Jan Novák: IV hymni christiani

clavibus adiuncto si libet vocis cantu
Vier christliche Hymnen für Klavier und Gesang ad lib.
1983
Texte nach der Notenhandschrift.
 
 
1. Alleluia perenne

Alleluia piis edite laudibus,
cives aetherei psallite naviter
Alleluia perenne.

Hoc fessis requies, potus hoc et cibus,
oblectans reduces haustibus affluis.
Alleluia perenne.

Nos te suavisonis, conditor affatim
rerum, carminibus laudeque pangimus.
Alleluia perenne.
 
 

2. Iesu corona virginum
(Ambrosius)
 
Iesu corona virginum,
quem mater illa concipit
quae sola virgo parturit
haec vota clemens accipe.
Qui pergis inter lilia
saeptus choreis virginum
sponsus decorus gloria
sponsisque reddens praemia.
Quocumque tendis virgines
sequuntur atque laudibus
post te canentes cursitant
hymnosque dulces personant.
Te deprecamur supplices
nostris ut addas sensibus
nescire prorsus omnia
corruptionis vulnera.
 
 

3. Vt queant laxis
(Paulus Diaconus)
 
Vt queant laxis resonare fibris
mira gestorum famuli tuorum,
solve polluti labii reatum,
Sancte Ioannes.

Nuntius celso veniens Olympo
te patri magnum fore nasciturum,
nomen et vitae seriem gerendae
ordine promit.

Ille promissi dubius superni
perdidit promptae modulos loquelae,
sed reformasti genitus peremptae
organa vocis.

Ventris obstruso recubans cubili
senseras regem thalamo manentem:
hinc parens nati meritis uterque
abdita pandit.
 
 

4. Stabat mater
(Iacobus Tudertinus [?])
 
Stabat Mater dolorosa
iuxta crucem lacrimosa,
dum pendebat filius;

cuius animam gementem
contristatam et dolentem
pertransivit gladius.

o quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
mater unigeniti!

quam maerebat et dolebat,
pia mater, dum videbat
nati poenas inclyti.

quis est homo, qui non fleret,
matrem Christi si videret
in tanto supplicio?

quis non posset contristari,
Christi matrem contemplari
dolentem cum filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum
moriendo desolatum
dum emisit spiritum.

eia, mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum,
ut sibi complaceam.
 
 


Zurück zum Verzeichnis der Vertonungen antiker Texte
Zurück zum Verzeichnis der Vertonungen neu- und mittellateinischer Texte