Jan Novák: Canti natalizi

Canti natalizi: veteres melodiae Latinae (Titel der Partitur: Cori natalizi armonizzati su melodie antiche da Jan Novák)
Weihnachtslieder: alte lateinische Weisen, für gemischten Chor
1970
 
 

1. Missus baiulus

Missus baiulus Gabriel Verbi fidelis
caelo salutat Mariam sacris loquelis.

"Ave" inquit angelus "carens omni labe",
verbum bonum nuntians pandit et suave.
"Plena gratia, veniet Christus de caelis
in te habitans, crede tu meis loquelis".

Missus baiulus ...

Tunc Maria respondit angelo dicenti:
"Qualiter istuc erit mihi asserenti,
ignorans virum? Tu dicis: natum habebis,
quae devota sum domina atque fidelis".

Missus baiulus ...

Mariae tunc angelus : "Noli trepidare,
descendet paraclitus tecum habitare.
Ex te nascetur filius dei de caelis,
Iesus dicetur, crede iam meis loquelis".

Missus baiulus ...

"Ecce", ait angelo respondens Maria,
"dei esse cupio humilis ancilla:
suum filium dominus mittat de caelis
in ventrem meum. Credo iam tuis loquelis".

Missus baiulus ...

Angelus disparuit et statim Mariae
uterus intumuit fulgens omni die,
virgo peperit filium dei de caelis
virgo permansit post partum mater fidelis.

Missus baiulus ...
 
 

2. Personent hodie

Personent hodie voces puerulae
laudantes iocunde,
qui nobis est natus, summo Deo datus,
et de vir, vir, vir, et de vir, vir, vir,
et de virgineo ventre procreatus.

In mundo nascitur, pannis involvitur,
praesepi ponitur
stabulo brutorum rector supernorum.
Perdidit, dit, dit, perdidit, dit, dit
perdidit spolia princeps infernorum.

Magi tres venerunt, parvulum inquirunt
parvulum inquirunt
stellulam sequendo ipsum adorando,
aurum thus, thus, thus, aurum thus, thus, thus,
aurum thus et myrrham ei offerendo.

Omnes clericuli, pariter pueri
cantent ut angeli:
advenisti mundo, laudes tibi fundo.
Ideo, o, o, ideo, o, o,
ideo gloria in excelsis deo.
 
 

3. Puer natus in Bethlehem

Puer natus in Bethlehem,
unde gaudet Jerusalem,
Alleluia.

Assumpsit carnem hominis
Verbum Patris altissimi,
Alleluia.

Hic iacet in praesepio
qui regnat sine termino.
Alleluia.

Cognovit bos et asinus,
quod puer erat dominus.
Alleluia.
 
 

4. Angelus ad virginem

Angelus ad virginem subintrans in conclave
virginis formidinem demulcens inquit "Ave!
Ave regina virginum, caeli terraeque Dominum
concipies et paries intacta salutem hominum,
tu porta caeli facta medela criminum".

"Quomodo conciperem quae virum non cognovi?
qualiter infringerem quod firma mente novi?"
"Spiritus sancti gratia perficiet haec omnia:

ne timeas, sed gaudeas, secura quod castimonia
manebit in te pura dei potentia".

Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei:
"Ancilla sum humilis omnipotentis dei.
Tibi caelesti nuntio tanti secreti conscio
consentiens et cupiens videre factum quod audio:
parata sum parere dei consilio".
 


5. Omnis mundus iocundetur

Omnis mundus iocundetur
nato salvatore.
Omnis mundus iocundetur
nato salvatore
sinceris vocibus
sinceris mentibus
exultemus et laetemur hodie, hodie,
hodie Christus natus ex Maria virgine.

Cantat vocibus amoenis
turba angelorum,
laudat ramitibus plenis
rectorem populorum:
virga effloruit,
rosa florem dedit,
puerum nobis genuit Maria, Maria
pax homini atque deo gloria, gloria.
 
 

6. Resonet in laudibus

Resonet in laudibus
cum iucundis plausibus
Sion cum fidelibus:
   apparuit, quem genuit Maria.

   Sunt impleta, quae predixit Gabriel.
   Eia, Eia.
   Virgo deum genuit
   quem divina voluit clementia.

   Hodie apparuit,
   apparuit in Israel:
   ex Maria virgine est natus rex.

Christus natus hodie
ex Maria virgine
sine viri semine:
   apparuit ...

Pueri concinite,
nato regi psallite,
voce pia dicite:
   apparuit ...

Sion lauda Dominum,
salvatorem hominum,
purgatorem criminum:
   apparuit ...
 


7. Verbum patris

Verbum Patris humanatur o
dum Puella salutatur o
salutata foecundata viri nescia
ei ei eia nova gaudia.

Audi partum praeter morem o
Virgo parit Salvatorem o
creatura creatorem, patrem filia
ei ei eia nova gaudia.

Homo Deus nobis datur o
datus nobis demonstratur o
dum pax terris nuntiatur caelis gloria
ei ei eia nova gaudia.
 
 



Zurück zum Werkverzeichnis