Encomium linguae Latinae

argumentum orationis die 14 m.Sept. MMI in gymnasio Osnabrugensi habitae
a Valahfrido (Wilfried Stroh)


Prooemium:

Benevolentia captatur e gratulatione ad diem natalicium Sodalitatis Grammaticorum
    Inferioris Saxoniae: genius sive Iuno eius Sodalitatis ad suas aras vocatur.

Digressio:

Quando nata sit lingua Latina quaeritur.
non quidem Deum ipsum cum Adam Evaque in paradiso Latine locutum esse,
    sed turri Babyloniaca diruta statim sermonem Latinum exortum esse.
eo primum Faunos potissimum usos esse agrestes deos in Italia vel Latio habitantes,
    unde ipse Latinus dictus sit (non Romanus):
Latinam linguam iam antiquo tempore per orbem divulgatam esse probatur e Troianis.

Propositio:

Linguam Latinam encomio laudandam esse, non apologia defendendam (ut plurimi soleant),
    quod fiat propter assiduas accusatorum calumnias, qui dicant eam linguam esse
    (1) mortuam, (2) aridam, (3) inutilem hominibus qui nunc sint.
ea crimina a patronis Latinae linguae minus refutari quam elevari, cum dicant
    eam linguam per se inutilem multum tamen valere ac proficere ad acuenda ingenia.

Partitio:

His causis encomium linguae Latinae tripertitum esse, cum demonstretur eam linguam esse
    (1) vivacissimam, (2) venustissimam, (3) utilissimam.

Argumentatio:

ad (1): Vivacissima esse lingua Latina ex eo comprobatur,
            quod una e linguis etiam mortua vixerit, i.e. morti suae superstes fuerit.
            quo loco quaeritur quando ea lingua de vita decesserit,
            idque demonstratur factum esse iam temporibus Augusti (cum Christus nasceretur).
            mortem autem eius in eo positam esse,
            quod Latina lingua non iam, ut viva corpora soleant, mutetur aut progressus faciat.

ad (2): Venustissima esse cognoscitur ex eo, quod causa eius mortis ipsa venustas fuerit:
            nam saculo a.Chr.n.I Latino sermone tam pulchra opera edita esse ab oratoribus ac poetis
            (ut a Cicerone et Vergilio),
            ut homines cuperent conservari eam linguam, ne quid e tanta specie formae periret.

ad (3): Utilissimam esse linguam Latinam duplici ratione intellegi
            primum (a) quod in ipso pulchritudinis sensu immensa quaedam utilitas sit posita,
            his nostris temporibus praersertim accommodata;
            deinde (b) quod eo sermone usi commercium communicandique facultatem habeamus
            non tam cum aliis gentibus quam cum aliis temporibus:
            Latinae linguae beneficio nos posse colloqui cum Plauto, Seneca, Augustino, Archipoeta,
            Petrarca, Luthero, Leibnitio, sescentis aliis,
            si velimus etiam cum futurorum saeculorum hominibus.
            quare pessime factum esse quod hoc nostro tempore Anglicus sermo pro Latino successerit.

Amplificatio:
             Vituperatur principatus linguae Anglicae,
             quae nullo iure ad tantam dominationem in orbe terrarum pervenerit.

Peroratio:
            Excitantur audientes ad studium Latinae linguae etiam loquendo et cantando celebrandae:
            cur veri simile videatur nos in futura aeternaque Ierusalem Latine locuturos esse.