I. Iam dulcis amica venito
Iam dulcis amica, venito,
quam sicut cor meum diligo.
Intra in cubiculum meum
ornamentis cunctis venustum.
Ibi sonant dulces symphoniae
inflantur et altius tibiae.
Ibi puer et docta puella
pangunt tibi carmina bella.
Hic cum plectro citharam tangit,
illa melos cum lyra pangit
portantque ministri pateras
diversis poculis plenas.
|
|
II. Aurea lyra
Aurea personet lyra
clara modulamina,
simplex chorda sit extensa
voce quindenaria.
Primum sonum mese reddat
lege hypodorica.
Philomelae demus laudes
in voce organica
dulce melos decantantes,
sicut docet musica,
sine cuius arte vera
nulla valent cantica.
Cum telluris vere novo
producuntur germina,
nemorosa circumcirca
frondescunt et bracchia,
flagrat odor quam suavis
florida per gramina.
Hilarescit philomela
dulcis vocis conscia
et extendens modulando
gutturis spiramina,
reddit voces ad aestivi
temporis indicia.
Instat noctis et diei
voce sub dulcisona
soporatis dans quietem
cantus per discrimina
nec non pulchra viatori
laboris solatia.
Vocis eius pulchritudo
clarior quam cithara
vincit omnes cantitando
volucrum catervulas
implens silvas atque cuncta
modulis arbustula.
Volitando scandit alta
arborum cacumina,
gloriosa valde facta
veris pro laetitia
ac festiva natis gliscit
sibilare carmina.
Felix tempus, cui resultat
talis consonantia!
Utinam per duodena
mensium curricula
dulcis philomela daret
suae vocis organa!
|
|
III. Tempus est iocundum
Tempus est iocundum, o virgines!
modo congaudete, vos iuvenes!
O! o! totus floreo:
iam amore virginali totus ardeo,
Novus, novus amor est, quo pereo.
Flos est puellarum, quam diligo,
et rosa rosarum, quam video.
O! o! …
Veni domicella, cum gaudio!
veni, veni pulchra, iam pereo!
O! o! …
|
|
IV. Ecce gratum et optatum
Ecce gratum
et optatum
ver reducit gaudia:
purpuratum
floret pratum,
sol serenat omnia.
Iam iam cedant tristia!
Aestas redit
nunc recedit
hiemis saevitia.
Iam liquescit
et decrescit
grando nix et cetera.
Bruma fugit
et iam sugit
veris tellus ubera.
Illi mens est misera,
qui nec vivit
nec lascivit
sub aestatis dextera.
Gloriantur
et laetantur
in melle dulcedinis,
qui conantur,
ut utantur
praemio Cupidinis.
Simus iussu Cypridis
gloriantes
et laetantes
pares esse Paridis.
|
|
V. Dulcis amor
Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amor!
qui te caret hoc tempore,
fit vilior.
Ecce florescunt arbores,
lascive canunt volucres,
inde tepescunt virgines.
Dulcis amor! …
Ecce florescunt lilia
et virgines dant gemina
summo deorum carmina.
Dulcis amor! ...
Si tenerem, quam cupio,
in nemore sub folio
oscularer cum gaudio.
Dulcis amor! ...
|
|
VI. Ecce laetantur omnia
Ecce laetantur omnia,
quaeque dant sua gaudia,
excepto me, qui gratia
amicae meae careo:
quod quorundam invidia
evenit, unde doleo.
Est equidem res anxia
amor plenus miseria:
nam tunc dat mihi gaudia,
cum velle mentis habeo,
item praebet suspiria,
cum cupita non teneo.
Nulli sit admirabile,
quod facit amor feminae,
me non carere crimine,
nam sub throno aethereo
non est, quae pulchritudine
hanc vincat, cui me debeo.
|
|
VII. De ramis cadunt folia
De ramis cadunt folia, nam viror totus
periit,
iam calor liquit omnia et abiit
nam signa caeli ultima sol petiit.
Modo frigescit, quidquid est, sed solus
ego caleo,
immo sic mihi cordi est, quod ardeo:
hic ignis tamen virgo est, qua langueo.
Nutritur ignis osculo et leni tactu virginis.
in suo lucet oculo lux luminis,
nec est in toto saeculo plus numinis.
|
|
VIII. Tempus floridum
Tempus adest floridum, surgunt namque flores,
vernales in omnibus immutantur mores.
Hoc, quod frigus laeserat, reparant calores,
cernimus hoc fieri per multos labores.
Stant prata plena floribus iucunda aspectu,
ubi iuvat cernere herbas cum delectu.
Gramina et plantae, quae hieme quiescunt,
vernali in tempore virent et accresceunt.
Terra ornatur floribus et multo decore,
nos honestis moribus et vero amore.
Gaudeamus igitur tempore iucundo
laudemusque Dominum pectoris ex fundo.
|
|
IX. Cantio vernalis
In vernalis temporis ortu laetabundo,
dum recessum frigoris nuntiat hirundo,
terrae maris nemoris decus adest deforis
renovato mundo,
vigor redit corporis, cedit dolor pectoris
tempore iucundo.
Terra vernat floribus et nemus virore,
aves mulcent cantibus et vocis dulcore,
aqua tempestatibus caret, aër imbribus
dulci plenus rore,
sol, consumptis nubibus, radiis potentibus
lucet cum calore.
O quam mira gloria, quantum decus dei!
quanta resplendentia eius faciei!
a quo ducunt omnia, summa ima media,
formam speciei:
maior haec distantia, quam sit differentia
noctis et diei.
|
|
X. Personent hodie
Personent hodie
voces puerulae
laudantes iocunde,
qui nobis est natus,
summo deo datus
et de vir, vir, vir
et de vir, vir, vir,
et de virgineo
ventre procreatus.
In mundo nascitur,
pannis involvitur,
praesepi ponitur
stabulo brutorum
rector supernorum.
Perdidit, dit, dit
perdidit, dit, dit,
perdidit spolia
princeps infernorum.
Magi tres venerunt,
parvulum inquirunt,
parvulum inquirunt
stellulam sequendo
ipsum adorando,
aurum thus, thus, thus
aurum thus, thus, thus,
aurum thus et myrrham
ei offerendo.
Omnes clericuli,
pariter pueri
cantent ut angeli:
advenisti mundo
laudes tibi fundo:
ideo, o, o,
ideo, o, o,
ideo gloria in excelsis deo.
|
|
XI. Planctus leporis
Flevit lepus parvulus
clamans altis vocibus:
Quid feci hominibus,
quod me sequuntur canibus?
Neque in horto fui
neque olus comedi,
Quid feci ...
Longas aures habeo,
brevem caudam teneo.
Quid feci ...
Leves pedes habeo,
magnum saltum facio.
Quid feci ...
Caro mea dulcis est,
pellis mea mollis est.
Quid feci ...
Domus mea silva est,
lectus meus durus est.
Quid feci ...
Dum montes ascendero,
canes nihil timeo.
Quid feci ...
Dum in aulam venio,
gaudet rex et non ego.
Quid feci ...
Quando reges comedunt me,
vinum bibunt super me.
Quid feci ...
Quando comederunt me,
ad latrinam portant me.
Quid feci ...
|
|
XII. Gaudeamus
Gaudeamus igitur,
iuvenes dum sumus.
Post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem
nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere?
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
ubi iam fuere.
Vita nostra brevis est,
brevi finietur,
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur.
Vivat academia!
vivant professores!
vivat membrum quodlibet!
vivant membra quaelibet!
semper sint in flore!
Vivant omnes virgines,
faciles, formosae!
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae!
Vivat et res publica
et qui illam regit!
vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegit.
Pereat tristitia!
Pereant osores!
Pereat diabolus,
quivis antisocius
atque irrisores!
|
|
XIII. De fida Penelopa
Per apertum mare ventis furiosis,
mala quos fata cient, errat Ulixes:
oculis Penelope cum madidis
fila retexit.
Pelagi vastities atque Calypso
teneris nympha dolis nectit Ulixen:
manibus Penelope cauta suis
fila retexit.
Tamen oris Ithacis ille aliquando
veniet naufragus, at coniuge gaudens:
digitis Penelope nulla suis
fila retexet.
|
|
XIV. Cantilena Aeaeae
Sirenae dulce cantabant, cantabant,
et Sibyllae sibilabant, sibilabant
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Circulos Circe ducebat, ducebat,
Ciceronem circinnabat, cinnabat,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Ciceronem cincinnatum, cinnatum,
qui ibi ibat piscatum, piscatum,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Cave, bone Cicero o, Cicero o,
porcum ex te finxero o, finxero, o,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Audita re inaudita, audita,
Cicero dicit: non ita, non ita,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Munivit se herba moly, ba moly,
sedet in gramine molli, ne molli,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Pisciculos tutus captat, tus captat,
neque bellam Circen spectat, en spectat,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
Ni fecisset ita spurcum, o spurcum,
pro patrono haberemus porcum, o porcum,
ai a, ai a,
Aeaea in insula.
|
|