Valahfridus (Wilfried Stroh)

Salutatio Marburgensis

3. Nov. MMVII

 
Quod bonum felix fortunatumque sit.
Hortata est me, sodales Chatti, praeses vestra, domina communis nostra, Christa Palmié, ut vobis nonnulla e libro meo de Latina lingua nuper edito[1] recitarem. Quod his mensibus saepius facere cogor aut bibliopoliis rogantibus aut gymnasiis aut academiis popularibus (ut ita reddam Germanicas Volkshochschulen). Sed vobis quominus eadem illa referam quae alias decantare soleo impedit verecundia quaedam atque adeo timor: est enim hic meus liber et omnis illa oratio vulgi auribus accommodata, non ingeniis doctiorum, quales vos estis. Eam ob causam initio orationis meae et Latine loquor, ut nisi a vobis non intelligar, nec ea profero quae sunt in primis libri paginis, scilicet argumenta illa quibus Latinae linguae fautores vitam ac vivacitatem eius demonstrare conantur quaeque ab adversariis contra disputari solent. Ea enim omnia vobis notissima esse certo scio. Aliud agam. Narrabo vobis quibus ipse causis adductus sim, hunc librum ut scriberem. Unde quid voluerim velimque facillime cognoscetis.
Ac mihi primam causam adeundi ad hanc materiam attulit abhinc XXIII annos Conradus Scheible, homo Suebus, ut nomen indicat, eo tempore gymnasiarcha Goppingensis (quam scholam olim ipse frequentaveram). Is me rogavit, ut ad celebrandum anniversarium sive annum natalem gymnasii sui, orationem panegyricam haberem de laudibus Latini sermonis, in qua omnia eius commoda enumerarem omnemque utilitatem quae inde caperetur luculente demonstrarem. Sed hoc ei plane negavi. Quam multi hoc fecerunt his fere quingentis annis nec quisquam aut hoc aut praeterito saeculo novi quicquam invenit! Melius esse putavi disputare de dulcedine quam de utilitate linguae Latinae (Germanice: Vom Zauber des Lateinischen): Eam enim dulcedinem mihi verissimam causam videri dixi, cur Latina lingua iam fere tria milia annorum permanserit, saepe etiam regnaverit. Admiratus est Conradus Scheible, sed libenter concessit.
Eheu! quanto labore et sudore tum mihi inquirendum erat in linguae Latinae historiam. Plurimos equidem dies in hoc labore consumpsi. Quo tempore id intelligere coepi, quod postea sescenties dixi et scripsi, hanc ipsam dulcedinem linguae etiam causam mortis ei fuisse, defunctam autem eam esse nec recenti tempore neque, ut multi putant, aetate renascentium litterarum, nec, quod plurimis videtur, exeuntis antiquitatis tempore, sed iam aetate Augusta, qua Christo nato omnia tempora novata sunt. Quod hac brevissima sententia complexus sum: „Christus nascitur, Latinitas moritur.“ Quod facile cognoscimus, cum et Plautum Ciceroni et Ciceronem posteriori alicui scriptori comparamus. Quanta illic differentia, quam nulla istic, si ipsas grammaticae leges spectamus! Eam ipsam autem mortem adscripsi non senio aut debilitati cuidam linguae, sed incredibili vivacitati et pulchritudini, cum Romani tacito quodam iudicio eam linguam noluissent mutari qua Cicero Vergilius aliique auctores qui aurei perhibentur egregia sua opera scripsissent. Sic autem factum esse ut lingua Latina, simul ac moreretur, immortalitatem quandam adepta esset.
Quae oratio mea cum a Goppingensibus non sine plausu excepta esset ac ne politioribus quidem ingeniis displicuisset, fieri non potuit quin a pluribus gymnasiis ad tales orationes vocarer, quibus Latinae linguae et litterarum Latinarum historiam et fata explicarem. Quod libenter annis posterioribus faciebam adiutus a sociis strenuis scilicet Georgio Leonhardt clavium pulsatore doctissimo, tum famulo meo, nunc professore Tubingensi, et Bernadilla Schnyder cantatrice et saltatrice periucunda, quae nunc in Helvetia antiquas litteras docet. His maxime acceptum refero quod auditores mei illam dulcedinem linguae de qua dixi non solum mentibus acceperint sed etiam auribus oculisque senserint.
Tum abhinc XIX annos me adiit Nicolaus Piper, bibliorum venditor celeberrimus, illustrium quoque scriptorum nutricula, hortatusque est, ut de omni hac materia librum conscriberem, cui titulum inscribere volebat De voluptate Latina (Germanice: Lust am Latein). Quod ego illi, etsi titulus non nimis arridebat, ardenti studio promisi, foedus etiam fecimus (quod Verlagsvertrag dicitur) - sed eheu inter academica negotia vires ad tantum opus deficiebant: promisso stare non potui, mortuus est ante vir humanissimus, quam vel unam paginam scripsi.
Feliciore fato autem me eadem de re ante hos III annos appellavit Iulica Iaenicke (sive Iaenica) mulier doctissima, quae in bibliopolio List Berolinensi scriptorum libros examinat et retractat. Ea primum idem fere a me poposcit quod olim Conradus Scheible, scilicet ut de utilitate Latinae linguae quam iucundissime dissererem. Cui respondi tali libro opus iam non esse, cum dudum exstaret Caroli Gulielmi Weeber libellus, dictus Num Latina lingua peritura sit (vulgo Mit dem Latein am Ende?) qui omnibus fere iam approbatus esset - me tamen nonnullis locis dissentiente. Ergo ad illud argumentum Goppingense refugimus Piperianumque consilium renovavimus. Titulum autem libri Iulica ipsa divina mente proposuit: Latina lingua mortua est - Vivat lingua Latina. Dilucidius enim summa huius operis non poterat exprimi.
Sed iam satis Latine dixi: agamus barbare!



[1] Latein ist tot, es lebe Latein!, Berlin (List) 2007