Multis difficile videtur Latinos versus recte recitare admiranturque pueros Romanos qui hanc egregiam artem sine
labore exercuerint. Sed id minime mirum est. Nam Romani non aliter versus enuntiaverunt ac solutam orationem
(ut nunc quivis in versibus suae linguae facere solet), quo factum est ut sua sponte numeri poetici nascerentur.
Quod nobis accidere non solet, quia in communi pronuntiatione Latina nimium accentibus tribuimus, non satis
didicimus syllabarum dimensiones servare, synaliphas admittere etc.
Huc igitur incumbendum est, ut primum syllabas recte distinguamus (ne positione longas vitiose in breves corripiamus),
tum ascendamus ad verba eorumque nexus, denique ad totos versus. Hoc quasi Gradu ad Parnassum si nitimur,
facile erit, paesertim si etiam tonos musicos adhibemus, vitare illum accentum metricum sive ictum, quo una
cum accentu naturali omnis venustas carminis exstinguitur (ut cum audimus: Áeneadúm genetríx hominúm ..., ubi
quater peccatur). Non equidem ignoro sic iam trecentos aut quadringentos annos in scholis plerisque carmina decantata
esse - sed prava consuetudo ne pro virtute habeatur.
Usus magister optimus: Haec non praelectio erit, sed exercitatio. Curemus igitur ut pronuntiando, cantando, experiendo
in arte non difficillima aliquantum proficiamus.
Venite!