Valahfridi Monacensis epistula ad Hungaros



Evenit igitur quod sperare vix ausus eram: ille liber meus de Latinae linguae fatis abhinc quattuor annos primum in lucem Germanicam editus ecce etiam vestem indutus Pannoniam vestras, Hungari, oras appetit. Quod me eo magis laetitia afficit quod in illo libro Germanis civibus nimis consulens de Hungaricis litteris eheu turpiter magis tacui quam dixi. Nec tamen nesciebam, credite mihi, gentem vestram dudum esse Latinissimam. Quibus iam Velleius Paterculus non solum tantam virtutem militarem tribuit, ut ei etiam ipsi Caesari Augusto terrorem ac formidinem quasi novi Hannibales incusserint, sed concedit etiam civibus linguae notitiam Romanae et plerisque litterarum usum. Neque eos apparet sine Musis et musica fuisse. Vellem auscultare liceret Sabinam illam, quae saec. III, ut sepulcrum eius edocet, Aquinci artibus edocta suavique voce praedita et pulsabat pollice cordas et spectata in populo hydraula grata gerebat. Sed quid de his incunabulis Hungariae Latinae dico? Nullus populus tam diuturnus ac pertinax cultor Romani sermonis fuit. Nam hoc etiam Germani in scholis discunt vos Hungaros usque ad annum MDCCCXL in senatu Latine disputavisse et sententias dixisse. Quo tempore apud nos reliquiae Latinitatis in solis gymnasiis universitatibusque colebantur.
Me certe ad litteras Hungaricas Latinas primus rapuit C. Arrius Nurus poeta et magister singularis, qui nobis Tubingae Iani Pannonii lamentabiles elegias Latina lingua usus enarravit (cuius Iani opera nunc digitalizata, ut vocant, in Publica Bibliotheca Bavarica Monacensi facillime adiri possunt). Deinde Stephanus Borszák tam philologus egregius quam scriptor Latinus elegantissimus amicitia sua me dignatus est. Denique Ibolya Tar collega Partiscana sive Szegedensis optima me abhinc duo decennia, cum Hungaria duce Aulaeum illud Ferreum quod nos diu vexaverat sublatum esset, in suam urbem vocavit, non tam ut mihi illud per orbem terrarum celeberrimum Minutal Szegedense ministraretur, quam ut per unam septimanam iuventutem scholasticam in universitate bonas litteras docerem – non Hungarice aut Russice, quas linguas nescio, neque Anglice aut Germanice, quod parum dignum videbatur, sed, ut genius ipse loci postulabat, Latine. Quam tum iuvit versari in Hungaria Latina!
Nec mirum est Hungaros potissimum Latinitati tantopere addictos esse. Est enim quaedam non occulta necessitudo inter istas duas linguas. Utraque diligenter distinguit inter longas brevesque syllabas idque facit tam certa ratione, ut neque semilongae neque semibreves ut in aliis linguis plurimis reperiantur. Sic fit ut vos, Hungari, et facilius venustatem carminum Latinorum sentiatis, et eorum versus sive metra etiam vestro sermone apte exprimere possitis.
Vade, liber, Pannoniamque semper Latinam saluta!