I. O mi pulle (Johann Amos Comenius) O mi pulle mi puelle dormi belle. Claude bellos tu ocellos, curas pelle. |
|
II. Exiit diluculo (Carmina Burana 90) Exiit diluculo rustica puella cum grege, cum baculo, cum lana novella. Sunt in grege parvulo ovis et asella, vitula cum vitulo, caper et capella. |
|
III. Stetit puella (Carmina Burana 177) Stetit puella rufa tunica: si quis eam tetigit, tunica crepuit. Eia! Stetit puella tamquam rosula: facie splenduit et os eius floruit. Eia! |
|
IV. Ad puelli Jesuli (Iohannes Campanus Vodnianus) Ad puelli Jesuli ite cunas singuli parvuli, tenelli, blanduli puelli. Ite recto tramite, Jesuloque psallite Atque voce iuncti sic cantate cuncti: Dulcis, elegantule, Nostra vita, Jesule, Te tui tenelli Visimus puelli. |
|
V. Festa lux adest (Iohannes Campanus Vodnianus) Festa lux adest, tenelli, Dulce cantemus puelli Queis datur tenellulus puellulus. Quam casa recepta vili Virgo gignit in bovili, Et reclinat parvulum puellulum. Cuius est solum polusque, Esurit, flet, alget usque, Exulatque parvulus puellulus. |
|
VI. Mi puelle (Johann Amos Comenius) Mi puelle, o pulchelle, Ubinam discursasti? quid inde reportasti? Si infans quiete sedisset, non hoc tuber retulisset. |
|
VII. Saevit hiems (Jan Novák) Saevit hiems, flat Boreas, ubi, avis, habes latebras? Sub arbore perviridi de meo nido providi. Mih' in plumis hic iaceo hiemi durae superero. |
|
VIII. Flevit lepus parvulus Flevit lepus parvulus clamans altis vocibus: Quid feci hominibus, quod me sequuntur canibus? Neque in horto fui neque holus comedi. |
|
[IX]. Pluvia Pluit, pluit pluvia, pluit pluit in via nostra parva pilia, Iulia exit cum avia perpluent sub tilia. Pluit, pluit pluvia, pluit in rosaria nostra parva pilia, Iulia condit secum avia umbella sub varia. |
|
[X.] Infortunium Maumat felis maumau baubat canis bau bau. Quid in nostra domo fit? Quid nepoti accidit? Quas nostri quadrupedes nuntiant nobis clades? |
|
[XI.] Hiems (Jan Novák) Saevit hiems, flat Boreas, ubi, avis, habes latebras? Iam arbore sub viridi de meo nido providi. Hic in plumis mi jaceo, hiemi durae superero! |
|
[XII.] Cantilena matutina Surge, gallus cucurit cucuru et sol aureo in curru lucet fulgidus atque tepidus. (auch in tschechischer Fassung) |
|
[XIII.] Hannibal ante portas Barbari barbati, respice, incedunt irati, retice, ante portam urbis cave, puer turpis. |