Wilfried Stroh

Lateinisches Grußwort zur Festveranstaltung
10 Jahre Arbeitskreis „Humanistisches Gymnasium“ 1997-2007


9.10.2007

De temporum fine horrida quaedam audivistis a Carolo Orff composita.
Sed nunc laetiora volumus aut ut Germanice dicam: „O Freunde nicht diese Töne!“
Minus tristia, quaeso, amici!
Bona verba dicamus:
Quod felix faustum fortunatumque siet.
Celebrandus est dies natalis.
Iam genius natalis ad suas aras venit,
ut eum piis votis sacrisque beemus.

Abhinc decem annos natus est – sed quis natus est?
Hic equidem iam haereo
nec de genere grammatico nec de naturali sexu satis certus mihi videor.
Teutonico quidem nomine appellatur „Arbeitskreis Humanistisches Gymnasium“ –
valde barbarum nomen atque immane,
quod Latine vertere debebimus, ne aures laedat.
Sed quibus verbis?
Si pro „Arbeitskreis“ circulum dico, „Kreis“ quidem servatur in circulo,
haec bene inter se conveniunt – sed ubi est „Arbeit“?
cui sese tamen circulus ille deditum esse dicit.
Dicamne „circulum laboriosum“?
Etiam magis displicet, quod laboribus semper dolores adiuncti sunt.
Melius erit certe eam appellare officinam.
Officina, hoc placet, hoc nomen esto!
Sic ego nunc post decem tandem annos Latine baptizo,
ut rectissima sit officina.
Quod si hoc nomen verum est,
non igitur puer est ille „Arbeitskreis“ sive circulus,
sed, ut videtur, puella, pulchra sane et amabilis,
et cum nunc iam decem annos nata sit,
iam paene adulta et florida.

Nam quod sese spectare dicit puella ad id genus scholae,
quod vocatur „Humanistisches Gymnasium“,
id Latine facillime reddi potest.
Dixit iam Cicero nec semel dixit de studiis humanitatis,
quibus omnia ea continentur quae hodie in optimis gymnasiis docentur.
Ergo non dubitaverim hoc esse totum nomen:
Officina studiis humanitatis fovendis – aut ut idem etiam brevius dicatur:
Officina humanitati fovendae.
Haec puella opto ut in futurum quoque tempus vivat crescat floreat.

Quae autem sunt ea studia humanitatis?
Si nomen ipsum quaeritis, ad hominem pertinent.
Nec tamen ad omnem hominem, sed ad eam hominis partem,
qua maxime a bestiis ceterisque animalibus differt.
Est autem ea pars ratio atque oratio, qua soli homines utuntur.
Sic natura ipsa duce eo pervenimus,
ut studia humanitatis sint maxime posita in tribus disciplinis:
grammatica, rhetorica, philosophia;
in grammatica, qua linguae naturam et leges cognoscimus,
in rhetorica qua culte atque eloquenter discamus,
in philosophia, qua actiones nostras ad rationis normam dirigamus.

Non iniuria igitur haec studia humanitatis a Latinis litteris incipiunt.
Nam nusquam grammatica facilius discitur quam in lingua Latina,
nec quisquam eloquentiam pluris fecit quam Romani
eique qui postea Latine dixerunt.
Eheu! vellem equidem dicere Romanos etiam fuisse optimos philosophos –
sed hanc palmam, ut nostis, Graeci sibi vindicant.
Quare si quis perfectus vult esse in studiis humanitatis,
etiam philosophiam Graecorum Graeco sermone addiscat necesse est.
Gratulor igitur Bavariae,
quuod adhuc tot gymnasia servat ubi Graece doceatur,
gratulor huic urbi et universitati Monacensi,
ubi magis quam in ulla alia urbe Germaniae Graeca studia florent –
non sine valido auxilio Ioannis Zehetmair, quem mox audietis.
Maximas autem vobis gratias debeo, qui estis in Officina humanitati fovendae
et rectori vestro Petro Römisch sive Petro Romano,
in quo omnes videmus expressas Romanas virtutes:
fidem, constantiam, gravitatem;
et verissime scriptum sit:
Tu es Petrus et supra hanc petram aedificetur humanitas.

Habet suas partes gravitas Romana,
habet suas partes etiam levitas Graecorum, quam vos ipsi laudatis,
cum praeconiis vestris  optime inscribitis „Flügel für die Zukunft“,
id est alae quibus in futurum volemus.
Feliciter in futurum volate et omnes bene valete!