Wintersemester 2008/09
De eloquentiae Graecae et Romanae historia. Geschichte der griechischen und römischen Rhetorik
Inter omnia quae Graeci, Europae magistri, invenerunt, una eminet rhetorica. Nulla enim fere gens artibus dicendi tantopere studuit. Quod non solum ex orationibus scriptis, sed etiam e carminibus epicis tragicis comicis multisque aliis manifestum est. Quos tamen Romani aequo studio secuti sunt. Nec Cicero dubitavisse videtur quin aut par Demostheni aut etiam superior illo esset.
His scholis igitur totam eloquentiae Graecae et Romanae historiam ab Homero usque ad Augustinum recensere conabor. Nec sat habebo oratores illustrissimos audientibus proponere, sed etiam praecepta rhetorica, quae sunt de inventione dispositione ceterisque artis partibus, quomodo nata aucta mutata sint demonstrabo.
Raro datur occasio scholas Latine habitas audiendi. Quare hoc ut facerem multi scholares me rogaverunt, quibus nunc morem gero. Venite igitur et audite!
Wintersemester 2009/10
De historia litterarum Latinarum. Geschichte der lateinischen Literatur
Hoc semestri, ut videtis, omnes Latinas litteras, quae quidem antiquis temporibus fuerunt, explicare in animo est. Quae omnia ut melius intellegantur, iterum singulis scholis singulos commentarios distribuam, qui quasi summam rerum contineant.
Ergo venite et audite!
Wintersemester 2010/11
De linguae Latinae pronuntiatione. Die Aussprache des Lateinischen
Hoc semestri de omni genere pronuntiationis agemus, quae in gymnasiis plerisque turpiter neglegitur. Incipiemus autem a singulis litteris tam scriptis quam enuntiatis, deinde transibimus ad accentus et syllabas (in quibus uis numerorum inest), tum de uerbis et uerborum coniunctione disputabimus, denique periodos et uersus siue carmina tractabimus - in uniuersum tantum, nam singulos uersus exponere metricae institutionis est.
Venite plurimi auresque et animos attendite!
Wintersemester 2012/13
De Senecae tragoediis. Senecas Tragödien
De tragoediis Aeschyli Sophoclis Euripidis quis non audivit? Pleni sunt earum laudibus libri, resonant theatra, cinematea quoque Oedipodes Medeasque Graecas libenter receperunt. Paucioribus autem notum est etiam Romanos suum habuisse poetam tragicum, qui splendore verborum, robore sententiarum, affectuum vi atque adeo violentia Graecis par, si non superior sit, L. Annaeum Senecam. Cui detrectant quidam quod sermone tumido ac declamatorio minus scaenae quam rhetorum scholis aptus sit. Quos ego scholis meis refutare conabor, cum omnes tragoedias ferme eo ordine, quo scripta videntur, quamquam id non certissimum est, enarrabo. Demonstrabo etiam has fabulas tragicas cum doctrina philosophorum ita cohaerere, ut non quidem praecepta aliqua moralia prae se ferant, sed tamen fundamento quodam Stoico nixa videantur. Venite igitur et, quoniam spectare non licet, audite saltem Senecam scaenicum!
Wintersemester 2013/14
De Graecorum Romanorumque poesi amatoria. Die Liebesdichtung der Griechen und Römer
Iam inter Homeri deos Olympicos Aphrodite sive Venus versatur, quae et cupiditatis amatoriae et pulchritudinis vel venustatis dea est. Huic mox accedit quasi famulus Eros sive Amor (vel Cupido) filius primum ephebus, postea puer, paene infans. Qui ideo pro puero habetur, quod homines de sana mente deturbat eosque quasi pueriles reddit. Ut enim Venus ad corpus et voluptatem magis spectat, sic Amor ad animos, quos sagittis facibusque vulnerat. In cultu tamen caerimoniisque neque apud Graecos neque apud Romanos ille multum valet, prae Venere matre paene neglegitur. Eo certe et mores et litterae antiquae omnes valde differunt a recentibus eisque Christianis, quod res amatoriae Venereaeque semper cum religione et dis immortalibus coniunctae sunt. Quare Fridericus Nietzsche malitiose dixit: "Christiana religio venenum malum praebuit Amori, unde numquam recreari potuit." Nos autem litteras praesertim poetarum omnes percensebimus inde ab Homero Sapphoque usque ad Ouidium et Senecam tragicum.
Wintersemester 2014/15
De Romanorum studiis philosophicis. Römische Philosophie
Graecorum philosophiam Romani sero, sed serio amplexi sunt. Ac primus quidem Ennius Annalibus suis nonnulla e Pythagoreorum disciplina admiscuit; tum Varro in Saturis Menippeis nunc magna e parte deperditis multa ex intima philosophia hausisse traditur. Maxime autem haec studia a Cicerone Academico aucta sunt, qui et dialogis ad imitationem Platonis factis et aliis scriptis plurimis paene cunctas philosophiae partes ita explicavit, ut is nunc omnis philosophiae hellenisticae q.d. fons praecipuus habeatur. Contra Lucretius Epicureus, qui eodem fere tempore scripsit, sat habuit rerum naturam, i.e. physicam siue philosophiam naturalem, carmine didactico pertexere - sed quanto animi ardore! Postea Seneca disciplinam Stoicam paene totam - nam unam logicam minus curavisse videtur - scriptis suis mira facundia illustravit. De his igitur scriptoribus praecipue agendum erit; nec tamen Apuleium Platonicum Christianosque philosophos, inter quos Lactantius Cicero Christianus et aureus Augustinus eminent, negligemus.
Wintersemester 2015/16
De arte rhetorica - secundum Quintiliani Institutionem oratoriam. Die Rhetorik nach Quintilians Institutio oratoria
Praecepta artis rhetoricae cognita habere omnibus necesse est, qui de litteris Latinis iudicare vel ipsi fortasse orationes publicas habere in animo habent. Illa autem nemo umquam melius dilucidiusve explicavit quam M. Fabius Quintilianus, qui Hispanus origine Romae adulescentes docebat, cum mira dulcedine Latini sermonis praeditus esset. Fuerit sane sagacior illo Aristoteles, rerum publicarum peritior Cicero, tamen nemo eorum, qui antea aut postea fuerunt, tam in usum commoda oratoribus ministravit. Quare non iniuria Fridericus II rex Borussorum statuit: "Praeter Quintilianum nemo legatur: is unus habet omnia." Dico ipse expertus: Multis, qui in labyrintho rhetoricarum artium paene desperantes errare solent, Quintilianus certissimum filum Ariadnae dabit, ut a Minotauri timore tuti evadant.
Wintersemester 2018/19
De arte poetica
De arte poetica non solum Aristoteles Horatiusque scripserunt, sed etiam poetae inde ab Homero et Hesiodo in carminibus ipsis multa professi sunt. Cogitate etiam quid vel Aristophanes aut Callimachus apud Graecos docuerint, apud Romanos Vergilius poetaeque elegiaci. Quorum testimonia colligemus adhibitis etiam grammaticis Latinis, qui multa utilia addiderunt. Nec neglegemus Platonem philosophosque Stoicos. Sic omnium litterarum veterum quasi imago quaedam adumbrabitur.