO EXCELLENTISSIMO
BERNARDO HUBER
RERUM POLITICARUM DOCTORE
RERUM AD REDITUS PUBLICOS PERTINENTIUM PROFESSORE ORDINARIO
SPECTATISSIMUS VIR
THOMAS BUCHHEIM
PHILOSOPHIAE DOCTOR ATQUE PROFESSOR ORDINARIUS
FACULTATIS PHILOSOPHIAE HOC TEMPORE DECANUS
ILLUSTRISSIMAE AC REVERENDISSIMAE DOMINAE
ONORAE O’NEILL
BARONESSAE DE BENGRAVE
PHILOSOPHIAE DOCTRICI ET PROFESTRICI
COLLEGII NEWNHAM IN UNIVERSITATE CANTABRIGIENSI GUBERNATRICI
ACADEMIAE BRITANNICAE PRAESIDI
HONORIBUS MULTIS IPSISQUE NOBILITATIS INSIGNIBUS AUCTAE
QUAE INTER OMNES FEMINAS QUAE PHILOSOPHICIS STUDIIS HOC TEMPORE VACANT
PRINCIPEM FERE LOCUM OBTINET
QUAE IN MORALI PHILOSOPHIAE PARTE HOMINUM COMMODIS LONGE UTILISSIMA
IMMANUELIS KANT PRAECEPTORIS EGREGII VESTIGIA ITA SECUTA EST
UT NON SOLUM DE IPSIS ARTIS ETHICAE FUNDAMENTIS DISPUTARET
SED EIUS UNIVERSA PRAECEPTA ETIAM AD PRAESENTIUM ET URGENTIUM RERUM
DIFFICULTATES ANGUSTIASQUE SUPERANDAS ACCOMMODARET
QUAE CUM DE FAME DE INOPIA DE PUERORUM PUELLARUMQUE IURIBUS DISSERERET
IUSTITIAE PARTES SEMPER FELICITER DEFENDIT
EAMQUE IN OMNIUM VIRTUTUM SUMMO GRADU COLLOCANDAM ESSE DOCUIT
HUIC MULIERI DOCTISSIMAE IUSTISSIMAE HUMANISSIMAE
DOCTRICIS PHILOSOPHIAE GRADUM
HONORIS CAUSA
EX UNANIMI ORDINIS PHILOSOPHORUM DECRETO CONTULIT
IN HUIUS REI TESTIMONIUM HOC PUBLICUM DIPLOMA
SIGILLO MAIORE UNIVERSITATIS ADIECTO
FACULTATIS DECANUS ATQUE RECTOR UNIVERSITATIS IPSI SUBSCRIPSERUNT
MONACHII KALENDIS FEBRUARIIS ANNO MMVI
RECTOR
DECANUS