Simii oratiuncula,
quam Michaelis ab Albrecht die natali habuit
Heidelbergae a.d. XI Kal. Sept. MMIII


Die natali maxime exspectatur – quis? uos rogo, qui adestis homines mortales: genius scilicet natalis, nempe ei liba dantur, arae fumant, coronis coma aut certe testa ornatur... ecce adsum pro genio, ut uidetis, simius, turpissima bestia, quam iam Ennius notauit, imitatrix tamen uestri et simillima uobis. o sancte Daruine! non equidem ex Africa profugus, neque ex aliquo zootropheo huc uenio, sed ex ipsis Beatorum felicissimis Insulis profectus. idne miramini? non igitur legistis L. Simii Liberatoris commentarios, opus diuinum Michaelis ab Albrecht1, grammatici non solum optimi, sed etiam poetae illustrissimi? qui hoc ipso libello, ingenii iocorumque pleno, me simium contemptum alioquin animal consecrauit et in illis Insulis Fortunatis collocando quasi immortalem reddidit. quo comprobatum est illud Nasonis:

di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt ...

illic ego nunc inter sanctos sanctasue heroInas nugas ago pueriles, per ramos uolito, poma aucupor, Herculi clauam furor ... quam felicitatem quoniam me debere uni ingenio Michaelis ab Albrecht scio, quomodo non eius sacra natalicia celebrem, gratias agam, uota nuncupem, poetae tantopere de me merito! o Michael, Michael, in te me conuenit dicere, quae olim Aeneas Elissae ciui nostrae:

in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae
lustrabunt lepidasque dabunt nemora Afra bananas,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

Neque haec una causa est, quae me huc uenire coegit. impense me hoc iter ut facerem rogauerunt poetae scriptoresque Romani celeberrimi, inter quos in Elysio uersor, qui et ipsi tibi, Michael, debere se fatentur – non immortalitatem quidem, ut ego (nam eam, ut uerum dicam, iam ante te sibi ipsi comparauerunt), sed id saltem, ut rectius meliusque ab eis qui nunc sunt aestimentur et intelligantur. nemo enim aptior scriptorum interpres quam qui poeta ipse est et orator. ergo me suo nomine gratulari tibi teque saluum esse hoc die sollemniter iubent P. Ouidius Naso, P. Vergilius Maro, Q. Horatius Flaccus, lumina illa Augusta, tuae doctrinae facibus etiam magis illustrata. (praecipue autem te salutatum uoluit Albius Tibullus, quem tu unus uidisti non leuem facilemque esse poetam, sed mystica quadam caligine etiam obscuriusculum.) nec minus salutant illi Artifices orationis prosaeRomanae, quos tu uocauisti, Cato, Cicero, Sallustius, Seneca aliique nobilissimi – sed ei quoque qui nunc per se minus noti, tuo iudicio, quo unice excellis, quasi e tenebris obliuionis in debitam lucem uindicati sunt, ut Marius Victorinus, qui nuper cum bene diceret tibi, prae lacrimis uix loqui poterat. macte uirtute, Michael, cuius ingenium summis quoque ingeniis prodest!
Voce admodum timida ac uerecunda saluere te mea uoce iussit etiam heroidum notissima, ad quam olim Paris Ouidianus, nunc tu epistulam lepidam scripsisti: 2  Helena Spartana puella uenustate quondam excellens, nunc etiam anus pulcherrima. non enim uerum decus, uera forma ab aetate ac senectute uincitur. quare me quoque uidetis quam nihil pudeat capillorum canorum, quos pasco, ut puto, perquam formosos ac speciosos! an simium maioris dignitatis ac uenustatis umquam uidistis? in quo certe mentitus est Ennius, quem antea uix merito laudaui.
At tu, mi Michael, ut hic simius senex quem tibi dono (a manu artifice siue figula perpolitum)3, fruere sapientia, fruere otio tuo in multa opera, doctorum in gaudia ac commoda! et si simii tui uota quicquam tibi prosunt, in plurimos annos cura athletice pancraticeque ut ualeas. ego autem in Insulas meas abeo, excedo, euado, saltibus erumpo.


1   L. Simii Liberatoris Commentarii quos e codice Sandhusiensi edidit Aridus grammaticus Heidelbergensis – Das Märchen vom Heidelberger Affen, lateinisch-deutsch, aus dem Sandhäuser Codex unicus herausgegeben und übersetzt von Michael von Albrecht, Heidelberg (Manutius Verlag) 1991.
2 M. v. Albrecht: „Die alte Helena schaut in den Spiegel ... Ein Brief“, in: Kursbuch 151 „Das Alter“ (m. Mart. 2003), p. 125-131.
3  Imaginem simii sedentis ex argilla finxit Angelica Maria Stiegler Monacensis (www.Angelika-Maria-Stiegler.de).