Valahfridus Stroh

De insania uolandi quid Latini scriptores senserint*

De hominum uolatu, mi Nicolae, si quis dicere aut scribere instituit, haec fere iam diu, ut nosti, decantare consueuit: "est, est infixum hominum animis et paene ingenitum desiderium uolandi, quod quasi una cum genere humano ortum credamus necesse est: semper enim homines auibus, quae in aere uolitant, inuiderunt, semper imitari eas ardentissimis uotis concupiuerunt sic denique fieri posse rati, ut crassioribus et humanioribus infra se relictis ad puriora et quasi diuina sese tamquam in ipsam libertatem uindicarent. illa autem cupiditas, illa maxima spes uolandi (sic enim cantare pergunt), cum perdiu frustrata atque ad irritum redacta sit, nunc tandem hisce saeculis expleri potest. nam ex quo tempore Mongolferius Francogallus ille docuit posse hominem ope follium aere calido repletarum sese in auras tollere, abhinc paulo plus ducentos annos uolare coeperunt homines, nunc autem - nimirum in tanto artium progressu - ecce iam paene similes sunt auibus! iam quae diu spes uana fuerat, facta res est uerissima. o saeculum, o litterae, o aeroplana!"1

Atque Germani quidem ciues nostri, quotiens de uetere illo desiderio dicunt, uti solent suo sermone his uerbis: "Traum vom Fliegen"2, quae iam usu trita formula dicendi nescio an aliis nationibus minus innotuerit. nam apud unum scriptorem Anglicum inueni "the dream of flight"3, ceterum ea dictio gentis Teutonicae magis propria uidetur. de hoc igitur - si ad uerbum interpretemur - somnio uolandi exstant nonnullae etiam doctae disputationes, ut liber ille utilissimus, quem abhinc aliquot annos scripserunt Volfangus Behringer et Constantia Ott-Koptschalijski (scilicet "de somnio uolandi e uetustis fabulis ad artes hodiernas reuocato"4), et dissertatio academica non inepta, quam nuper edidit Carina Luck-Huyse, dum quaerit "quid ueteres de uolando somniauerint"5 - quae tamen cum multa diligenter notauit, non nihil etiam per negligentiam omisit, hanc ipsam quaestionem, de qua nunc acturi sumus, ne uidit quidem: neque enim usquam dubitat, quin Graeci et Romani ueteres quoque communi illo hominum desiderio uolare et in aere uagari concupiuerint,6 atque in hoc fundamento tamquam ab omnibus concesso et firmissimo aedificium disputationis suae collocaAt ego hanc ipsam tam peruagatam totque uocibus celebratam opinionem plane reicio, pernego, refutare etiam paratus sum. nec sane nunc de Babyloniis aut de Seribus antiquis disputare in animo est7 - gaudeat sibi, si quis illos ad uolatum mente promptiores fuisse crediderit -, id tamen pro uero et certo affirmare ausim: nemini fere ex Graecis et Romanis, quantum ex scriptis nouimus, id in uotis fuisse, ut animalia uolucria imitatus cum uoluptate in aere uolitaret. nec tamen nego ueteres quoque in somniis genuinis ac proprie hoc nomine dictis uolare interdum atque in auras rapi sublimes sibi uisos esse: testes sunt eius generis somniorum (quae nos Germanice "Flugträume", uelut somnia uolatica, nuncupamus) uel Onirocritica Artemidori, qui his somniis modo faustos, modo infelices casus portendi putauit.8 nos autem non de somniis ueris ac nocturnis dormientium, sed de metaphoricis et diurnis uigilantium dicturi sumus.

Cur igitur uolatum aerium ueteribus quoque in uotis ac, si dicere fas est, somniis fuisse existimemus? quia permulta adsunt, inquiunt, carmina et fabulae praesertim Graecorum, in quibus et di immortales et heroes diuini uolare dicuntur: ubi quis non uideat hoc desiderium manifestissime deprehendi? - at nos primum quaeramus de dis deabusque, quos iam Homerus princeps poetarum modo similes dicit auibus aeriis,9 modo ueris alis instructos uolare fingit.10 cuis rei exemplum notissimum Mercurius praebet.11 nec lepidissimos uersus Graece laudare necesse est: Vergilius enim in quarto Aeneidos libro totum hunc locum paene ad uerbum expressit [u. 239-242, 245 sq.]:12

[...] et primum pedibus talaria nectit
aurea, quae sublimem alis siue aequora supra
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
tum uirgam capit [...].
illa fretus agit uentos et turbida tranat
nubila [...].

ergo Mercurium quidem non natura ipsa pennis instruxit, sed, quotiens opus est, ad uolandum calceis quibusdam utitur, qui alati talisque aptati sunt (ea sunt kalà pédila Homeri), et uirga sua (i. e. rhábdo), qua uentos, quibus uehitur, impellere uidetur (ut equites flabellis stimulare equos solent)13 quaque fortasse etiam uelut gubernaculo moderatur cursum suum. ceterum e uerbo tranandi suspicari licet eum non recto pectore sedere, sed potius pronum in aere quasi iacere, ut in aqua natantes solent. (sic etiam nonnumquam Amorem deum uolucrem depictum uidemus.14) ac iam Ennius pro uolando nandi uerbum induxerat,15 unde multo postea nata est notio illa nauis aeriae quae dicitur (i. e. "Luftschiff").16

Atque in Mercurio uolatus ipse multo accuratius describitur quam in ceteris dis deabusque, qui tamen et ipsi ab Homero aliisque nonnumquam uolare dicuntur. cuius causa non obscurissima est. nam Mercurii id uolandi quasi proprium est officium, cum sit Iouis ac deorum nuntius: debent enim nuntii celerrimi esse, ut munere recte fungantur; atqui uolatu motus nullus uelocior est (neque enim ullus ceruus aut lepus fugax currendo uincit aues uolantes). recte igitur et Mercurius quasi uolator est manifestissimus et Iris, quae Iunonis nuntia est, semper a poetis pictoribusque alis ornatur;17 de qua Vergilius, ut unum exemplum afferam [Aen. 5, 657], dicit: dea se paribus per caelum sustulit alis.

Ceterum e dis immortalibus maxime Victoria et Amor siue Cupido pennis insignes putantur: utrumque enim numen inexspectatum et quasi improuisum adesse consueuit. quod in Amore pennato maxime patet: nempe is si pedibus nos aggrederetur, munitiores esse aduersus eius tela possemus; nunc quoniam repente ex aere nos appetit, quomodo caueamus arcum et sagittas? iure ac merito igitur is deus, cui sola haec animos uulnerandi neque alia prouincia data est - nam Mercurio non unum nuntiandi officium erat tributum -, numquam sine alis creditur.18 item Victoria non ea dea plerumque est, quae constanti beneuolentia alterutri pugnantium in proelio faueat,19 sed, ante quam credas, adest subito, nempe pennis adlata, suamque imponit uictori coronam.

Atque idem fere coniectare licet de dis immortalibus eis, qui in scaena tragica uersantur. nam quotiens prologum dicunt - ut fieri solet etiam in comoediis -, pedibus scaenam ingrediuntur; cum autem in epilogis apparent, tum apò mechanês, ut aiunt, i. e. ex machina, uenire consuerunt: illius enim machinae auxilio di immortales inducuntur quasi uolantes20 - quare? quia tum in summo discrimine ad dissoluendum actionis nodum ut subito ac sine mora adsint necesse est, cum in prologis nulla re urgente liceat passu ingredi lentiore. ergo non aliam ob causam di immortales aut alites esse aut uolare creduntur, nisi ut celeritate maxima quolibet loco quouis tempore apparere possint. ne forte quis credat Graecos eis ideo dedisse pennas, ut uolandi facultate aliquem cumulum adderent eorum felicitati!21

Quod etiam in heroibus uidemus (nam ei erant proximi). e quibus duo praesertim alis adiuuantur: Perseus et Bellerophon. qui minime uoluptatis aut animi causa sese in aera tollunt, sed ut tutius proelientur. nam Perseus quidem, cum aut Medusa fugienda aut monstrum illud marinum pro Andromeda debellandum esset, non sine causa tamquam nouus Mercurius talaribus22 i.e. genere quodam alarum utebatur. qui in illa belua, ut aquila subito impetu in serpentem decidit, sic - audiamus Ouidium [met. 4, 718-727] -

[...] celeri missus praeceps per inane uolatu
terga ferae pressit dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo.
uulnere laesa graui modo se sublimis in auras
attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
uersat apri, quem turba canum circumsona terret;
ille auidos morsus uelocibus effugit alis,
quaque patet, nunc terga cauis super obsita conchis,
nunc laterum costas, nunc, qua tenuissima cauda
desinit in piscem, falcato uulnerat ense.

uides, quanta commoda alae et in petendo et in fugiendo praebeant. neque id aliter se habet in Bellerophonte: qui Chimaeram perniciosissimam uix deuincere potuisset, nisi e Pegaso uolucri pugnauisset, cuius tergo insidebat.23 ergo hic quoque non propter desiderium aliquod uolandi, sed quasi necessitati obsecutus uolabat. qui tamen Pegaso adiutore diuino suo aliquando etiam pessime abusus est, uidelicet cum caelum ipsum, sedem ac palatia Iouis, uolatu appetiuit, infelici sane euentu: nam equus ipse dominum importunum indignatus abiecit, ut et Pindarus in Odis Isthmiis [7, 43-48] testatur et Euripides in fabula tragica nunc deperdita, qua, ut uidetur, Bellerophontem in ipsam scaenam (nimirum ope machinae) induxit uolantem.24 at ne id quidem Bellerophon, quantum e reliquiis carminis uidemus, studio uolandi egit: qui propter plurima mala, quae bonis uiris accidere solerent, dubitauisse uidetur de deorum iustitia et fortasse, ut expostularet cum Ioue, aethera atque Olympum appetiuisse.25 quam fabulam postea, ut notum est, Aristophanes iocosa imitatione in Pace comoedia deprauauit, cum Trygaeum agricolam simili causa commotum26 in caelum uehi uoluit, non illum quidem Pegaso nixum, sed cantharo i. e. turpissimo genere scarabaei, ut quod stercore alatur ac fimo.27

Sed quid his minoribus, Nicolae, te demoror? dudum enim exspectas, donec te - omissis bestiis uolantibus ut draconibus Medeae, ariete Phrixi aliisque fabularum portentis28 - ad eos heroas deducam qui hodieque pro exemplis quasi immortalibus uolandi habentur, Daedalum et Icarum (quae fabula antiqua, non antiquissima uidetur29). ac Daedalus quidem, ut uerissime dicam, non nihil differt a uolantibus uiris illis, quos antea uidimus: ei enim opibus adiuti diuinis plus poterant quam homines solent, Daedalus contra alis utitur eis, quas ut artifex mechanicus ingeniose sibi ipse inuenit atque composuit. qua in re, ut Ouidius scribit in Metamorphosesin [8, 189], naturam [...] nouat, i. e. nouam quandam naturam ipse sibi induit, quasi per metamorphosin transformatus in alitem.30 qua causa igitur has sibi alas commentus est Daedalus? uoluitne experiri, quantum ingenio posset atque arte? an gloriam ac famam incredibilis cuiusdam artificii aucupabatur? an desiderio ardebat uolandi? nihil eorum! in summa necessitate et angustiis id egit: fugiendus erat Minos Cretae rex potentissimus, qui Daedalum fortasse propter ipsam artem, qua excellebat, ui retinebat in insula. sic enim Ouidius, qui fabulam bis narrauit, in Arte amatoria [2, 33-44]:

quod simul ut sensit, "nunc, nunc, o Daedale," dixit,
    "materiam, qua sis ingeniosus, habes.
possidet et terras et possidet aequora Minos:
    nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
    da ueniam coepto, Iuppiter alte, meo.
non ego sidereas adfecto tangere sedes;31
    qua fugiam dominum, nulla nisi ista uia est.
per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
    sunt mihi naturae iura nouanda meae."
ingenium mala saepe mouent: quis crederet umquam
    aerias hominem carpere posse uias?

nec nunc attinet fabulam uenustissimam longius persequi, est enim nota. in qua maxime hoc animaduertamus oportet, quae Icaro decidendi et pereundi causa fuerit. atqui patet eum non paruisse patris monitis,32 qui eum medio quodam itinere inter caelum et aquam uolare iusserat, sed, altius cum surgeret, dissolutis uicinitate solis ceris, quibus pennae inter se ligatae erant, praecipitem esse deiectum. at cur spernebat, quae pater caute praeceperat? studio atque gaudio uolandi! id enim Ouidius et in Arte et apertius in Metamorphosesin dicit [8, 223-225]:

cum puer audaci coepit gaudere uolatu
deseruitque ducem caelique cupidine tractus
altius egit iter [...].

ergo hic tandem aliquando, mi Nicolae, inuenimus illud de quo quaerimus desiderium uolandi etsi non lucidissime expressum, at adumbratum certe et delineatum! nec tamen uetus aliquod erat illud somnium, sed subita puerilis insania; nec propter hanc cupiditatem Icarus uolauit, sed ex ipso uolatu cupiditas denique nata est. quae, cum omnes antiquas litteras consideramus et percensemus, quasi unica et sola est.

Quid quod ipsius Daedali inuentum ueteres poetae ac philosophi nulli cum admiratione comprobauerunt (ut nos plerumque facere solemus), sed, etiam magis quam primam nauem totiens deploratam,33 cum uituperatione respuerunt? Horatius certe eum in Odis castigat, cum ei non minus quam nauigationis inuentori et Prometheo ignem furanti et Herculi Stygem petenti uetitum nefas [carm. 1, 3, 26] tribuit, quod sit [34-35]

expertus uacuum Daedalus aera
pinnis non homini datis.34

qui tamen cum pergit [37-38]:

nil mortalibus ardui est:
caelum ipsum petimus stultitia ...

iam minus spectare mihi Daedalum uidetur, qui aera, non ipsum caelum temptauit, quam latenter, ut decebat, Iulium Caesarem, quod sibi ipse temerariam ad caelum uiam per apotheosin affectauerat.35 sed de his disputandi nunc non est locus. Daedalum quidem etiam Dio Chrysostomus orator et philosophus uehementer improbat, non solum propter uolatum, quem contra naturam instituerit, sed etiam propter alia inuenta et machinationes ut labyrinthi et Pasiphaes uaccae, quibus lasciuiae magis quam utilitati seruiuisse eum dicit [or. 71, 6]. scilicet philosophi seueriores tales artifices uel inuentores despiciunt ut Seneca quoque, qui in epistula celeberrima [epist. 90, 14], ut Diogenem magis quam Daedalum imitemur, hortari uidetur.36

Minime igitur mirandum est, quod nemo fere antiquis illis temporibus uolatum illum Daedali fabulosum magis quam uerum imitari ipse et quasi in ueritatem uitae traducere uolebat. nam Archytam quidem Tarentinum simulacrum columbae e ligno fecisse, quod libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum uolauerit, A. Gellius [10, 12, 9] siue Fauorinus magister eius auctor est (de qua machina obscuriuscula iam multa saecula uiri docti disputant37); nec tamen Archytas ipse, ut uidetur, columbae uolitantis comes esse aut aeri se credere uolebat. unus tamen imperator Nero inter alia ludibria, quae in spectaculis exhibebat, aliquem hominem fortasse iam capitis damnatum38 uidetur coegisse, ut Icari uolatum fatalem imitatione simularet. nam Suetonius in ipsius uita dicit [12, 2]: Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius [sc. Neronis in amphitheatro] decidit ipsumque cruore respersit. alium autem uirum Nero domi suae aluisse traditur [Dio Chrys. or. 21, 9], qui ei magna mercede inductus uolatum promisisset (quae tamen spes fefellit).

Et haec quidem, quae in Nerone saltem aliquod desiderium uolandi obscurius produnt, ad historiam pertinent. in ficto autem dialogo Lucianus alium imitatorem Icari fabulose sibi inuenit. in Icaromenippo enim Menippus Cynicus uolare instituit, non ille quidem, ut est apud Ouidium, artificialibus alis cera conglutinatis, sed naturalibus et uerissimis usus, altera aquilae, altera uulturis [Icarom. 10], quibus incolumis ut Trygaeus Aristophanis primum in lunam, deinde in caelum se sustulit.39 nec tamen id fecit tam studio uolandi quam curiositate commotus, nempe ut mundi rerumque naturam, de qua philosophi in disputando dissentirent, propriis oculis spectando cognosceret,40 non prorsus dissimilis aut Epicuro Lucretiano aut Pythagorae Ouidiano, quorum ille [Lucr. 1, 74] omne immensum peragrauit mente animoque, hunc [met. 15, 148 sq.] iuuat terris et inerti sede relicta / nube uehi41 - nisi quod Menippus pennis alitum quam mentis oculis confidere malebat.

Ergo nemo umquam ex antiquis illis ipse aues imitari studio uolandi concupiuit? immo, aiunt, multi aut saltem nonnulli.42 nam Plato quidem in epistula septima [347e-348a] ita sese inclusum in Sicilia cum Dionysio tyranno uixisse testatur, ut extra prospiceret tamquam auis quae auolare desideraret (quem locum etiam Cicero respicere atque adeo exprimere uidetur43). sed id desiderium in Platone ut in Daedalo libertatis causa excitari, non e uolandi cupiditate oriri uidemus. quo loco iam Euripides in fabulis non semel usus erat. nam apud eum, cum quis in miseriis et angustiis uersatur tantis, ut effugium nullum esse uideatur, non raro inter aues esse et cum eis euolare desiderat.44 ut in Hippolyto chorus, qui futuri sceleris conscientia angitur, cantat [732 - 736].

Elibátois hypò keuthmôsi genoíman,
hína me pteroûssan órnin agélesi
potanaîs theòs entheíe:
artheíen d' epì póntion
kûma tâs Adrienâs (...).

quod sic fere uerterim: Vtinam sub altis sim montium cauernis, ut me auem pennatam gregibus uolatilibus deus inserat, tollar autem ad aequoreas Adriatici maris undas [...]. cui ualde similis est locus notissimus e Psalmis [54, 6-8]: timor et tremor uenit super me, et operuit me caligo, et dixi: quis dabit mihi pinnas columbae, ut uolem et requiescam, ut procul abeam et commorer in deserto? nec nimium diuersa Alcman poeta lyricus sibi in senectutis molestiis optauit45; similia etiam postea ludunt poetae amatorii, qui sibi alas dari, ut uelocissime ad amicam perueniant, concupiscunt. sic Theocritus in Idylliis, sic Ouidius in Amoribus et Epistulis heroidum quae dicuntur46; qui - ut id unum exemplum pro multis

adferam -, cum in Ponto exul longo spatio ab urbe separatur, dicit [trist. 3, 8, 1-8]:

Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
    misit in ignotam qui rude semen humum;
nunc ego Medeae uellem frenare dracones,
    quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua;
nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
    siue tuas, Perseu, Daedale, siue tuas:
ut tenera nostris cedente uolatibus aura
    adspicerem patriae dulce repente solum.

ergo hic quoque ut fere omnibus locis, quos tractauimus, celeritas fugae uel itineris optatur, non aliquod desiderium uolandi expletur.

Vnus tamen Aristophanes poetarum paene ingeniosissimus per iocum et lusum homines induxit, qui sua sponte uolare atque adeo in aues transformari gestiunt. nam in ipsis Auibus, quae comoedia notissima est, homines cum Nephelococcygiam, famosam illam urbem, in aere conditam compererunt, quasi cuncti ornithomanoûsin i. e. ad auium uitam et condicionem furiose adspirant alasque sibi exoptant;quod cum singuli diuersis de causis desiderent, unus tamen certe est, qui praeter alia commoda etiam uolatu ipso delectetur ac pennis: qui denique id exclamat, quod alioquin frustra in ueterum scriptis quaesiuimus [u. 1343 sq.]:

ouk éstin oudèn toû pétesthai glykýteron
ornithomanô gàr kaì pétomai [...]

nil est uolatu, nil profecto dulcius,
iam iam furore rapior ad aues [...].

hic igitur, hic tandem est illa uoluptas uolandi, quae tamen in uerum furorem erumpit et a poeta uidelicet ut insana ridetur. neque alius locus, quem equidem in antiquis scriptis nouerim, tam prope accedit ad id, quod hodierni desiderium aut somnium uolandi uocant. quam leuia igitur sunt huius rei exempla antiqua, quam friuola! nam ut rem paucissimis comprehendam: hac una persona Aristophanea excepta nemo umquam ex antiquis propter id ipsum, ut uolaret, uolare cupiebat, semper aliis e causis id desiderium, si quod fuit, natum est.

Neque Christiana tempora prisca amiciora uidentur fuisse uolatibus. Iesus quidem suadente diabolo, ut de turri desiliat Deique ope uolet, id indignatur recusatque [Matth. 4, 6 sq.]; et cum tandem in caelum, ut pagani heroes nonnulli,47 ascensione quae dicitur euolat, neminem alium ad uolandum uocat: Simo Magus enim haereticus, qui per iactationem et ludibrium ad imitationem Christi uolauisse dicitur, precibus D. Petri graui casu ut nouus Bellerophon ad terram deiectus est.48

Et tamen medio aeuo, quod dicitur, temporibus maxime Christianis, studium illud uolandi, quod diu quasi exstinctum ac mortuum iacuerat, nescio quomodo accensum et postea paulatim uelut in flammam excitatum est. nam saeculo undecimo Eilmerus Benedictinus, aureum nomen in uolandi historia, primus Daedalum aemulatus est. de quo Guilelmus Malesberiensis haec tradit49:

is erat litteris, quantum ad id temporis, bene imbutus, aeuo maturus, immanem audaciam prima iuuentute conatus: nam pennas manibus et pedibus haud scio qua innexuerat arte, ut Daedali more uolaret, fabulam pro uero amplexus, collectaque e summo turris aura, spatio stadii et plus uolauit; seduenti et turbinis uiolentia, simul et temerarii facti conscientia, tremulus cecidit, perpetuo post haec debilis, et crura effractus. ipse ferebat causam ruinae quod caudam in posteriori parte oblitus fuerit.

ergo is primus mortalium, quantum scimus id, quod Daedalus coactus fecerat quodque Nero alium moliri coegerat, sua sponte conatus est,50 antecessor et quasi signifer multorum, qui his proximis saeculis alarum bracchiorumque motu aues imitari studebant.51

Atque audi, Nicolae, quid duobus saeculis post Rogerus Baco ille ingeniosissimus52 senserit! is enim scribit posse quaedam fieri instrumenta uolandi, ut homo sedens in medio instrumenti reuoluens aliquod ingenium, per quod alae artificialiter compositae aerem uerberent, ad modum auis uolantis moueatur - quod tamen magis ut uates diuinare quam physici more explicare et describere uidetur. Albertus Saxo autem, qui proximo inde saeculo floruit, fortasse utiliora excogitauit: qui cum ignem uidisset tanto subtiliorem aere, quanto aerem aqua, acutissime collegit fieri posse, ut nauigia ignis plena in superficie aeris, ubi is igne siue aethere finitur, natarent: Ex hoc sequitur [...]: quod aer supra, vbi est contiguus igni est nauigabilis sicut aqua vbi est contigua aeri: vnde si nauis esset supra aerem interim quod53 non repleretur aere sed igne non submergeretur in aere: sed quam cito esset repleta aere submergeretur in aere: sicut in aqua interim quod nauis esset repleta aere et non aqua nataret et non mergeretur: sed quando est repleta aqua tunc sub mergitur.54ergo ut in Bacone iam quasi semina aeroplanorum uel helicopterorum, quae dicuntur, sic in Alberto nauium aeriarum initia quaedam deprendimus.

Quid mirum igitur, quod aetate renascentium litterarum in tanto scientiae progressu homines et admirari Daedalum ueterem55 et ipsi studiosius id sectari coeperunt, ut artem uolandi sibi aliquando compararent? inter quos eminet Leonardus ille Vincius (uulgo Leonardo da Vinci dictus), cuius liber de uolatu auium56 tamen Italice scriptus est. uellem Latine! nunc paucioribus uiri eminentissimi sensa ac placita innotuerunt. ac tantopere tum artes omnes in dies augebantur, ut uix dubium uideri posset, quin mox etiam uolare hominibus contingeret. uelut uno saeculo (A. D. 1628) post Fridericus Hermannus Flayder professor praefectusque bibliothecae Tubingensis librum edidit mirabilem De arte volandi, cujus ope, quivis homo, sine periculo, faciliùs, quam ullum volucre, quocunque lubet, semet ipsum permovere potest.57 qui titulus tamen plus quam liber ipse habet pollicetur. insunt enim tres orationes, quarum prima Ioannes Oswald Balingensis et fieri posse, ut homo uolet, et id commodum esse demonstrat, altera Ioannes Ulricus Pregitzer id ipsum negat: neque utile esse uolare propter tanta scelerum pericula praesertim in bellis - o uatem egregium! - neque id fieri posse. tum Hermannus Flayder tamquam arbiter in medium uocatus longiore oratione litem diiudicat. qui postquam omnia argumenta contra artem uolandi prolata refutauit, aliorsum orationem detorquet: uerissimam artem uolandi non in corporis, sed in mentis motu sitam esse edocet (quod Platonicum est58), cuius alae sint artes ac disciplinae ut astrologia, physica, historia, medicina, iurisprudentia, theologia; has qui didicerit, eum denique uolare affirmat59 et sic perorat:

Quapropter, non solùm vobis omnibus & singulis, hanc (sc. per artes) evolandi felicitatem gratulor, sed ex imo quoque pectore voveo precorque ut & porro DEUS immortalis, verus ille in coelos usque evolandi Magister, vobis Artem ad omnia bona fausta & felicia volandi, clementer largiri velit: donec tandem nos omnes, non quidem turpes upupae, aut superbi pavones, aut hiantes corvi rapacesque milvij, aut incendiariae Spinturnices, sive Stryges ac Bubones, aves inauspicatae, sed velut simplices columbae, aliaeque volucres, omnium auspicatissimae, Christo Salvatore, nostro unico Phoenice, praevolante, in AEternos Paradisi nidos, quisque suos, catervatim avolemus.60

quis umquam ardentius aut eloquentius quam hic doctor Platonicus aeque atque Christianus ad uolandum hortatus est!

Vellem plura enumerare et enarrare liceret, quae et illo saeculo et postero de arte uolandi scripta sunt!61 nam tum primum non solum Daedalus, sed etiam Icarus, qui antea pro exemplo superbiae humanae habitus erat,62 admirationi esse coepit hominibus, utpote qui Nil linquere inausum instituisset quantumque hominis ingenium posset quamuis infelici uolatu probauisset63. atque eo tempore alii homines uere uolare id est ad auium similitudinem alis confidere uolebant, ut Leonardus ille atque alii, quos Daedaleos uocaueris - quod propter neruorum siue, ut aiunt, musculorum infirmitatem difficillimum est -, alii magis id sequebantur quod Albertus Saxo uiderat: esse quoddam etiam aeris pondus, quod materia siue elemento leuiore tamquam superari posset (quos, si uenia detur nomini, Albertinos malim dicere). ea autem ratio secunda maxime placuit Francisco Tertio de Lanis S. I., qui ex argumentis solidissimis physicis et geometricis, ut ipse scribit, rei, quam nemo antea ausus fuerat affirmare, possibilitatem deduxit, quamuis ad praxim non possit facilè reuocari. nam nauigium aerium mente effinxit, quod uoluit pendere e leuissimis globis siue sphaeris non eis quidem solidis, sed ita excauatis, ut e lamina rotunda tenuissima constarent: ei autem globi, si euacuati essent, i. e. si omnis aeris uacui facti essent, tum putabat fieri, ut ipsi leuiores quam aer sursum tollerentur suamque secum etiam barcam in auras leuarent. id autem primum A. D. 1670 Italico, tum breuius A. D. 1686 etiam Latino scripto diuulgauit.64 unde maxima inter uiros doctos dissensio atque acerrima disputatio exorta est,65 cum tamen nemo, si dis placet, quod animo excogitatum erat, opere ipso et quasi manibus experiendum putaret.

Quin etiam saeculo subsequente alius e Societate Iesu, Bernardus Zamagna, magnum carmen fecit didacticum, quod titulo Nauis aeriae inscripsit.66 in eo et fabricatio et gubernatio talis nauigii67 diligentissime demonstratur. quod carmen (A. D. 1768 editum) in omni poesi, quae docendi causa scripta est, singulare atque unicum uidetur: describitur enim, tamquam sit in promptu, id quod numquam fuit. sed tamen Bernardus mira eloquentia dicit. nam et docet lectorem, cum res obscuriores quoque lucidissime explicat, et delectat, cum inuentionum uarietate carmen distinguit, et commouet denique - nam id est tertium et grauissimum -, cum amore et studio inflammatus ad operis aerii laudes abripitur. legamus igitur uel unum locum, quo describitur, quomodo mens humana artem euacuandi, i. e. aeris extrahendi, inuenerit: erat enim, inquit, quaerenda aliqua materia, quae leuior esset quam aer, qui omnium subtilissimus uidetur [lib. 1, 218-230; p.13 sq.]:

[...] o si modo rerum
Tam varias inter species foret ulla reperta
Pondere quae liquidis nativo cederet auris,
Praestaretque eadem solido textu! illa laboris,
Illa mihi haud parvam curarum accommoda partem
Eximeret; satis una foret. sed cognita nulla
Materies rerum est, solido tam corpore constans
Tamque gravi, grave quam solidumque heic postulat usus:
Nec fors notescet seclis venientibus. arte
Idcirco; natura homini quod parca negavit,
Tentandum, possit si vinci. major in arctis
Saepe venit rebus solertia, ducit ab ipso
Objice saepe suas animi vis concita vires.

atque haec, ut facile recordaris, ad imitationem Daedali Ouidiani,cui ingenium mala saepe mouent quique naturam [...] nouat . ineis autem, quae sequuntur, aperte Lucreti [4, 1 sqq. = 1, 926 sqq.] aemulatur, ut Statii uerbis utar [silv. 2, 7, 76], arduum furorem et altiore quodam impetu concitatus canit [u. 231-236]:

Quo res cumque cadant, dulcis rapit impetus ire,
Orbita qua vatum nulli signata priorum
Difficili aonios divertitur ardua clivo
Ad fontes: juvat intactam decerpere laurum,
Et juvat integri latices adtingere rivi.
Mira, indicta canam [...].

egregium poema! quamquam ne id quidem impellere potuit animos ad talem nauem aeriam aedificandam: etiam tunc in libris homines, non in auris nauigauerunt.

Sed in hoc carmine Bernardi Zamagna iam tandem fit manifestum et quasi emicat desiderium illud uolandi, quod antea occultius gliscebat: audite, quam uolare gestiat poeta, quam gaudia uolandi iam animo praeripiat! [lib. 2, 1-8; p. 39:]

Sed me jam Zephyri nemora inter garrula blando
Murmure ludentes invitant ire per altum
Aera. jam nautae funem convellere gaudent,
Insuetamque viam tentare; idem omnibus ardor,
Cura eadem stimulis omnes non mollibus urget
In superas tolli nubes, & linquere terras
Evectos volucri cymba. ruit excita pubes
Undique visendi studio [...]

Vatem haec dicere existimes! nam quindecim annis post id fere euenit quod Bernardus poeta cecinerat: A. D. 1783 naui illa aeria Mongolferiana primum bestiae, deinde etiam homines in altum leuabantur, non sine maximo et spectantium stupore et nauigantium gaudio.68 neque id Latina poesis tacere poterat. nam Iosephus Taruffius poeta Italus elegiaco carmine tam longo quam docto69 Mongolferii machinam et accurate describit et ut Argo nouam concelebrat;70 quam tantopere admirari uidetur, ut contra traditum morem, Ouidianum scilicet, Graecorum quaedam exempla et Catulli artem antiquiorem secutus disticha elegiaca et terminet polysyllabis singula et inter se ad ampliores periodos connectat, scilicet ut uerborum ambitus rei maiestati et ponderi par sit.71 audi, Nicolae, quantus labor sit aeronautis in comburendo et calefaciendo, donec follis ille amplissimus fumo feruido inflatus tandem a terris soluatur

[u. 71-88]:

Quas [sc. prunas] vbi sollertem congestas rite per artem
    Velleribus, stipulis, et pice fumiferas
Sedulus e puppi exciuit pendente72 magister,
    Cui socii, audacis participesque viae:
Tum vero ingruere, ac nebula ascendente meare
    Plurimus in molem, qua data porta,73 vapor;
Igniferoque aër intus rarescere fumo:
    Inflatur totis machina parietibus;
Iamque globo similis clausa caligine turgens,
    Vndique disiectis, qui suberant, laqueis;
Tellurem indignata leues euadit ad auras,
    Et sibi commissum tollere gestit onus.
Apparet vacuo sublimis in aere pinus:
    Qualis, quae juuenes transtulit Argolicos,
Ausa prior tumidos Nerei proscindere fluctus,
    Vt Colchis pellem auerteret auricomam,74
Nunc quoque flammigero gaudens incedit Olympo,
    Nauigat et pulchris addita sideribus.

quantis autem laudibus inuentorem ipsum obruit [u. 123-128]!

Eximium nostro salue decus addite saeclo
    Magna virum mater Gallia quem genuit;
Macte noua virtute, acri certamine victor
    Aetherea salue sospes ab arce redux,
Mongolferiade, mirae pater aedepol artis,
    Qua peream si quid pulchrius esse potest

[...].

deinde etiam uaticinium subiungit [u. 143-148]:75

Scilicet et tempus veniet, quum nauita cursum,
    Auspice te, flectat, quo velit, vnde velit.
Quaeque aciem finit terrai semita nostram,
    Aeris hanc liceat lata per arua sequi.
Nempe et inaccessos montes, vallesque profundas,
    Et maria in tractus didita Hyperboreos

[...].

Haec quoque uerba uatis, ut nosti, uerissima futura erant. nam folles Mongolferianos secutae sunt Zeppelini naues iam digniores hoc nomine, quod earum cursus ad arbitrium gubernatoris dirigi poterant (quod inuentum Rocco poeta Latino carmine satis lepido cecinit76); successerunt post Ottonis Lilienthal conatus feliciore inuentione aeroplana, quae fratres Wright excogitauerant. nec sat habuit ars humana ipsum transsiluisse polum: rochetis nostris nouissimis iam secundum illud Horati caelum ipsum petimus, ad lunam uolamus astrisque molesti esse incipimus. ac ne hoc quidem Latino poeta caruit; nam Iosephus Morabito A. D. 1968 expeditione illa prima lunari uix perfecta more Horatiano oden alcaicam scripsit Ad astronautas Americanos,77 qua tamen, non dissimilis Iosepho Taruffio, ualde recessit a Flacci ueterumque plurimorum sapientia, dum et nauigandi et uolandi auctores reprehensos olim, quod naturae humanae fines excessissent, una cum repertore Americae laudat dignosque aeterna gloria praedicat [u. 101-116]:

Qui nave Iason non tremuit salum,
aeterna tangat tempora; Daedalus,
    ceris et alis nixus, olim
        ad patrias remearit oras.78
Vivat Columbus, qui pelagi vias
tentavit amplas omnibus abditas.
    Sic vivitur; sic morte maius
        est aliquid potiusque vivis.
Vivetis illis vos quoque verius
LOVELL et ANDERS, BORMAN et inclite,
    "Apollinis" qui capsula acti,
    verrere non dubitastis aethram,
primique Lunam circuitu cito
ausi estis altam cingere tam prope
    et gentibus cunctis remoti
        sternere iter per inane mundi.

eheu, tam cito transit gloria mundi, ut aiunt, hoc saeculo: nomina eorum heroum quibus immortalitatem Iosephus abhinc fere triginta annos pollicebatur, iam nunc ex hominum memoria paene euanuerunt - cum tamen Apollo ille et praecipue Sputnik Souieticus, machinamenta mortua, adhuc uolitent uiua per ora uirum!

Sed mihi ad propositum reuertendum est. quaesiui enim, ut meministi, de origine illius desiderii siue insaniae uolandi, cuius perexigua quaedam semina futuri praenuntia apud antiquos inuenimus, cum in Icaro Ouidiano tum in Neronis furore et in illa ornithomania, quam Aristophanes commentus stilo comico descripsit. neque ante saeculum undecimum p. Chr. n. quisquam Daedali exemplum, quantum scimus, dumtaxat in Europa imitari conatus est. tum autem homines Eilmerum illum secuti, quomodo uolare possent, paulatim et cogitando quaerere et experiendo discere coeperunt, cum tamen haec ars minime omnibus appetenda aut utilis uideretur. in lucidissimam flammam autem exarsit illud studium, postquam Mongolferii aliorumque felices uolatus innotuerunt. ut Caesar Charles, qui post Mongolferium secundus eodem anno 1783 aerem inuasit, testatus est se,79 dum terras relinqueret, non uoluptatem solam maximam cepisse, sed uere beatum sibi uisum esse, ut qui una cum humo terrarum quoque molestias fugisset. non mirum igitur quod tum aeropetomania (i. e. insania per aera uolandi), ut Christophorus Martinus Wieland poeta Germanus per iocum scripsit,80 totam Europam occupauit, quae tanta erat, ut etiam in saecula iam praeterita quasi redundaret. nam tum Dauidius Bourgeois in suis Quaestionibus de arte uolandi (Francogallice scriptis), quae uno anno post uolatum Mongolferianum editae sunt,81 primus, quantum reperire potui, eam ipsam sententiam protulit, quam dudum impugno: scilicet omne humanum genus inde ab antiquissimis temporibus uolandi desiderio laborauisse (quod ipse appellat "désir du vol") et inde fabulas quoque illas ueteres Graecorum de Perseo Bellerophonte Daedaloque esse natas.82 hic igitur Bourgeois, aeropetomania suae aetatis percussus, quasi pater exstitit communis et fatalis illius erroris, qui usque ad hodiernum diem praeualet opificibusque aeroplanorum et possessoribus aeriportuum tam acceptus et carus est. de somnio uolandi autem - si huius quoque dictionis originem quaerimus - duobus annis post primus scripsisse uidetur Iosephus Weber, cuius uerba Germanica sic uerterim:83hoc nostro saeculo e Daedali illa fabula historia facta est. nam homines prudentes nunc arte et industria id in ueritatem transtulerunt, quod antea poetae poetisque philosophi simililes per uota ac dulcia somnia optauerant. contra quidem Iustinus Kerner poeta Suebus A. D. 1854 oden fecit in uolandi infelix somnium ("Fliegen, der unselige Traum"84); ceterum, ut dixi, somnium uolandi in ore Germanorum hodie usque uiuit ualetque.

At diligentissime si quaeras, id ne his quidem temporibus uerum est: somniare homines omnes de uolando idque uotis desiderare. pauci sunt admodum, qui uoluptatem uolandi, quam minime nego expertus ipse, sentiant aut appetant. quae certe in hodiernis aeroplanis non facile percipitur, in quibus alius acta diurna perscrutatur, alius cereuisiae indulget aut somno. nam id etiam sedulo curare uidentur ei, qui nunc uolandi machinas amplissimas excogitant, ut uolatus ipse per se minime sentiatur, nempe quod is nunc quoque plurimis molestus magis quam gratus est, qui metu non insano aeris leuitatem reformidant.

Quid quod in Germania quidem longe maiorem partem ciuium, si credere fas est, numquam omnino uolauisse dicunt! sed id ipsum ciuitatium gubernatores sollicitat et incitat ad plura in dies aeroplana facienda, ad aeriportus aut condendos nouos aut amplificandos ueteres: adhuc nimis paucos uolare! quantus hic campus patet uirtuti et industriae, quanta occasio res mercesque fabricandi et augendi! omnes uolare aut saltem quam plurimi quam saepissime debent! at eam demum uerissimam insaniam esse tu certe, mi Nicolae, non negabis: neque enim ignoras, quantum aer, quo uiuimus, ne dicam aether ipse, inquinetur ac polluatur aeroplanorum sordibus, quae quo altius effunduntur, eo seruantur diutius latiusque sparguntur.85

Nos igitur, mi Nicolae, magis ueterum temporum sanitatem sequamur aut praecepta illa Hermanni Flayder, qui ut mente uolaremus suadebat, non corporis pennis. eum tamquam audiuissent sequebantur poetae multi, qui inde a tempore renascentium litterarum Pegaso equo uolucri uolare coeperunt, ut is, qui antea Bellerophontem uexerat, nunc denique uatum quasi proprius caballus fieret.86 inter quos praecipui fuerunt saeculo decimo septimo Ioannes Sarbieuius Polonus et Iacobus Balde Alsata uel Bauarus: multa eorum exstant poemata, quibus uel sine Pegaso ad imitationem cygni Horatiani - nam notum est illud [Hor. carm. 2, 20]

Non usitata nec tenui ferar
pinna biformis per liquidum aethera
    uates neque in terris morabor
        longius inuidiaque maior
urbis relinquam [...]87 -

se inflammatos animo et tamquam furore correptos supra terras uolare resque humanas ex alto spectare et despicere fingunt.88 ergo in Iacobi Balde ciuis nostri, Nicolae, carmen satis nobile ac notum89 desinamus, quo ille et melancholiam quandam siue tristitiam breuiter describit - Melancholia autem titulus quoque est huius odes - et uolatum illum mentis, qua cum ceteri homines tum poetae ut noui Daedali sese mortalitatis possunt quasi uinculis liberare:

Semper ego inclusus Germanae finibus Orae
    In Bavara tellure senescam!90
Tristibus imperiis spatio retinemur in arcto.
    Et curtum male perdimus aevum.
Atqui vincla licet rupto dissolvere nodo,
    Et clausas diducere turreis.
Graeculus effugiens aliquis Minoia regna,
    Ceratas sibi sumserat alas.
Sed neque fallaceis ventos tentare necesse est
    Lapsuris super aequora pennis.
Tota mihi quamvis adeo Germania carcer,
    Deterius quoque carcere corpus:
Libera MENS tamen est. ubi vult, habitatque volatque.
    In pelago non impedit Auster:
In terris non tardat obex. transcendit & Alpes
    Nubiferas, ac sidera pulsat.
Accedit Phoebi donum, divina Poesis.
    Hac fretus, velocior Euro,
Euri nascentis Patriam cunasque videbo;
    Aurorae rapiendus in ortum.


* Nata est haec disputatio e seminario siue scholis Latinis, quas semestri hiemali A.D. 1991/92 in uniuersitate Monacensi habui sub titulo "Der Traum vom Fliegen in der antiken und neulateinischen Literatur" (instabat enim tum inauguratio aeriportus maximi "München II"). aderant autem inter alios Diana Bitzel (cf. adn. 66), Martinus Hann, Cornelia Manegold, Beata Promberger (cf. adn. 88), quibus non nihil debeo. tunc de hoc argumento A. D. 1997 mense Augusto disputaui in oratione, quam habui in Conuentu Academiae Latinitati fouendae Finnico (i. e. Jyväskyläensi siue Granivicensi). eam paululum retractatam adnotationibusque instructam nunc dono ac dedico Nicolao Sallmann, collegae carissimo, cui tam res recentes quam linguas antiquas cordi esse noui.

1 Sic in Museo Germanico (Deutsches Museum) Monacensi inscriptum est in tabula, quam laudat K. Luck-Huyse (u. adn. 5) p. 1: "Uralt ist der Sehnsuchtstraum des Menschen, dem Vogel gleich in die Lüfte zu steigen [...]"; idem nuperrime Tom Koenigs, in: Isolde Hagemann & Fritz F. Steininger (ed.), Alles was fliegt - in Natur, Technik und Kunst, Francofurti ad M. 1996, p. 1: "Vom Fliegen träumt der Mensch, seit es ihn gibt. [...] Voll Neid und Sehnsucht sah er den Vögeln hinterher"; Helmut Penner, Der Drachenflieger: Entwicklung, Praxis, Konstruktion, Stutgardiae, ed. 2, 1984, p. 6 sq. "Wie die Vögel zu fliegen, ist der Traum seit Jahrtausenden. [...] Inzwischen ist die Fliegerei kein Traum mehr." sic iam initio huius saeculi (post nauem Zeppelini et fratres Wright) Balthasar Wilhelm S.J. (ut adn. 64 ) p. 137 : "Was alte Dichter fabelten, was man Jahrhunderte lang nur erträumte, das ist gelungen, das Reich der Lüfte ist bezwungen"; et Friedrich Panzer, "Das Flugproblem in Mythus, Sage und Dichtung", in: R. Wachsmuth (ed.), Denkschrift der ersten Internationalen Luftschiffahrts-Ausstellung (ILA) zu Frankfurt a.M., uol. 1: Wissenschaftliche Vorträge, Berolini 1910, p. 118-134, ibi p. 118: "die lange Vergangenheit, wie sie dichtend und träumend das stolze Heute vorbereitet hat". aduersatus est e parte quidem Rudolf Braunburg, Der Pilot: Traum, Beruf, Abenteuer: Von der Faszination des Fliegens, Monachii 1991, p.6: "War der Traum vom Fliegen, wie in fast jedem Sammelband über die Geschichte der Luftfahrt behauptet wird, wirklich ein Traum der Menschheit? Er ist es nie gewesen. Vielmehr waren es nur einzelne Abenteurer, Idealisten und Pioniere, die diesen Traum zu verwirklichen suchten."

2 Nouissimos tantum paucos titulos affero (ceterum cf. adnotationem priorem): Der Traum vom Fliegen: Faszination zwischen Kunst und Technik [expositio], Berolini 1987; Jeannot Simmen, Schwerelos: Der Traum vom Fliegen in der Kunst der Moderne, Stutgardiae 1991; P. Benteler & M. K. Wustrack, Der Traum vom Fliegen, Flughafen Frankfurt Main AG 1993 (quem librum ipse non uidi); Peter Jakob, Der Traum vom Fliegen ist verwirklicht, Herr Goethe [fabula romanica de Goethio hodie rediuiuo], Monachii 1994; Peter Krusche, Der Traum vom Fliegen - Trilogie, Crocingae (Bad Krozingen) 1994/95 (duo uol.); Jean Louis Schlim, Ludwigs Traum vom Fliegen ... und andere bayerische Flugphantasien, Hachinga superiore (Oberhaching) 1995 (ubi in

p. 8 Gulielmulus i. e. Willi Hermsen praefectus Aeriportus Monacensis: "Seit der Antike beflügelt der Traum vom Fliegen die Phantasie der Menschen"). de origine huius notionis ef. infra p.*** cum adn. 83.

3 Clive Hart, The dream of flight: aeronautics from classical times to the Renaissance, Londini 1972 (liber optimus, ut sunt alii eiusdem auctoris: The prehistory of flight, Berkeleiae & al. 1985; Images of flight, Berkeleiae & al. 1988); nomine tantum notus mihi est Tom D. A. Crouch, A dream of wings: Americans and the airplane, 1875-1905, Noui Eboraci 1981.

4 Wolfgang Behringer & Constance Ott-Koptschalijski, Der Traum vom Fliegen: zwischen Mythos und Technik, Francofurti ad M. 1991, ubi etiam multos libros de historia uolandi enumeratos inuenies; plurimos habent Dominick A. Pisano & Cathleen S. Lewis (ed.), Air and space history: an annotated bibliography, Noui Eboraci & Londini 1988; cf. etiam indicem librorum in hoc libro pulcherrimo: Bodo-Michael Baumunk (ed.), Die Kunst des Fliegens: Malerei, Skulptur, Architektur, Fotografie, Literatur, Film, Zeppelin Museum Friedrichshafen 1996. historiam uolandi nunc breuiter ac scienter adumbrat etiam M[ichael] K.Wustrack, in: Hagemann & Steininger, Alles was fliegt (ut adn. 1), p. 5-39. imagines uenustissimas praebet Jacques Thyraud, Der fliegende Mensch, Bernae 1978 (prius Francogallice 1977); inter libros uetustiores utilis praesertim est Jules Duhem, Histoire des idées aéronautiques avant Montgolfier, Lutetiae Parisiorum 1943.

5 Karin Luck-Huyse, Der Traum vom Fliegen in der Antike, Stutgardiae 1997 (= Palingenesia uol. 62).

6 Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 1: "Von dem Wunschtraum, fliegen zu können, ging offenbar schon damals eine große Faszination aus; dies manifestiert sich in Mythen, Märchen und Erzählungen vom Fliegen, Flugwünschen, Flugträumen, Luftfahrtsatiren und Flugparodien bis hin zu Berichten über Versuche, Flugvorstellungen in die Praxis umzusetzen."

7 Multa de multorum populorum fabulis et sententiis collecta inuenies apud Behringer & Ott-K. (ut

adn. 4) p. 19 -121.

8 Artemid. 2, 68 (p. 191-195 Pack): feliciorem esse, qui cum alis, quam qui sine alis uolare sibi uideatur (ac notum est Caesarem nocte ante caedem in somniis supra nubes uolitauisse: Suet. Caes. 81,3); ceterum de omni hoc genere somniorum cf. Behringer & Ott-K. (ut adn. 5) p. 73-76.

9 Cf. praesertim Franz Dirlmeier, Die Vogelgestalt homerischer Götter, Heidelbergae 1967, qui demonstrauit Homerum eis locis similitudines indicare, non ueras metamorphoses narrare.

10 Cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 5 - 39: "Flüge von Göttern".

11 Hom. Od. 5, 44-54, breuius Il. 24, 339-346; de his locis cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 6-10.

12 Cf. praeterea u. 252-258; cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 10-15 et commentarium doctissimum Arthurii Stanleii Pease (P. Verg. M. Aeneidos liber quartus, Cantabrigiae Mass. 1935, it. impr. Darmstadii 1967, p. 246 sqq.). iucundissime etiam Ouidius Mercurium uolantem depingit, cf. Luck-Huyse p. 15-20.

13 Sequor opinionem uiri doctissimi James Henry (Aeneidea [...], uol. 2, Dublini 1878, it. impr. Hildeshemii 1969, p. 671-677), quem laudat Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 13 adn. 27; ipsa tamen minus recte: "Merkur zerteile auf den Stab vertrauend [...] die Winde" (cf. enim illud pariter cum flamine in u. 241).

14 Cf. Antoine Hermary & al., "Eros", LIMC III 1 (1986) p. 850-942; III 2, p. 609-668, ibi num. 14, 28, 91 et al.; interdum Amor uolat statu erectiore.

15 Enn. ann. 18 (Skutsch) = Serv. georg. 4, 59 nare pro uolare ut apud Ennium in primo 'transnauit cita per teneras caliginis auras'. cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 213-215.

16 Cf. de his ac de omnibus uerbis quae ad machinas uolatiles pertinent hos libros: Svante Stubelius, Airship, aeroplane, aircraft, Goteborgii 1958; idem, Balloon, flying-machine, helicopter, Goteborgii 1960 (cum indice uerborum qui ad utrumque uolumen spectat).

17 Cf. Anneliese Kossatz-Deissmann, "Iris", LIMC V 1 (1990), p. 741-760; V 2 (1990), p. 484-500.

18 Cf. Hermary (ut adn. 14) III 1, p. 851. aliter id explicat Propertius (2, 12, 7 sq.), qui tamen (u. 11) rationem sagittarum Amoris sagaciter inuenit: ante ferit quoniam tuti quam cernimus hostem [...]; aliter etiam Ouidius (ars 2, 17-20; cf. nunc commentarium Marci Janka, Ovid: Ars amatoria Buch 2, Heidelbergae 1997

ad l. [p. 56] de "Motiv der Flügel des Eros/Amor, mit deren Hilfe er rasch entschwebt"), qui suo more ludit.

19 Quamquam id quoque interdum fieri potest, cf. Alexandra Goulaki-Voutira & al., "Nike", LIMC VI 1 (1992), p. 850-904, ibi p. 900 sq.; ceterum de Victoria cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 38.

20 Cf. nunc Bernhard Zimmermann, "Deus ex machina", Der Neue Pauly III (1997), p. 490 sqq.

21 Sic fere Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 5 ("daß solche überirdischen Gestalten häufig menschliche Wünsche und Sehnsüchte verkörpern"); rectius iudicat p. 9 adn. 13.

22 Ea Perseus iam habet in Ps.-Hesiodi Scuto Herculis 220, cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 26, adn. 49 et Franciscum Bömer in comm. ad Ov. met. 4, 665 sq. (Heidelbergae 1976, p. 200); de Perseo uolante in uniuersum: Luck-Huyse p. 25-30; 38 sq.; imagines, in quibus saepissime ut Mercurius galerum pennatum habet, explicat Linda Jones Roccos, "Perseus", LIMC VII 1 (1994), p. 332-348; VII 2 (1994), p. 272-309.

23 Quod narratur inde a Hes. theog. 319-325, cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 78 adn. 118 (ubi plura scripta indicantur); de omni Bellerophontis fabula cf. ibi p. 77-84 et Catherine Lochin, "Pegasos", LIMC VII 1 (1994),

p. 214-230, VII 2, p. 142-171 (praesertim imagines num. 145-127).

24 fr. 285-315 Nauck (ed. alt.).

25 Cf. praeter notissimam disputationem Friderici G. Welcker, Die Griechischen Tragödien mit Rücksicht auf den epischen Cyclus geordnet, pars II, Bonnae 1839, p. 785-800 nunc etiam T. B. L. Webster, The tragedies of Euripides, Londini 1967, p. 109-111 et Rachel Aélion, Quelques grands mythes héroiques dans l'œuvre d'Euripide, Lutetiae Parisiorum 1986, p. 192-195 (ubi etiam plura scripta indicantur). uix recte Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 93: "um die Geheimnisse der Sterne zu ergründen" (cf. p. 80), quae postea Luciani opinio futura erat: de astrol. 13.

26 Aristoph. Pax 104 sqq.: pacis desiderio commotus interrogaturus est Iouem, quid Graecis inter se bellantibus facere cogitet.

27 Cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 92-96.

28 Neque enim necesse est ea omnia enumerare, quae habet Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 39 sqq. ("Flüge von Heroen und Menschen"), cum ubique eadem sit ratio.

29 Certe iam sexto a. Chr. n. saeculo Icarus cum talaribus quibusdam alatis currens depingitur (Jacob E. Nyenhuis, "Daidalos et Ikaros", LIMC III 1 (1986) p. 313-321; III 2 (1986), p. 237-242); litteris fortasse primus Euripides fabulam mandauit in Cretensibus, cf. Webster (ut adn. 25) p. 87-92. de omni fabula fusius quam diligentius disputat Luck-Huyse (ut adn. 5) in p. 39-70.

30 Aliter Franciscus Bömer in commentario (Met. VIII-IX, Heidelbergae 1977, p. 70) iudicat; sed cf. nunc etiam Lothar Spahlinger, Ars latet arte sua: Untersuchungen zur Poetologie in den Metamorphosen Ovids, Stutgardiae & Lipsiae 1996, p. 156 adn. 11 (ubi plura scripta laudantur).

31 Respicere uidetur Gigantas, ut putat Janka (ut adn. 18) ad l., sed etiam Bellerophontem.

32 Vix igitur Ouidius hoc exemplo, ut quidam putant, occultius indicare uoluit suam quoque artem (sc. amatoriam) et praecepta in amore non nimium ualere (cf. Janka [ut adn.18) p. 60 et Niklas Holzberg, Ovid: Dichter und Werk, Monachii 1997, p. 107), sed potius - si sub Daedalo, ut nunc plurimi uolunt, Ouidium artificem ipsum latere credibile est - sua monita ualde seruanda esse; sed haec incertiora sunt neque ad nostram quaestionem pertinent.

33 Cf. praesertim Titus Heydenreich, Tadel und Lob der Seefahrt: das Nachleben eines antiken Themas in den romanischen Literaturen, Heidelbergae 1970, p. 15-48.

34 Cf. locos notissimos carm. 2, 20, 13 et 4, 2, 1-4, ubi tamen magis Icarus quam Daedalus uituperari uidetur, quod nimis alta petiuerit; sic etiam Ouidius in trist. 1, 1, 89 sq.; 3, 4, 21-24. ceterum de Daedali Icarique uolatu breuiter dixit etiam Vergilius in Aen. 6, 14-33 et antea Sallustius in Historiis (cf. Servium ad l.), unde eam fabulam, quae ante illam aetatem Augustam in Latinis libris nobis seruatis non commemoratur, lectoribus Romanis tum quidem notam fuisse cognoscimus. peruelim scire, unde subito innotuerit.

35 Sic enim Ouidius in am. 3, 8, 51 sq. (qui uersus minime delendi sunt) Horatium interpretari uidetur; commentatores plurimi hodie de gigantibus cogitant, qui tamen genti humanae (cf. u. 26 et 38 petimus,

39 nostrum [...] scelus) adnumerari non possunt; ceterum de uaria explicatione huius loci doctissime et diligentissime disputauit Louis Delatte, "Caelum ipsum petimus stultitia ... (Contribution à l'étude de l'ode I,3)", L'antiquité classique 4, 1935, p. 293-307.

36 Daedali conatum improbat etiam Iuuenalis, 3,79 sq. - multa de Daedali uel Icari fatis, quae post Ouidium in litteris et picturis fuerint, referuntur a uiro doctissimo Niall Rudd, "Daedalus and Icarus, I: From Rome to the end of the Middle Ages; II: From the Renaissance to the present day", in: Charles Martindale, Ovid renewed: Ovidian influences on literature and art from the Middle Ages to the twentieth century, Cantabrigiae & al. 1988, 21-53; 247-253; 257-262 (cum picturis in appendice). cf. praeterea haec scripta: John H. Turner, The myth of Icarus in Spanish Renaissance poetry, Londini 1976; C. B. Möller, Ikarus: Variation eines Mythos, Diss. Monasteriensis 1989 (qui multos errores habet).

37 Cf. Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) 143-145, 231 sq. et Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 131-134.

38 Cf. tamen quae contra disputat Rudd (ut adn. 36) p. 26.

39 De Luciano cf. Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) 135-139 et Luck-Huyse (ut adn. 5) 100-112, ubi etiam alia scripta eius comparantur; num iam Varro in Saturis Menippeis similia habuerit, ualde incertum est.

40 Simili causa etiam Alexander Magnus ad uolandum in caelum impulsus esse inde a quarto p. Chr. n. saeculo dicitur (quem tamen ab auibus sublatum crediderunt); cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) p. 119-124, Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 178-191; doctissime hanc fabulam tractauit nunc Victor M. Schmidt, A legend and its image: the aerial flight of Alexander the Great in medieval art, Groningen 1995.

41 Cf. F. Bömer in comm. (Metam. XIV-XV, Heidelbergae 1986) ad l. et locos, quos collegit Delatte (ut adn.35).

42 Cf. Luck-Huyse (ut adn. 5) 149-156 (quam miror fugisse locos Euripideos).

43 Cic. Att. 9, 10, 2 ita dies et noctes tamquam auis illa (!) mare prospecto, euolare cupio [sc. desiderio Pompei].

44 Cf. E. R. Dodds ad Eur. Bacch. 402 sqq. (in commentario, Oxonii ed. alt. 1960, p. 122 sq.), qui hoc uotorum genus uocat "escape-prayer"; talia optat in summo dolore Polymestor in Hecuba 1096 sqq., Hercules in Hercule furente 1157 sq., Creusa in Ione 796 sqq., Hermione in Andromacha 861 sqq.; desiderio patriae idem cupit chorus Graecarum in Helena 1478 sqq.; aliter in Sophoclis OedipodeColoneo 1081 sq. chorus cito ad locum pugnae ferri gestit. uoti causa occulta est in fragmento Sophoclis Oenomai (435 N.).

45 PMelGr 26 (= 94 D.): quoniam se ut senem crura deficiant, alcyon esse cupit: alcyones decrepitos enim feminarum auium pennis sustineri dicit.

46 Theocr. 3, 12 sqq.: exclusus amator apis desiderat fieri, ut in antrum amicae peruolet; Ov. am. 3, 6, 13-16: pennas Persei aut currum Triptolemi uolucrem exoptat, ut fluuium traiciat; epist. 18, 49-52: Leander Daedali alis instructus esse cupit, quoniam in mari turbido natare non potest (cf. ibid. u. 143 sq. de Phrixi ariete uolucri). unde etiam cognoscimus ut Euripidem inter Graecos ita Ouidium inter Latinos poetas plurimum cogitauisse de uolatu.

47 Cf. Carsten Colpe & al., "Jenseitsfahrt I (Himmelfahrt)", RLAC XVII (1996), col. 407-466, ubi plurimi libri de hoc genere uolatus scripti enumerantur.

48 Cf. praeter Rudd (ut adn. 36) p. 31 sq. etiam J. Poeschke, "Simon Magus", Lexikon der christlichen Ikonographie IV (1972) col. 158-160 et Luck-Huyse (ut adn. 5) 142-146, quae hanc fabulam de uolatu magicis artibus effecto uix recte numerat inter ueros "Flugversuche", i. e. conatus Daedaleos, qui multis saeculis postea fieri coeperunt.

49 William of Malmesbury, De gestis regum Anglorum libri quinque, ed. W. Stubbs, uol. 1, Londini 1887, p. 176 sq.

50 Cf. Rudd (ut adn. 36) p. 33 et Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 196, ubi plura scripta de Eilmerico ut primo uolatore nominantur.

51 Cf. Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 210 sqq., 228 sq., 247 sqq. et saepius; quae de uolatibus ante Eilmericum factis traduntur (Behringer & Ott-K. p. 194 sq.), tam incerta et fabulosa sunt, ut ad historicam fidem adspirare non possint. Eilmericum proximus subsecutus uidetur A. D. 1496 Ioannes Baptista Danti mathematicus Perusinus, qui et ipse uolando siue cadendo crura fregit (Behringer & Ott-K. p. 211 sq.).

52 In libello De mirabili potestate artis et naturae scripto (Lutetiae Parisiorum 1542 edito), quae uerba laudo secundum Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 147; cf. eosdem p. 198-200 ("Die Ahnung technischer Flüge: Roger Bacon") et Wilhelm (ut adn. 64) p. 155 sq.

53 Pro quod exspectes aut si aut quae, ut Germanice conuertunt Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 201 (qui postea nonnulla uerba omittunt).

54 Albertus Saxo (Albert von Sachsen), Quaestiones [...] in octo libros Physicorum Aristotelis [1360], Lutetiae Parisiorum 1516, IV, fo. 47 (Quaestio.VI.). in uerbis transcribendis compendia scripturae dissolui, interpunctionem quamuis difficilem intactam seruaui.

55 Admirationem profiteri primus uidetur iam Andreas Pisanus sculptor, qui paulo ante A. D. 1350 Daedali expressam figuram inter signa inuentorum clarissimorum ponit; cf. Rudd (ut adn. 36) p. 34.

56 Cf. de Leonardo: Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 223-228.

57 Cf. de Flayderi aliorumque scriptis Wilhelm Kühlmann, Gelehrtenrepublik und Fürstenstaat: Entwicklung und Kritik des deutschen Späthumanismus in der Literatur des Barockzeitalters, Tübingen 1982, 178-181; Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 264-267, 274 sq.

58 Cf. praesertim Plat. Phaedr. 246 C sqq.; Pierre Courcelle, "Flügel (Flug) der Seele", RLAC VIII (1972), 29-65; Luck-Huyse (ut adn. 5) 157-177.

59 Eadem fere monuit Ioannes Ludouicus Hannemann (siue Georgius Matthias Hirsch) in disputatione contraria Jcarus in mare Jcarium praecipitatus ceu [lege: seu] dissertatio qua hominem ad volandum esse ineptum ostenditur, Kiloni 1709, p. 15: Restat ergo, operam demus menti nostrae addamus alas [...] et alas ingenii exerceamus ad solidam eruditionem comparandam [...].

60 Similia apud poetas eiusdem aetatis multa inueniuntur, qui tamen non tam de futuro illo in caelum uolatu animae dicunt quam de eo, qui (more Platonico) semper fieri possit, ut Iacobus Balde in carmine celeberrimo De uanitate mundi (ed. alt. Monachii 1638) p. 156 (str. 84): Quae mens superbit ardua / Tales [sc. in terris] pati tumultus; / Consurgat, & sublimius / Euecta libret alas: / Terris relictis aethera / Nullo morante tranet [...].

61 Inter Latina scripta saeculi decimi septimi eminere uidentur: Franciscus de Mendoza, Viridarium sacrae ac profanae eruditionis, Coloniae 1633, p. 333-335; Caspar Schott S.I., Magia universalis naturae et artis [...], Herbipoli 1657-1659, vol. 3, p. 268-272; Ioannes Caramuelis [Lobkowitz] S. I., Mathesis biceps, Campaniae 1670, p. 740 sqq.; Johannes Alphonsus Borellius, De motu animalium, pars I, Lugduni in Batauis ed. alt. 1685, p. 243-246; Danielis G. Morhof, Polyhistor in tres tomos, literarium, philosophicum et practicum, Lubeciae 1688, t. 2, p. 286 sqq., 376 sqq.; cf. praesertim A. Heggen, "Die 'ars volandi' in der Literatur des 17. und 18. Jahrhunderts", Technikgeschichte 42, 1975, p. 327-337 et Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 268-301.

62 Multa testimonia praebet Rudd (ut adn. 36).

63 De hac mutatione egregie egit C. Ginzburg, "High and low: the theme of forbidden knowledge in the sixteenth and seventeenth centuries", Past & Present 73, 1976, p. 28-41.

64 Magisterium naturae et artis, t. 2, Brisciae 1686, p. 291sq.; de hoc opere atque auctore cf. praeter

Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 280-282 et Bitzel (ut adn. 66) p. 36-39 praesertim Balthasar Wilhelm S. J., "An der Wiege der Luftschiffahrt: Francesco Lana, S. J., der Erfinder des Luftschiffes, und Barthol. Lourenço de Gusmao, der erste Luftschiffer", Frankfurter Zeitgemäße Broschüren 28, 1909, p. 137-198 (in p. 143 sqq. scriptum Italicum Francisci ad uerbum Germanice uertitur).

65 Cf. Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 282-286 ("Die europäische Diskussion über Lanas Vorstellung der Luftfahrt"); contra Franciscum Tertium scripsit etiam Gotfridus Gulielmus Leibniz, qui Deum laudauit, quod tali audaciae pessulum, ut ait, obdidisset.

66 B. Z., Navis aeria et elegiarum monobiblos, Romae 1768; carmen didacticum nuper cum uersione Germanica et commentariis quibusdam edidit Diane Bitzel, Bernardo Zamagna, ‘Navis Aëria’: eine Metamorphose des Lehrgedichts im Zeichen des technischen Fortschritts, Francofurti ad M. et al. 1997 (= Studien zur klassischen Philologie, vol. 109), quod opus mihi tum denique innotuit, cum haec dissertatio iam perscripta esset. cf. praeterea Hermann Wiegand, "ICARUS HINC ABSIT ... Das Technikmotiv in der neulateinischen Dichtung", Karl-Friedrich-Gymnasium Mannheim Jahresbericht 1983/84, p. 35-45 (ibi p. 38 cum adn. 26) et Walther Ludwig, "Neulateinische Lehrgedichte und Vergils Georgica" (primum 1977), in: W. L., Litterae Neolatinae: Schriften zur neulateinischen Literatur, Monachii 1989, p. 100-127 (ibi p. 123 sq.).

67 Nec tamen ulla mentio fit Francisci Tertii de Lanis (quare falsum est quod scribunt Behringer & Ott-K. [ut adn. 4] p. 282).

68 Cf. praesertim Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 311-314.

69 "Mongolferii machina volans: Elegia ad Bened. Stayum", in: Chr. Guil. Mitscherlich, Eclogae recentiorum carminum Latinorum, Hannouerae 1793, p. 30-36; carmen obliuione obrutum Wiegand repperit (ut adn. 66), qui alios quoque locos affert. cf. etiam Bitzel (ut adn. 66) p. 226 sq.

70 Contra Ioannes (Giovanni) Fantoni in ode Italica Contra primos nauigatores aereos (A. D. 1784) scripta, Horatii (in carm. 1, 3, quod ad uerbum laudatur) uestigia secutus deuouet una cum nauigationis marinae auctore etiam "quel gallico cuore audacissimo" i. e. Mongolferium; cf. Heydenreich (ut adn. 33) p. 211.

71 Lucretii etiam imitationem iure notat Wiegand (ut adn. 66).

72 Nimirum puppis pendens est barca illa, quae funibus cum folle coniuncta et uectores et focum siue ignes ad leuandam machinam necessarios portat.

73 Cf. Verg. Aen. 1, 83 qua data porta, ruunt (de Aeoli uentis).

74 Talem pentametrum ne Catullus quidem ausus est: qui caesura contempta tam leges metricas uiolare uidetur quam Argo olim bene dissaepti foedera mundi / traxit in unum (Sen. Med. 335 sq.).

75 Quod eum fecisse puto ad imitationem Senecae, qui in Medea, ubi chorus de Argo cantat, uaticinatur olim futurum esse, ut in occidente nouae terrae reperiantur (u. 375-379). quo loco iam Columbus ipse quasi Americam portendi credidit (cf. Heydenreich [ut adn. 33] p.144 sq.).

76 J. A. Rocco, Aeronavis, Certamen Hoeufftianum, Amstelodami 1909.

77 Giuseppe Morabito, Latina fides, Mediolani 1979, p. 169-172.

78 Versum non prorsus intellego: exspectes poetam Daedalo quoque immortalitatem augurari.

79 In Actis diurnis Lutetiae (Journal de Paris): locus pulcherrimus Germanice conuersus legitur apud Behringer & Ott K. (ut adn. 4) p. 326, unde ipse sumpsi.

80 Vide Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p.329 (in capite quod inscribitur " 'Fièvre aérostatique' und 'Aéropetomanie '", p. 327 - 330; conferenda sunt praesertim quae Goethe aliique poetae de his nouis inuentis cum admiratione dixerunt [p. 333 - 335], unde uides ne aeroplanis quidem et similibus machinis postea hominum animos tantopere fuisse commotos).

81 David Bourgeois, Recherches sur l'art de voler, depuis la plus haute antiquité jusqu'à ces jours, Lutetiae Parisiorum 1784.

82 Bourgeois (ut adn. 81) p. 1 sq.: "L'Idée de s'élever dans les airs, d'y voler, d'y naviger, a toujours occupé si fort les hommes, qu'on la retrouve dans les fables de la plus haute antiquité & dans les contes"; addit post multa exempla, quae ab alis Saturni incipiunt: "toutes ces fictions, & plusieurs autres, entretenoient chez les peuples le désir du vol", de quo etiam ueteres philosophos ut Democritum aut Platonem cogitauisse et, quoniam publice profiteri non ausi sint, in arcanis scholis discipulos docuisse credit: uidelicet inde illud silentium mirum de desiderio uolandi! ceterum Dauidius Bourgeois uel eo optime meritus est, quod primus historiam uolandi diligentius explorauit et exposuit.

83 Locum laudo secundum Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 338: "Die Fabel von Dädalus ist in diesem Jahrhundert zur Geschichte geworden. Nachdenkende Menschen haben durch Kunst und Fleis das zur Thatsache gemacht, was vorher nur süßer Traum der Poeten und frommer Wunsch dichterischer Philosophen war" (Ueber den Werth der Luftmaschinen, 1786).

84 Hoc quoque debeo libro Behringer & Ott-K. (ut adn. 4) p. 356, qui inter alia hanc Kerneri uaticinationem iucundissimam afferunt: "Dann flieht der Vogel aus den Lüften, / Wie aus dem Rhein der Salmen schon, / Und wo einst singend Lerchen schifften, / Schifft grämlich stumm Britannias Sohn." quasi uero British Airways molestiores sint quam Deutsche Lufthansa!

85 Cf. Dirk Matzen, Tatort Himmel: der Luftverkehr zerstört die Umwelt, Gottingae 1991, p. 64 sqq.

86 Cf. disputationem meam "Caelo Musa beat oder: Horaz und der neuzeitliche Pegasus", in: Ut pictura poesis [scripta in honorem W. Suerbaum], uol. 2, Bambergae 1993, p. 53-64; quam nonnullis locis emendauit Walther Ludwig, Der Ritt des Dichters auf dem Pegasus und der Kuß der Muse - zwei neuzeitliche Mythologeme, Gottingae 1996: is demonstrauit ea, quae hodie in Germania saltem de Pegaso credimus, e Friderico Schiller fluxisse, cui Baldei carmina e Germanica uersione Herderi innotuerant.

87 Horatius tamen hic magis de gloria sua per terras post mortem crescente cogitat quam de animi aliqua elatione; ceterum, ut notum est, hic Ennium sequitur Graecosque nonnullos poetas, qui se auibus comparauerunt.

88 Cf. Eckart Schäfer, Deutscher Horaz: Conrad Celtis, Georg Fabricius, Paul Melissus, Jacob Balde, Aquis Mattiacis 1976 (de Sarbieuio: p. 121-125; de Baldei enthusiasmis: p. 178-188); Andrée Thill, "Horace polonais. Horace allemand", in: Walther Ludwig (ed.), Horace: l'œuvre et les imitations, Geneuae 1993 (Entretiens sur l' Antiquité classique 39), p. 381-425 (cf. p. 426-430), imprimis p. 405-409; Beate Promberger, Die "Enthusiasmen" in den lyrischen Werken Jacob Baldes von 1643, Diss. Monacensis 1995 (nondum impr.); Bitzel (ut adn. 66) p. 156.

89 Lyrica 4, 36, in: Opera poetica omnia, vol. 1, Monachii 1729, p. 243 (Lyrica primum diuulgata sunt

A. D. 1643), iterum ed.: Wilhelm Kühlmann & Hermann Wiegand, Francofurti ad M. 1990. de hoc carmine egerunt: Klara Obermüller, Studien zur Melancholie in der deutschen Lyrik des Barock, Bonnae 1974, p. 66-70; Andrée Thill, "L'Alsace et l’exil" (primum 1986), in: A. Thill, Jacob Balde: dix ans de recherche, Lutetiae Parisiorum 1991, 81-110; Andreas Heider, Jacobus Balde: Silvarum liber II, Parthenia, Monachii 1999 (=Diss. Monacensis 1993), p. 64-66.

90 Caue Baldeum Alsatam credas hic de Bauaria terra hospite queri (ut quidam uoluerunt); recte Thill (ut adn. 89) p. 108.