Jan Novák: Florilegium cantionum Latinarum
Melodiae veteres ad cantum cum clavibus
Blütenlese lateinischer Gesänge: Alte Melodien für Gesang
und Klavier
Fasc. I: Hymni et cantica natalicia (1972)
Heft I: Hymnen und Weihnachtslieder
Fasc. II: Carmina profana (1974)
Heft II: Weltliche Gesänge
Texte nach den Liederheften.
Übersetzung: Wilfried Stroh
Florilegium I
PROOEMIVM
Iis conatibus faventes, per quos lingua Latina in pristinum
splendorem reduci debeat – et haud pauca nostris diebus ad facundiam Latinam
recuperandam ab hominibus doctis et sermonis Latini amatoribus aguntur scribuntur
admonentur – cantilenas Latinas in libris novis veteribusque dispersas et
saepissime pulvere bibliothecarum obrutas diligenter per annos exquirebamus,
e quibus illas aut modis musicis aut versibus poeticis insigniores atque
potiores elegimus et harmoniis nostro tempori proprioribus ornavimus et sic
eas per tres fasciculos dispositas tibi, candide lector, aut potius iucunde
cantor, propinamus. (Et cantorem te esse puto, sive domi tantum murmure summisso
tecum cantites, sive cum sodalibus scholasticis vigore vocis contendas, sive
denique in acroasibus musicis coronam audientium arte canora oblectes). Nec
dubito, quin multa in nostris fasciculis inventurus sis, quorum deliciis
et suavitatibus melicis, nedum melleis, gaudeas, et fortasse miraberis, quam
multi musici flores iniquitate temporum perierint, etsi cantiunculae, quas
tibi praebemus, simplices sunt et floribus quasi campestribus similes et
potius cantilenis popularibus comparandae, quibuscum etiam hoc in commune
habeant, quod – sive melodiam sive versiculos spectes – saepe variantur et
mutantur in diversis codicibus.
Quamquam anthologia nostra vetustiora tantum exempla continet, quorum aetas
annum 1582 non excedit (Piae Cantiones) – recentiora quaedam tamen in fasciculo
ad cantum cithara comitante seorsum edito afferimus (Cantiones Lat. medii
et recentioris aevi) – tamen minime in animo nobis fuit, ut cantiones nostras
modo historico, ut aiunt, tractaremus (ut fit ex. gr. in disco Carminum Buranorum
nuperrime in Germania edito), immo potius tempori nostro carmina aptabamus
quaerentes non quod nos a vetustate disiungit, sed potius cum maioribus coniungit,
sequentes usum vitae potius quam studium antiquitatum. Ne tamen omnino adminiculis
criticis destitutus sis, in adnotationibus ad singula carmina ponimus, si
quid scitu iucundius aut notatu dignum erit. Sed hoc praecipue nobis curae
est, ut habeas, quod cantes. Vale igitur et canta!
I. Novak, G. Zanibon.
I. AD GALLI
CANTVM Divi Ambrosii (Saec. IV) Aeterne rerum conditor, Praeco diei iam sonat, Hoc excitatus lucifer Hoc nauta vires colligit Surgamus ergo strenue, Gallo canente spes redit, Iesu, labantes respice Tu lux refulge sensibus |
|
2. IAM LVCIS
ORTO SIDERE (Saec. VII) Iam lucis orto sidere linguam refrenans temperet, Sint pura cordis intima, ut cum dies abscesserit, |
|
3. HYMNUS S.
IOANNIS BAPTISTAE Pauli Diaconi (Saec. VIII) Vt queant laxis resonare fibris Nuntius celso veniens Olympo Ille promissi dubius superni Ventris obstruso positus cubili Antra deserti teneris sub annis Praebuit hirtum tegimen camelus Ceteri tantum cecinere vatum |
|
4. LAVS PARTHENIA (Saec. XIII. exeunte) Missus baiulus Gabriel Verbi fidelis Missus baiulus ... Tunc Maria respondit angelo dicenti: Missus baiulus ... Mariae tunc angelus : "Noli trepidare, Missus baiulus ... "Ecce", ait angelo respondens Maria, Missus baiulus ... Angelus disparuit et statim Mariae Missus baiulus ... |
|
5. VERBVM PATRIS (grad. Mosburgense, a. 1360) Verbum Patris humanatur o Novus modus geniturae o Audi partum praeter morem o In parente Salvatoris o Homo Deus nobis datur o |
|
6. ANGELVS AD
VIRGINEM (Saec. XIV) Angelus ad virginem subintrans in conclave "Quomodo conciperem quae virum non cognovi? manebit in te pura dei potentia". Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei: Eia mater domini, quae pacem reddidisti |
|
7. RESONET IN
LAVDIBVS (Saec. XIV-VI, Piae cant. 1582) Resonet in laudibus Christus natus hodie Pueri concinite, Sion lauda Dominum, Sunt impleta, quae praedixit Gabriel. Hodie apparuit, |
|
8. PERSONENT
HODIE (Piae Cantiones, 1582) Personent hodie voces puerulae In mundo nascitur, pannis involvitur, Magi tres venerunt, parvulum inquirunt Omnes clericuli, pariter pueri |
Zurück zum Verzeichnis der Vertonungen antiker Texte
Zurück zum Verzeichnis der Vertonungen neu- und mittellateinischer Texte
I. AVREA PERSONET LYRA
Aurea personet lyra Philomelae demus laudes Cum telluris vere novo Hilarescit philomela Instat noctis et diei Vocis eius pulchritudo Volitando scandit alta Felix tempus, cui resulfat O tu parva, numquam cessa Sonos tuos vox non valet Nolo, nolo, ut quiescas Cedit auceps ad frondosa Quamvis enim videaris Iam praeclara tibi satis Tempus adest, ut solvatur Trinus Deus in personis, |
|
II. O QVID IVBES, PVSIOLE
O quid iubes, pusiole, Magis mihi, miserule, Mallem scias, pusillule, Scis, divine tiruncule, Scis captivae plebeculae Non potuerunt utique |
|
III. ECCE LAETANTVR OMNIA
Ecce laetantur omnia, Amor amoris lancea Est equidem res anxia Amore nihil gravius, Quot sunt arenae litore, Rursus quot sunt in aethere Nulli sit admirabile, |
|
IV. DE RAMIS CADVNT FOLIA
De ramis cadunt folia, Iam nocet frigus teneris Nec lympha caret alveus Modo frigescit, quidquid est, Nutritur ignis osculo Ignis graecus extinguitur |
|
V. DVLCE SOLVM
Dulce solum Vale tellus, Igne novo Quot sunt apes |
|
VI. ECCE GRATVM
Ecce gratum Iam liquescit |
|
VII. VERIS DVLCIS IN TEMPORE
Veris dulcis in tempore Ecce florescunt arbores, Ecce florescunt lilia Si tenerem, quam cupio, |
|
VIII. TEMPVS EST IOCVNDVM
Tempus est iocundum, Tempore brumali Cantat philomena Sile, philomena, Mea me confortat Flos est puellarum, Mea mecum ludit Veni domicella |
|
IX. O SCHOLARES
O scholares, voce pares, Iam ad festum nihil maestum Convivari, non tristari Ergo gaude, plaude laude, Felix ludus, in quo nudus Ergo gaude ... |
|
X. TEMPVS ADEST FLORIDVM
Tempus adest floridum, Stant prata plena floribus, in O dilecta domina, cur |
Die Zeit der Blüte ist da, es sprießen ja die
Blumen Die Wiesen sind voll von Blumen, dass wir darauf spielen. O geliebte Herrin, warum wendest du dich so ab? |
XI. IN VERNALIS TEMPORIS ORTV
In vernalis temporis Terra vernat floribus O quam mira gloria, |
|
XII. IN STADIO LABORIS
In stadio laboris Sicut dulcedo mellis Sed si in libertate |
Zurück zum Verzeichnis der Vertonungen neu- und mittellateinischer Texte