Wilfried Stroh
De Friderico Schillero Latinae linguae cultore
Non semel Fridericus Schiller, cuius annum diemque vitae ultimum hoc
anno MMV pie celebramus, Latina lingua usus est ut ea quae
sentiret quam brevissime et gravissime diceret. Nam Latronibus
quidem (quae prima eius erat
fabula sive drama) inscripsit „In tyrannos“ aut Carmini de campana hunc
titulum
insculptum esse voluit „Vivos voco, mortuos plango, fulgura frango“.
Atque haec sunt notissima et quae nunc quoque in scholis discantur.
Minus fortasse notum est Schillerum puerum, cum iam sex annos natus
Latine discere coepisset, scripsisse etiam quaedam carmina Latina, in
quibus ut par erat magistros suos debita reverentia salutat. Ut cum
praeceptori Georgio Sebastiano Zilling, qui Ludovicopoli (quae urbs
vulgo Ludwigsburg dicitur) Latinas scholas gubernabat, gratias agit,
quod is discipulis suis ferias autumnales concesserit. Cuius carminis
initium hoc est:
O mihi post ullos nunquam
venerande Decane,
Audi
hilari grates nunc quoque fronte meas;
Quod libertatem nobis requiescere
paulum,
A
studiis nostris, atque labore, dabas.
Proximis autem versibus docet laborem quiete miscendum esse idque
multis exemplis e fabulis rerumque natura sumptis comprobat. E quo
carmine, quod nondum duodecim annos natus elaboravit, maxime elucet
Fridericum fideliter legisse Ovidium, cuius non solum singulos versus,
sed etiam totum genus ac colorem dicendi exprimit.
Ad maiora vocavit Academia Caroliana, in qua Schillerus, ut fere omnes
norunt, medicinae studiis operam dare debebat. Ibi praeter duas
dissertationes Germanicas scripsit ad examen finale anno MDCCLXXX etiam
Latinam, cuius titulus est
„De discrimine febrium inflammatoriarum et putridarum“. In qua
Schillerus
e magna parte eo genere Latini sermonis usus est, quod tunc in
scientiis
universitatibusque adhibebatur; admiscuit autem etiam nonnulla quae
cultiorem
quandam eloquentiam proderent. Audite vel prima verba prooemii:
Indulgeant artis medicae antistites temeritati iuvenili [quam hoc
copiose!], quae thema arduum e praxeos medicae centro pertractandum
aggressa est [hoc magis neoterice].
Non paucis autem locis in materia, ut videtur, arida ac spinosa tamen
ad veram eloquentiam assurgit. Velut cum praefatione absoluta illa duo
genera febrium, de quibus acturus est, quinque antithesibus
elegantissime describit:
Medicis, qui in luculenta praxi versantur, duo potissimum febrium
acutarum genera solent occurrere, quorum unum ab altero prorsus
abhorret.
Simplicius primum, at rigidius atrociusque aperto Marte in firmos
decumbit,
sed sub insidiis alterum, et sub specie benignitatis, malignum in
labefactatos sese insinuat.
Subito irruens illud, hoc subdolo lentoque gradu obrepit [mire!].
Nimio primum robore periculosum, fracto secundum.
Id condensatos refert humores, hoc dissolutos.
Prius in circulo sanguinis concipitur, posterius ex imo ventre
propullulat.
Nonne hic iam suis Latronibus poeta eloquentissimus praeludere videtur?
Quam Latine loquendi facultatem Schillerus non adulescens acquisivit,
postea
deposuit: quam eam maturiore quoque aetate servaverit, vel una epistula
testatur,
quam anno MDCCLXXXIX ad decanum ordinis philosophorum in universitate
Ienensi scripsit, ut sibi Magistri artium dignitatem concederent. Quam
Friderico quis
negaret!